Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt; beáti pacifici, quóniam fílii Dei vocabúntur; beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam, quóniam ipsórum est regnum cœlórum.
Communion from the votive Mass of All Saints
Today is the 3rd day within the Octave of All Saints and the Friday within the 22nd week post Pentecosten. At Barroux, the Mass Cogitationes Cordis eius will be sung, it being the First Friday of the month, and, I'd guess, this Mass will also be celebrated at Saint-Eugène.
Am on my way out for the morning walk: it is returned again to the Autumn norm of the mid-50s with the wonted Willamette Valley high humidity. The rain is predicted to hold off until much later in the day.
Lectio 4De Sermóne sancti Bedæ Venerábilis PresbýteriSermo 18 de Sanctis.Nulla erit tunc usquam discordia, sed cuncta consona, cuncta convenientia, quia omnium erit Sanctorum una concordia, pax cuncta et lætitia continet. Tranquilla sunt omnia et quieta: jugis splendor, non iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior: quia civitas, ut legitur, illa non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ibi Sancti fulgebunt ut stellæ in perpetuas æternitates, et sicut splendor firmamenti, qui erudiunt multos.
R. Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur:
* Nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta.
V. Hic est enim prophéta, et plus quam prophéta, de quo Salvátor ait.
R. Nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta.
Lectio 5Quapropter nox ibi nulla, nullæ tenebræ, concursus nubium nullus, nec frigoris aut ardoris asperitas ulla: sed talis quædam erit rerum temperies, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, nisi illorum qui ea perfrui digni inveniuntur, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ, qui et laverunt stolas suas in sanguine Agni, et sunt ante sedem Dei, serviuntque ei die ac nocte. Non est senectus ibi, nec senectutis miseria, dum omnes occurrunt in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.
R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
Lectio 6Verum super hæc omnia est, consociari Angelorum et Archangelorum cœtibus: Thronis étiam et Dominationibus, Principatibus et Potestatibus, omniumque cælestium supernarum Virtutum contuberniis perfrui, et intueri agmina Sanctorum splendidius sideribus micantia, Patriarcharum fide fulgentia, Prophetarum spe lætantia, Apostolorum in duodecim tribubus Israël orbem judicantia, Mártyrum purpureis victoriæ coronis lucentia, Virginum quoque choros candentia serta gestantes inspicere.
R. Sancti mei, qui in carne pósiti, certámen habuístis:
* Mercédem labóris ego reddam vobis.
V. Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum.
R. Mercédem labóris ego reddam vobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mercédem labóris ego reddam vobis.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 5:1-12.
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua.
De Homilia S. Augustíni Epíscopi.
Ex Lib. 1. de Serm. Domini in monte. Cap. 2.et 3.
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Quam ergo stulti sunt, qui Deum istis exterioribus oculis quærunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: Et in simplicitate cordis quærite illum. Hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor: et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis, ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest. Beati pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat: et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil in his resistit Deo, et utique filii similitudinem patris habere debent.
R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Lectio 8
Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes et subjicientes rationi, id est, menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei: in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine præcipuum et excellens, hoc imperet ceteris non reluctantibus, quæ sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, id est, mens et ratio, subjiciatur potiori, quod est ipsa Veritas, unigenitus Filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subjiciat. Et hæc est pax quæ datur in terra hominibus bonæ voluntatis: hæc vita consummati perfectique sapientis.
R. Média nocte clamor factus est:
* Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Prudéntes vírgines, aptáte vestras lámpades.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
Lectio 9
De hujusmodi regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps hujus sæculi, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit, auget gloriam quæ secundum Deum est; non aliquid in illo ædificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens, quanta firmitas intus exstructa sit. Ideo sequitur: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Te Deum.
M le Curé is celebrating Holy Mass today; Dr Ratovondrahety is at the organ. The audio is perfectly fine although (yet again, alas) the video seems to be transmitted at dusk from the bottom of a murky, leaf and leaf-debris suffused stream.
Introitus. Ps. 32, 11 et 19. Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.
Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8 19.
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis et in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. ℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.
Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 11, 29. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19 ,11-37.
In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.
Communio. Joann. 19, 34. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discamus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.
LDVM
Comments
Post a Comment