Proptérea dico vobis: Omnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis...

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.

Oratio ad tollendum schisma





Today is the feast of Saint Gregory, Bishop and Confessor, called Thaumaturgus, Wonder-worker. At Barroux, it is the feast of Saint Gertrude the Great, whose Mass is Dilexisti iustitiam, here.

Neocaesareae in Ponto, sancti Gregorii, episcopi, qui adulescens fidem christianam amplexus est et, sive in humana sive in divina scientia progressus, episcopus ordinatus est, doctrina, virtutibus, laboribus apostolicis clarus et propter plurima signa ab ipso patrata Thaumaturgus appellatus (270 tr).


The lessons at Matins describe how he moved a mountain by his merits and prayer, and the Gospel is the one that is obviously fitting, from Saint Mark. I've included the lessons from the Prophet Daniel this morning, i.e. those of the 1st nocturn, because they recount the trial and test in the lions' den. 


Lectio 1
De Daniéle Prophéta
Dan 6:11-15.
11 Viri ergo illi curiósius inquiréntes invenérunt Daniélem orántem, et obsecrántem Deum suum.
12 Et accedéntes locúti sunt regi super edícto: Rex, numquid non constituísti ut omnis homo qui rogáret quemquam de diis et homínibus usque ad dies trigínta, nisi te, rex, mitterétur in lacum leónum? Ad quos respóndens rex, ait: Verus est sermo juxta decrétum Medórum atque Persárum, quod prævaricári non licet.
13 Tunc respondéntes dixérunt coram rege: Dániel de fíliis captivitátis Juda, non curávit de lege tua, et de edícto quod constituísti: sed tribus tempóribus per diem orat obsecratióne sua.
14 Quod verbum cum audísset rex, satis contristátus est: et pro Daniéle pósuit cor ut liberáret eum, et usque ad occásum solis laborábat ut erúeret illum.
15 Viri autem illi, intellegéntes regem, dixérunt ei: Scito, rex, quia lex Medórum atque Persárum est ut omne decrétum, quod constitúerit rex, non líceat immutári.

R. Super muros tuos, Jerúsalem, constítui custódes;
* Tota die et nocte non tacébunt laudáre nomen Dómini.
V. Prædicábunt pópulis fortitúdinem meam, et annuntiábunt géntibus glóriam meam.
R. Tota die et nocte non tacébunt laudáre nomen Dómini.

Lectio 2
Dan 6:16-20.
16 Tunc rex præcépit, et adduxérunt Daniélem, et misérunt eum in lacum leónum. Dixítque rex Daniéli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberábit te.
17 Allatúsque est lapis unus, et pósitus est super os laci: quem obsignávit rex ánnulo suo, et ánnulo optimátum suórum, ne quid fíeret contra Daniélem.
18 Et ábiit rex in domum suam, et dormívit incœnátus, cibíque non sunt alláti coram eo, ínsuper et somnus recéssit ab eo.
19 Tunc rex primo dilúculo consúrgens, festínus ad lacum leónum perréxit:
20 Appropinquánsque lácui, Daniélem voce lacrimábili inclamávit, et affátus est eum: Dániel serve Dei vivéntis, Deus tuus, cui tu servis semper, putásne váluit te liberáre a leónibus?

R. Muro tuo inexpugnábili circumcínge nos, Dómine, et armis tuæ poténtiæ prótege nos semper:
* Líbera, Dómine, Deus Israël, clamántes ad te.
V. Erue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo.
R. Líbera, Dómine, Deus Israël, clamántes ad te.

Lectio 3
Dan 6:21-24.
21 Et Dániel regi respóndens ait: Rex, in ætérnum vive!
22 Deus meus misit ángelum suum, et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi: quia coram eo justítia invénta est in me: sed et coram te, rex, delíctum non feci.
23 Tunc veheménter rex gavísus est super eo, et Daniélem præcépit edúci de lacu: eductúsque est Dániel de lacu, et nulla lǽsio invénta est in eo, quia crédidit Deo suo.
24 Jubénte autem rege, addúcti sunt viri illi, qui accusáverant Daniélem: et in lacum leónum missi sunt, ipsi, et fílii, et uxóres eórum: et non pervenérunt usque ad paviméntum laci, donec arríperent eos leónes, et ómnia ossa eórum comminuérunt.

R. Sustinúimus pacem, et non venit: quæsívimus bona, et ecce turbátio: cognóvimus, Dómine, peccáta nostra;
* Non in perpétuum obliviscáris nos.
V. Peccávimus, ímpie géssimus, iniquitátem fécimus, Dómine, in omnem justítiam tuam.
R. Non in perpétuum obliviscáris nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Non in perpétuum obliviscáris nos.

Lectio 4
Gregórius, Neocæsaréæ Ponti epíscopus, sanctitáte doctrinaque illustris, signis vero ac miraculis multo illustrior, quorum multitúdine atque præstántia Thaumatúrgus appellátus est, et sancti Basilíi testimonio cum Moyse, Prophetis et Apóstolis comparátus; montem, qui ecclésiæ ædificatiónem impediebat, oratióne álio tránstulit. Item palúdem, inter fratres causam discordiárum, exsiccávit. Lycum fluvium, perniciose agros inundántem, defixo ad ripam quo sustentabátur baculo, qui statim virentem crevit in árborem, coércuit, ut póstea ultra eum terminum non efflúxerit.

R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.

Lectio 5
Sæpíssime dæmones ex idolórum simulacris atque ex hóminum corpóribus ejécit, múltaque alia mirabíliter effécit, quibus innumerábiles hómines traxit ad Jesu Christi fidem, cum étiam prophetico spíritu futura prædiceret. Qui, migratúrus e vita, cum quæsísset quot in civitáte Neocæsariénsi réliqui essent infidéles, responsumque esset tantum esse septemdecim; Deo grátias agens, Tótidem, inquit, erant fidéles, cum cœpi episcopátum. Plura scripsit, quibus etiam, non solum miraculis, Dei Ecclésiam illustrávit.

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.

Lectio 6
Sermo sancti Máximi Epíscopi
Ex Homilía 59, quæ est 2 de S. Eusebio.
Beáti Patris Gregórii merita jam in tuto posita secúri magnificémus; qui, gubernaculum fidei viríliter tenens, ánchoram spei tranquilla jam in statióne compósuit, et plenam cæléstibus divítiis et ætérnis mercibus navem optato in littore collocávit. Qui, contra omnes adversarios, scutum timoris Dei tamdiu, donec ad victoriam perveníret. Quid enim fuit totus vitæ illíus cursus, nisi uníus cum vígili hoste conflictus?

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 11:22-24.
In illo témpore: Respóndens Jesus discípulis suis ait illis: Habéte fidem Dei. Amen dico vobis quia quicúmque díxerit huic monti: Tóllere et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit quia quodcúmque díxerit fiat, fiet ei. Et réliqua.

Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri
Liber 3 Comment. in Marc. cap. 11.
Solent Gentiles qui contra Ecclésiam maledicta scripsére, improperare nostris quod non habúerint plenam fidem Dei, quia numquam montes transferre potúerint. Quibus respondéndum est non scripta esse, quæ in Ecclésia sunt gesta, sicut étiam de factis ipsíus Christi et Dómini nostri Scriptúra testátur. Unde et hoc quoque fíeri potuísset, ut mons ablátus de terra mitterétur in mare, si necessitas id fíeri poposcísset. Quómodo légimus factum precibus beáti Patris Gregórii, Neocæsaréæ Ponti antístitis, viri meritis et virtútibus exímii, ut mons in terra tantum loco cederet quantum íncolæ civitátis opus habebant.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 8
Cum enim, volens ædificáre ecclésiam in loco apto, vidéret eum angustiórem esse quam res éxigebat, eo quod ex una parte, rupe maris, ex alia, monte próximo coarctarétur; venit nocte ad locum, et, genibus fléxis, admonuit Dóminum promissiónis suæ, ut montem longius juxta fidem petentis ágeret. Et, mane facto, reversus invénit montem tantum spatii reliquisse structóribus ecclésiæ quantum opus habuerant. Poterat ergo hic, poterat alius quis ejusdem meriti vir, si opportunitas exegísset, impetrare a Dómino, mérito fidei, ut étiam mons tollerétur et mitterétur in mare.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Verum, quia montis nómine nonnumquam diabolus significátur, videlicet propter supérbiam, qua se contra Deum erigit, et esse vult símilis Altíssimo; mons ad præcéptum eórum qui fortes fide sunt, tollitur de terra et in mare projícitur, cum, prædicántibus verbum doctóribus sanctis, immundus spíritus ab eórum corde repéllitur qui ad vitam sunt præordináti, et in turbulentis amarisque infidelium méntibus vesaniam suæ tyrannidis exercére permittitur.



Te Deum.



At Barroux, the monks are not singing the Mass Dilexisti iustitiam. I shall have to pull out that Propria Sanctorum Benedictinorum or whatever it is called Missalis Monastici Propria. They do indeed have a proper Mass, Mihi autem adhaerere Deo bonum est. But since the pdf in this laptop isn't letting me copy text, tsk (for some reason pdfs online will allow, pdfs stored here won't), I'm going to add this Mass later on, below the Statuit ei Dominus.

The Mihi autem adhaerere of today's feast isn't at Gregobase (none of the parts are) but the Dominican Introit for Saint Catherine of Siena is similar. The Alleluia is very lovely. 



 

M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass today.

Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.





Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Gregorii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem 
ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. 
Tu es sacérdos in aeternum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 11, 22-24.
In illo témpore: Respóndens Jesus discípulis suis, ait illis: Habéte fidem Dei. Amen, dico vobis, quia, quicúmque díxerit huic monti: Tóllere et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia, quodcúmque díxerit, fiat, fiet ei. Proptérea dico vobis: Omnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.





Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Gregorio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.


~+~+~+~



Introitus. Ps 72, 28. Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion. Ps. 72,1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde. V. Gloria Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui in purissimo corde beatae Gertrudis Virginis tuae jucundam tibi habitationem praeparasti: ejus meritis et intercessione cordis nostri maculas clementer absterge; ut digna divinae majestatis tuae habitatio effici mereatur. Per Dominum.

Lectio libri Sapientiae
Cant. 2, 1-10.

Ego flos campi et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilcetus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

Graduale Ps. 30, 8. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam. V. Ibid., 22. Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

Alleluja, alleluja. V. Ibid., 25. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Alleluja.

+Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum
Matth. 25,1-13.

In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae, accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen, dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.

Credo.

Offertorium Ps. 100, 6.
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

Secreta. Sanctifica, quaesumus, Domine Deus, haec munera, quae in solemnitate beatae Gertrudis Virginis offerimus: ut per ea vita nostra inter adversa et prospera salubriter dirigatur. Per Dominum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio Ps. 23,4.
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam.

Postcommunio. Sacris muneribus refectos illo nos igne, quaesumus Domine, Spiritus Sanctus inflammet: quem Dominus noster Jesus Christus misit in terram, et in corde beatae Gertrudis voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat.




LDVM




Comments