Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum...
Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Oratio ad tollendum schisma
Today is the feast of the Confessor Saint Albert the Great, Bishop and Doctor of the Church. It is a feria at Barroux but the Mass will be In medio Ecclesiae of the Holy Doctor.
I've decided to abandon the customary formatting of the lessons, tsk, because it is more trouble than it's worth given the infuriating vagaries of the Blogger fonts and so forth. Infuriating, only as an effect of rhetoric. Have to go out to the supermarket after Prime, tsk; I prefer the usual, longer walk in the mornings but, eh.
Lectio 4
Albertus, ob singularem doctrinam cognomento Magnus, Lauíngiæ ad Danubium, in Suevia, natus, a púero diligenter institútus est. Studiórum causa e pátria discédens, dum Patavii morarétur, hortante beato Jordano, generali Magistro Ordinis Prædicatórum, Dominicianæ famíliæ, frustra obsisténte avunculo, adscribi postulávit. Inter fratres adlectus, in ómnibus Deo deditus, religiosa observántia et pietáte enituit, filiali ac tenerrima in beátam Mariam Vírginem devotióne flagrans. Totam vitæ formam, oratióne studium præveniendo, ita dispósuit, ut apostolicam religiónem proféssus, ad prædicatiónem verbi Dei et animárum salútem procurandam idoneus evaderet administer. Mox ad stúdia explenda Colóniam Agrippinam missus, ita profecit, ut omnes fere sæculares sciéntias diligentíssime præ ómnibus suis coævis investigaverit atque auxerit ; et de divinæ legis fonte, testante Alexandro quarto, adeo salutifera fluéntia doctrinæ potávit, ut ejusdem in suo péctore vigéret plenitudo.
R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.
Lectio 5
Ut scientiárum thesáuris alios ditaret, lector Hildeshémii, deinceps Friburgi, Ratisbonæ et Argentinæ constitútus est. Omnium in se admiratiónem convértens, cum in Parisiénsi inclyta universitáte sacræ facultáti docéndo decus adderet, magister theologíæ renunciátus est. Doctrinis gentílium philosophórum ad rectæ ratiónis dictámina revocatis, eárum cum fide cohæréntiam clarius commonstrávit. De divinórum intelléctu mira expósuit. Quantum vero univérsas disciplínas, præsertim sacras, férvido ingenio atque indefesso studio provexerit, plurima ejus scripta in omni fere scientiárum genere aperte declarant. Ut studio generali sui Ordinis præesset, Colóniam reversus est, eo successu ut ejus in scholis auctoritas et doctrinæ fama magis magisque vigúerit. Thomam de Aquino discipulum diléctum hábuit, cujus altitúdinem mentis ipse primus perspéxit ac prædicávit. Erga Sacrosanctum altaris Sacraméntum piíssimo ferebátur afféctu, deque eo præclára conscripsit ; rei quoque mysticæ ánimis instituéndis vias ampliores parávit, adeo ut frúgifer tanti magistri zelus quam late in Ecclésia patúerit.
Lectio 6
Tot inter gravíssima munia, religiosæ vitæ exemplis præfulgens, a frátribus Prior Teutoníæ provinciæ eléctus est. Anágniam vocatus, Gulielmum, Ordines mendicántes ímpio ausu impetentem, coram summo Pontifice Alexandro quarto retudit, qui Episcopum Ratisbonensem eum póstea constítuit. Curæ sui gregis Albertus se totum impendit, morum humilitate ac paupertátis amóre studiosíssime reténtis. Dimisso officio, ad episcopalis tamen ordinis labóres promptus atque álacer per Germaniam et finítimas regiónes spiritualia ministrávit. Consília requiréntibus quam recta ac salutifera sollicite præbebat, et in sedandis discordiis tam prudentem se osténdit, ut eum non solum Colónia pacis conciliatórem noverit, verum étiam ad díssitas regiónes Præláti ac viri príncipes árbitrum componéndis dissidiis eum sæpe advocáverint. A sancto Ludovíco, Francórum rege, relíquiis Christi Passiónis, quam devotíssime Albertus colebat, donatus est. In altero Concílio Lugdunénsi negotia gravióra peregit. Tandem, senio consumptus, docére déstitit. Contemplatióni exínde intentus, in gáudium Dómini sui intrávit anno millesimo ducentésimo octogesimo. Sacros honores in diœcesibus plúribus atque in Ordine Prædicatórum ei, Romanórum Pontificum auctoritate, jam antea tributos, Pius Papa undecimus cumulans, sancti Alberti Magni festum, addito Doctoris titulo, Sacrórum Rituum Congregatiónis votum libentíssime excípiens, ad Ecclésiam universam exténdit ; et eum Pius duodecimus cultórum scientiárum naturalium cælestem apud Deum Patronum constítuit.
R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Lib. 1 de Sermone Domini in monte, cap. 6.
Osténdit Dóminus fátuos esse judicándos, qui temporálium bonórum vel cópiam sectántes vel inópiam metuéntes, amíttunt ætérna, quæ nec dari possunt ab homínibus nec auférri. Itaque, si sal infatuátum fúerit, in quo saliétur? Id est, si vos, per quos condiéndi sunt quodámmodo pópuli, metu persecutiónum temporálium amiséritis regna cælórum; qui erunt hómines, per quos a vobis error auferátur, cum vos elégerit Deus, per quos errórem áuferat ceterórum?
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
Lectio 8
Ergo ad níhilum valet sal infatuátum, nisi ut mittátur foras et calcétur ab homínibus. Non ítaque calcátur ab homínibus qui pátitur persecutiónem; sed qui, persecutiónem timéndo, infatuátur. Calcári enim non potest nisi inférior; sed inférior non est, qui, quamvis córpore multa in terra sustíneat, corde tamen fixus in cælo est.
R. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus,
* Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
Lectio 9
Vos estis lumen mundi. Quómodo dixit supérius sal terræ, sic nunc dicit lumen mundi. Nam, neque supérius ista terra accipiénda est, quam pédibus corpóreis calcámus; sed hómines, qui in terra hábitant, vel étiam peccatóres, quorum condiéndis et exstinguéndis putóribus apostólicum salem Dóminus misit. Et hic mundum non cælum et terram, sed hómines qui sunt in mundo vel díligunt mundum, opórtet intélligi; quibus illuminándis Apóstoli missi sunt. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita; id est, fundáta super insígnem magnámque justítiam, quam signíficat étiam ipse mons, in quo dísputat Dóminus.
Te Deum.
I shall probably fuss with the lessons formatting yet again tomorrow.
A light rain both going to and returning from the supermarket; very pleasant, and chilly enough so that my yellow rain jacket was comfortable and not like wearing a greenhouse on my upper body. Windows needs to have its monthly update done later on, tsk.
The antiphon ad Tertiam,
M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today. And he is saying the Mass Statuit... oh. Oh. Because today, as I was well aware for much of the day yesterday anyway, is the feast of Saint Eugene, Bishop and Martyr, Patron of the Church and parish; hence, Dr Ratovondrahety is at the organ. Father Grodziski commemorated the Holy Doctor Saint Albert. The Solemn Mass will be celebrated on Sunday (e.g. there is no Schola today or sequence).
Kyrie, Gloria.
Lectio Epistolae beati Iacobi Apostoli
Iac. 1,12-18.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia, cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, générat mortem. Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus.
Graduale. Ps 88, 21-23. Invéni * David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis * non nocébit ei.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam
Luc 14, 26-33.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti míllibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.Credo.
Offertorium. Ps 88, 25. Véritas mea * et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Secreta. Infirmitátem nostram, quæsumus, Dómine, hujus sacrifícii grátia, corrobora: ut contra insidias inimici vigilando et orando certantes, beáti Eugenii Martyris tui precibus et exemplo vincamus. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
Postcommunio. Suscipiéntes, Dómine, pignus æternæ vitæ, ne permittas propter amorem podibilis vitæ admittere illicita : qui Martyri tuo Eugenio dedisti propter timorem et amorem tuum duros corporis dolores libenter pati. Per Dóminum.
~+~+~+~
Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátum Albértum Pontíficem tuum atque Doctórem in humána sapiéntia divínæ fídei subjiciénda magnum effecísti: da nobis, quǽsumus; ita ejus magistérii inhærére vestígiis, ut luce
perfécta fruámur in cœlis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Credo.
Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur.
Secreta. Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut quod Passiónis Fílii tui Dómini nostri mystério gérimus, beáti Alberti intercessióne et exémplo, pio consequámur afféctu. Per eumdem Dóminum.

Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Comments
Post a Comment