Today is the feast of the Apostle Saint Thomas. In the Pauline Rite it was moved from its ancient place on this date due to the postconciliar liturgists' nonsense and the weaknesses of Paulus VI, pft. Saint-Eugène seems to be taking the day off from live-streaming; it is entirely possible that M l'Abbé N. wanted to celebrate the Mass of Saint Thomas and it wouldn't do to have that enormity on the public record. Cardinal Roche's lackeys would be rubbing their hands gleefully at the prospect of lighting his pyre.
Calaminae natalis beati Thomae Apostoli, qui Parthis, Medis, Persis et Hyrcanis Evangelium praedicavit; ac demum in Indiam pervenit, ibique, cum eos populos in Christiana religione instituisset, Regis jussu lanceis transfixus occubuit. Ipsius reliquiae primo ad urbem Edessam, in Mesopotamia, deinde Ortonam, apud Frentanos, translatae sunt.
Lectio 1
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:1-5
1 Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei.
2 Hic jam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur.
3 Mihi autem pro mínimo est ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico.
4 Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est.
5 Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo.
R. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus:
* Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
V. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
R. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
Lectio 2
1 Cor 4:6-9
6 Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio.
7 Quis enim te discérnit? Quid autem habes quod non accepísti? Si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis?
8 Jam saturáti estis, jam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus.
9 Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et Ángelis, et homínibus.
R. Tóllite jugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde:
* Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
V. Et inveniétis réquiem animábus vestris.
R. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
Lectio 3
1 Cor 4:10-15
10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles.
11 Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus,
12 Et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus:
13 Blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc.
14 Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo.
15 Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
R. Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini:
* Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
Lectio 4Thomas Apóstolus, qui et Dídymus, Galilǽus, post accéptum Spíritum Sanctum in multas províncias proféctus est ad prædicándum Christi Evangélium: Parthis, Medis, Persis, Hyrcánis et Bactris christiánæ fídei et vitæ præcépta trádidit. Postrémo ad Indos se cónferens, eos in christiána religióne erudívit. Qui ad extrémum, vitæ doctrinǽque sanctitáte et miraculórum magnitúdine, cum céteris ómnibus sui admiratiónem et Jesu Christi amórem commovísset; illíus gentis regem, idolórum cultórem, magis ad iram accéndit: cujus senténtia condemnátus, telísque confóssus, Calamínæ apostolátus honórem martýrii coróna decorávit.
R. Vidi conjúnctos viros, habéntes spléndidas vestes, et Ángelus Dómini locútus est ad me, dicens:* Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.V. Vidi Ángelum Dei fortem, volántem per médium cælum, voce magna clamántem et dicéntem.R. Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.
Lectio 5Sermo sancti Gregórii PapæHomilia 30 in Evangelia, post mediumScriptum est: Spíritus Dómini ornávit cælos. Ornaménta enim cælórum sunt virtútes prædicántium. Quæ vidélicet ornaménta Paulus enúmerat, dicens: Álii datur per Spíritum sermo sapiéntiæ, álii sermo sciéntiæ secúndum eúndem Spíritum, álteri fides in eódem Spíritu, álii grátia sanitátum in uno Spíritu, álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.
R. Beáti estis, cum maledíxerint vobis hómines, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me:* Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.V. Cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.R. Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
Lectio 6Quot ergo sunt bona prædicántium, tot sunt ornaménta cælórum. Hinc rursus scriptum est: Verbo Dómini cæli firmáti sunt. Verbum enim Dómini Fílius est Patris. Sed eósdem cælos, vidélicet sanctos Apóstolos, ut tota simul sancta Trínitas ostendátur operáta, repénte de Sancti Spíritus divinitáte adjúngitur: Et Spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Cælórum ergo virtus de Spíritu sumpta est: quia mundi hujus potestátibus contraíre non præsúmerent, nisi eos Sancti Spíritus fortitúdo solidásset. Quales namque doctóres sanctæ Ecclésiæ ante advéntum hujus Spíritus fúerint, scimus: et post advéntum illíus, cujus fortitúdinis facti sint, conspícimus.
R. Isti sunt triumphatóres et amíci Dei, qui contemnéntes jussa príncipum, meruérunt prǽmia ætérna:* Modo coronántur, et accípiunt palmam.V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 20:24-29
In illo témpore: Thomas, unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii PapæHomilia 26 in Evang., post med.Quid, fratres caríssimi, quid inter hæc animadvértitis? Numquid casu gestum créditis, ut eléctus ille discípulus tunc deésset, post autem véniens audíret, áudiens dubitáret, dúbitans palpáret, palpans créderet? Non hoc casu, sed divína dispensatióne gestum est. Egit namque miro modo supérna cleméntia, ut discípulus ille dúbitans, dum in magístro suo vúlnera palpáret carnis, in nobis vúlnera sanáret infidelitátis. Plus enim nobis Thomæ infidélitas ad fidem, quam fides credéntium discipulórum prófuit; quia dum ille ad fidem palpándo redúcitur, nostra mens, omni dubitatióne postpósita, in fide solidátur.
R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
Lectio 8Sic quippe discípulum Dóminus post resurrectiónem suam dubitáre permísit, nec tamen in dubitatióne deséruit; sicut ante nativitátem suam habére Maríam sponsum vóluit, qui tamen ad ejus núptias non pervénit. Nam ita factus est discípulus dúbitans et palpans, testis veræ resurrectiónis, sicut sponsus matris fúerat custos integérrimæ virginitátis. Palpávit autem, et exclamávit: Dóminus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidísti me, credidísti. Cum Paulus Apóstolus dicat, Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium; profécto liquet quia fides illárum rerum arguméntum est, quæ apparére non possunt. Quæ étenim appárent, jam fidem non habent, sed agnitiónem.
R. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.V. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt justítiam.R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
Lectio 9Dum ergo vidit Thomas, dum palpávit, cur ei dícitur: Quia vidísti me, credidísti? Sed áliud vidit, áliud crédidit. A mortáli quippe hómine divínitas vidéri non pótuit. Hóminem ergo vidit, et Deum conféssus est, dicens: Dóminus meus, et Deus meus. Vidéndo ergo crédidit, qui consíderando verum hóminem, hunc Deum, quem vidére non póterat, exclamávit. Lætíficat valde quod séquitur: Beáti qui non vidérunt, et credidérunt. In qua nimírum senténtia nos speciáliter signáti sumus, qui eum, quem carne non vídimus, mente retinémus. Nos signáti sumus; sed si fidem nostram opéribus séquimur. Ille étenim vere credit, qui exércet operándo quod credit.
Te Deum...
At Barroux, the antiphon at Terce is Maiórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis (as it is in the Roman Office).
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confórtátus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
Oratio. Da nobis, quǽsumus, Dómine, beáti Apóstoli tui Thomæ sollemnitátibus gloriári: ut ejus semper et patrocíniis sublevémur; et fidem cóngrua devotióne sectémur. Per Dóminum.
Oratio. Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitationis illústra: Qui vivis.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 2, 19-22.
Fratres: Jam non estis hóspites et ádvenæ: sed estis cives sanctórum et doméstici Dei: superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu: in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
Graduale. Ps. 138, 17-18. Nimis honorati sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. ℣. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 24-29.
In illo témpore: Thomas, unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei alii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi videre in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomæ: Inter dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et crediderunt.
Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta. Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitutis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Thomæ Apóstoli, in nobis tua múnera tueáris, cujus honoránda confessióne laudis tibi hóstias immolámus. Per Dóminum.
Secreta. Devotiónis nostræ tibi, quǽ sumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Joann. 20, 27. Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.
Postcommunio. Adésto nobis, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Thoma Apóstolo, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.
Comments
Post a Comment