Iste est Joánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta cælésta...




Today is the 3rd day within the Octave of Our Lord's Nativity and the feast of the Apostle and Evangelist Saint John, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia. 


At Barroux, the antiphon at Terce is, Hic est discípulus ille qui testimónium pérhibet de his: et scimus quia verum est testimónium eius.





This morning I've been unable to identify either of (or any of) the processional chants, ha. I do need to purchase the Barroux book that contains them. Now to Prime and preparations for the morning walk-cum-errand.

M le Curé is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today. (Have neglected to note, I believe, that Dr Ratovondrahety is at the organ in these days of the Christmas Octave.)

Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.





Oratio. Ecclésiam tuam, Dómine, benígnus illústra: ut, beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ illumináta doctrínis, ad dona pervéniat sempitérna. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ Nativitatis.

Oratio.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum nostrum.

Lectio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 15, 1-6.

Qui timet Deum, fáciet bona: et qui cóntinens est justítiæ, apprehéndet illam, et obviábit illi quasi mater honorificáta. Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos, et in médio ecclésiæ apériet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hereditábit illum, Dóminus, Deus noster.

Graduale. Joann. 21, 23 et 19. Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur, ℣. Sed: Sic eum volo manére, donec véniam: tu me séquere.





Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 24. Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Joannem.
Joann. 21, 19-24.

In illo témpore: Dixit Jesus Petro: Séquere me. Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te ? Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére, donec véniam, quid ad te? tu me séquere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam: quid ad te? Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimónium ejus.

Credo.

Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, mulliplicábitur.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ in ejus tibi sollemnitate deférimus, cujus nos confídimus patrocínio libcrári. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis.

Secreta.
Oblata, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitate sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum nostrum.

Præfatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavæ.

Communio. Joann. 21, 23.
Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam.





Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices deprecámur: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis.

Postcommunio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat.



LDVM







Comments