Oránte sancto Cleménte, appáruit ei Agnus Dei, de sub cujus pede fons vivus emánat: flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei...

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.

Oratio ad tollendum schisma




Today is the feast of the Martyr Pope Saint Clement I; at Barroux, the Martyr Saint Felicity is also commemorated. 


Natális sancti Cleméntis Primi, Papæ et Mártyris, qui, tértius post beátum Petrum Apóstolum, Pontificátum ténuit, et, in persecutióne Trajáni, apud Chersonésum relegátus, ibi, alligáta ad ejus collum ánchora, præcipitátus in mare, martýrio coronátur. Ipsíus autem corpus, Hadriáno Secúndo Summo Pontífice, a sanctis Cyríllo et Methódio frátribus Romam translátum, in Ecclésia quæ ejus nómine ántea fúerat exstrúcta, honorífice recónditum est (s I). 

Romæ in coemeterio Maximi via Salaria Nova sanctæ Felicitátis Mártyris, septem filiórum Mártyrum matris; quæ, post eos, jubénte Marco Antoníno Imperatóre, decolláta est pro Christo (212 tr). 




Lectio 1
De Áctibus Apostolórum
Acts 20:17-24.
17 A Miléto Paulus mittens Éphesum, vocávit majóres natu Ecclésiæ.
18 Qui cum veníssent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingréssus sum in Ásiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim,
19 Sérviens Dómino cum omni humilitáte, et lácrimis, et tentatiónibus, quae mihi accidérunt ex insídiis Judæórum:
20 Quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos, públice et per domos,
21 Testíficans Judǽis atque Gentílibus in Deum pœniténtiam, et fidem in Dóminum nostrum Jesum Christum.
22 Et nunc ecce alligátus ego spíritu, vado in Jerúsalem: quæ in ea ventúra sint mihi, ignórans:
23 Nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes mihi protestátur, dicens: Quóniam víncula et tribulatiónes Jerosólymis me manent.
24 Sed nihil horum véreor: nec fácio ánimam meam pretiosiórem quam me, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium verbi quod accépi a Dómino Jesu, testificári Evangélium grátiæ Dei.

R. Oránte sancto Cleménte, appáruit ei Agnus Dei,
* De sub cujus pede fons vivus emánat: flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei.
V. Vidi supra montem Agnum stántem.
R. De sub cujus pede fons vivus emánat: flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei.

Lectio 2
Acts 20:25-31.
25 Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi prǽdicans regnum Dei.
26 Quaprópter contéstor vos hodiérna die, quia mundus sum a sánguine ómnium.
27 Non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis.
28 Atténdite vobis, et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere Ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo.
29 Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi rapáces in vos, non parcéntes gregi.
30 Et ex vobis ipsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut abdúcant discípulos post se.
31 Propter quod vigiláte, memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi, cum lácrimis monens unumquémque vestrum.

R. Omnes una voce dixérunt: Ora pro nobis, sancte Clemens;
* Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
V. Non meis méritis ad vos me misit Dóminus vestris corónis partícipem fíeri.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Lectio 3
Acts 20:32-38.
32 Et nunc comméndo vos Deo, et verbo grátiæ ipsíus, qui potens est ædificáre, et dare hereditátem in sanctificátis ómnibus.
33 Argéntum, et aurum, aut vestem nullíus concupívi, sicut
34 Ipsi scitis: quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministravérunt manus istæ.
35 Ómnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes, opórtet suscípere infírmos ac meminísse verbi Dómini Jesu: quóniam ipse dixit: Beátius est magis dare, quam accípere.
36 Et cum haec dixísset, pósitis génibus suis orávit cum ómnibus illis.
37 Magnus autem fletus factus est ómnium: et procumbéntes super collum Pauli, osculabántur eum,
38 Doléntes máxime in verbo quod díxerat, quóniam ámplius fáciem ejus non essent visúri. Et deducébant eum ad navem.

R. Dedísti, Dómine, habitáculum Mártyri tuo Cleménti in mari, in modum templi marmórei angélicis mánibus præparátum:
* Iter præbens pópulo terræ, ut enárrent mirabília tua.
V. Dedísti, Dómine, Sanctis tuis viam in mari, et in flumínibus sémitam.
R. Iter præbens pópulo terræ, ut enárrent mirabília tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Iter præbens pópulo terræ, ut enárrent mirabília tua.

Lectio 4
Clemens, Románus, Faustíni fílius, de regióne Cǽlii montis, discípulus beáti Petri, cujus méminit Paulus scribens ad Philippénses: Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas quæ mecum laboravérunt in Evangélio, cum Cleménte et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ. Hic septem Urbis regiónes divísit septem notáriis, síngulas síngulis attríbuens, qui passiónes Mártyrum et res ab eis gestas, diligentíssime conquisítas, lítteris mandárent. Multa scripsit et ipse accuráte et salutáriter, quibus christiánam religiónem illustrávit.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit eum.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Cum autem doctrína ac vitæ sanctitáte multos ad Christi fidem convérteret, a Trajáno imperatóre relegátus est trans mare Pónticum in solitúdine urbis Chersónæ; in qua duo míllia Christianórum réperit, qui ab eódem Trajáno condemnáti fúerant. Qui cum in eruéndis et secándis marmóribus aquæ penúria laborárent, Clemens, facta oratióne, in vicínum collem ascéndit, in cujus jugo vidit Agnum déxtero pede fontem aquæ dulcis, qui inde scatébat, attingéntem; ubi omnes sitim explevérunt. Eóque miráculo multi infidéles, ad Christi fidem convérsi, Cleméntis étiam sanctitátem venerári cœpérunt.

R. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei Dómine,
* Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.

Lectio 6
Quibus concitátus Trajánus, misit illuc qui Cleméntem, alligáta ad ejus collum ánchora, in profúndum dejícerent. Quod cum factum esset, Christiánis ad littus orántibus, mare ad tria milliária recéssit; eóque illi accedéntes, ædículam marmóream in templi formam et intus arcam lápideam, ubi Mártyris corpus cónditum est. Ecclésia étiam in eo ínsulæ loco unde divínitus fons manárat, ejúsdem nómine dedicáta est. Vixit in pontificátu annos novem, menses sex, dies sex. Fecit ordinatiónes duas mense Decémbri, quibus creávit presbýteros decem, diáconos duos, epíscopos per divérsa loca quíndecim.

R. Stola jucunditátis índuit eum Dóminus:
* Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus: et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 24:42-45.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Et réliqua.

Homilía sancti Hilárii Epíscopi
Comment. in Matth. Can 26.
Ut ignorántiam illam diéi ómnibus táciti, non sine útilis siléntii ratióne esse scirémus, vigiláre nos Dóminus propter advéntum furis admónuit, et oratíonum assiduitáte deténtos ómnibus præceptórum suórum opéribus inhærére. Furem enim esse osténdit zábulum, ad detrahénda ex nobis spólia pervígilem, et córporum nostrórum dómibus insidiántem: ut ea incuriósis nobis, et somno déditis, consiliórum suórum atque illecebrárum jáculis perfódiat. Parátos ígitur esse nos cónvenit: quia diéi ignorátio inténtam sollicitúdinem suspénsæ exspectatiónis exágitet.

R. Coróna áurea super caput ejus,
* Expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis, posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis.

Lectio 8
Can 27.
Quisnam est fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam? Quamquam in commúne nos ad indeféssam vigilántiæ curam adhortétur: speciálem tamen pópuli princípibus, id est, epíscopis, in exspectatióne adventúque suo sollicitúdinem mandat. Hunc enim servum fidélem atque prudéntem, præpósitum famíliæ signíficat, cómmoda atque utilitátes commíssi sibi pópuli curántem. Qui si dicto aúdiens, et præcéptis obédiens erit, id est, si doctrínæ opportunitáte et veritáte infírma confírmet, disrúpta consólidet, depraváta convértat, et verbum vitæ in æternitátis cibum aléndæ famíliæ dispéndat, atque hæc agens, hisque ímmorans deprehendátur: glóriam a Dómino tamquam dispensátor fidélis et víllicus útilis consequétur, et super ómnia bona constituétur; id est, in Dei glória collocábitur, quia nihil sit ultra, quod mélius sit.

R. Hic est vere Martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit:
* Qui minas júdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Qui minas júdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui minas júdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

Lectio 9
Commemoratio pro S. Felicitate Martyris
Sermo sancti Gregórii Papæ
Ex Homilía 3 in Evangelica.
Beáta Felícitas, cujus hódie natalícia celebrámus, septem fílios sic post se tímuit vivos in carne relínquere, sicut carnáles paréntes solent metúere ne mórtuos præmíttant. In persecutiónis enim labóre deprehénsa, filiórum corda in amóre supérnæ pátriæ prædicándo roborávit; et parturívit spíritu quos carne pepérerat, ut prædicatióne páreret Deo quos carne pepérerat mundo. Numquid ergo hanc féminam Mártyrem díxerim? Sed plus quam Mártyrem; quæ, septem pignóribus ad regnum præmíssis, tot ante se mórtuos transmísit. Ad pœnam prima venit, sed pervénit octáva.



Te Deum.

 



Ad tertiam Horam. Non meis meritis ad vos me misit Dominus, vestris coronis participem me fieri.





So far as I can tell, this Mass Dicit Dominus Sermones mei is proper to today's feast of Pope Saint Clemens. 

M l'Abbé Gubitoso IBP is celebrant of Holy Mass today. I do hope that Pater Thomas SJ is well; it has been a fortnight at least since he has celebrated the Mysteries at Saint-Eugène (the Thursday evening Mass that is live-streamed, anyway). He is commemorating Saint Felicity, too. 

Introitus. Is. 59, 21; 56, 7. Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Glória Patri.





Hmm. It seemed to me that a different collect was sung, although Saint Felicity's was as given in the Roman Missal. After Prime I shall investigate or, at least, listen again. 

The collect is in the Diurnale but am not sure how to access the Secret and Postcommunio. 

Oratio. Gregem tuum, Pastor aeterne, placatus intende: et, per beatum Clementem Martyrem tuum atque Summum Pontificem, perpetua protectione custodi; quem totius Ecclesiae praestitisti esse pastorem. Per Dóminum.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, beátæ Felicitátis Martyris tuæ sollémnia recenséntes, méritis ipsíus protegámur et précibus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses.
Philipp. 3, 17-21; 4, 1-3.

Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte et céteris adiutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.

Graduale. Ps. 109, 4 et 1. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. V. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis.





Allelúja, allelúja. V. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.





M Gubitoso is also reading one of the other lessons from Saint Matthew, from the Pian Common of Supreme Pontiffs.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 24, 42-47.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigilate, quia néscitis, qua hora Dóminus vester ventúrus sit, Illud autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret perfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua néscitis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam, ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen, dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Hmm. A different Secret, too. I have now realised that these have been changed because someone at Rome, during the reign of Pius XII, thought it necessary to create a distinct Commune unius aut plurium Summorum Pontificum. Novelties, one after the other.

Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Secreta. Vota pópuli tui, Dómine, propitiátus inténde: et, cujus nos tríbuis sollémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24,46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





I have replaced the Postcommunio, too.

Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, 
et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multíplices, et témpora nostra dispónas. Per Dóminum.



LDVM

Comments