Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis...
Today is Tuesday infra Hebdomadam Iam Adventus and the Mass will be Ad te levavi, with or without the commemoration of the Abbot Saint Sabbas. The Sunday Mass is here; I'll add its orations infra.
This is one of those days when the morning routine is a bit screwy because of the late opening of the silly pharmacy. It's not raining (not yet, anyway) but it is 60° F.
In Judaea sancti Sabbae Abbatis, in oppido Cappadociae Mutala orti, qui miro sanctitatis exemplo refulsit, et pro fide catholica, adversus impugnantes sanctam Synodum Chalcedonensem, strenue laboravit, ac tandem in ea dioecesis Hierosolymitanae laura, quae ipsius sancti Sabbae nomine postmodum est insignita, requievit in pace.
Lectio 1De Isaía ProphétaIsa 2:1-31 Verbum, quod vidit Isaías, fílius Amos, super Judam et Jerúsalem.2 Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.3 Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem.
R. Montes Israël, ramos vestros expándite, et floréte, et fructus fácite:
* Prope est ut véniat dies Dómini.
V. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
R. Prope est ut véniat dies Dómini.
Lectio 2Isa 2:4-64 Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces: non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prǽlium.5 Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.6 Projecísti enim pópulum tuum, domum Jacob: quia repléti sunt ut olim, et áugures habuérunt ut Philísthiim, et púeris aliénis adhæsérunt.
R. Erúmpant montes jucunditátem, et colles justítiam:
* Quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.
V. De Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem.
R. Quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.
Lectio 3Isa 2:7-97 Repléta est terra argénto et auro: et non est finis thesaurórum ejus:8 Et repléta est terra ejus equis: et innumerábiles quadrígæ ejus. Et repléta est terra ejus idólis: opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum.9 Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir, ne ergo dimíttas eis.
R. Ecce ab Austro vénio, ego Dóminus Deus vester,
* Visitáre vos in pace.
V. Aspíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum.
R. Visitáre vos in pace.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Visitáre vos in pace.
The antiphon at Terce, Iucundáre, fília Sion, et exsúlta satis, fília Ierúsalem, allelúia.
Kyrie.
Oratio. Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Sabbæ Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.
Oratio. Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.
At Barroux there was no commemoration of the Holy Abbot.
Oratio. Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Sabbæ Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.
Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános
Rom. 13, 11–14.
Fratres: Scientes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus et ebrietátibus, non in cubílibus et impudicítiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.
Rom. 13, 11–14.
Fratres: Scientes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus et ebrietátibus, non in cubílibus et impudicítiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.
Graduale. Ps. 24, 3 et 4. Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine. ℣. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me.
In the 1920 Missale Romanum the rubric says that when the Sunday Mass is repeated in the week that the Alleluia is omitted. We shall see what is done at Barroux. Since the deacon was prepared to sing the Gospel from semitas tuas on, I think that answered the question. Will leave it until we see what happens at Saint-E.; I have no recollection that this has been the practice in Advent there but, eh.
Allelúja, allelúja, ℣. Ps. 84, 8. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam.
Luc. 21, 25–33.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris et flúctuum: arescéntibus homínibus præ timóre et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cœlórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte. His autem fíeri incipiéntibus, respícite et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam et omnes árbores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis, quóniam prope est æstas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte, quóniam prope est regnum Dei. Amen, dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant. Cœlum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.
Offertorium. Ps. 24, 1–3. Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta. Hæc sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Dóminum.
Secreta. Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Sabbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.
Secreta. Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Sabbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio Ps. 84, 13. Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.
Postcommunio. Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostræ ventúra sollémnia cóngruis honóribus præcedámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Sabbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.
Postcommunio. Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Sabbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment