Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine...

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.

Oratio ad tollendum schisma






Today is the Vigil of the feast of the Apostle Saint Andrew. Of course, since most of the Vigils are in fact suppressed by Pius XII and his immediate successors the Mass of the Vigil won't be sung at either Barroux or at Saint-Eugène. At Barroux, the morning will see either the Sunday Mass or the Mass of the Martyr Saint Saturninus.

The Mass of the Vigil of Saint Andrew (it is, to be precise, the Mass of the Common of Vigils of the Apostles; off the top of my head, I believe the Vigil texts are proper only for Saints Peter and Paul in June).

Introitus. Ps. 51, 10 et 11. Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuorum. Ps. ibid., 3. Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Andreae Apostoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 25-27; 45, 2-4 et 6-9.

Benedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim: et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, et excélsum fecit illum. Státuit ei testamentum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ: et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15. 12-16.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et posui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honore coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Andreae Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 20, 6. Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Postcommunio. Sancti Apóstoli tui Andreae, quǽsumus, Dómine, supplicatióne placátus: et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.



~+~+~+~



The Mass of the Holy Bishop and Martyr, as sung at the Abbaye Sainte-Madeleine and celebrated (by M l'Abbé Grodziski) at Saint-Eugène. Yet again at Saint-E. there is no video although the audio is perfect, tsk.

But at the Communion someone went to the camera and pointed it in the right direction, ha.

Introitus. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. Ps.ibid.,2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui nos beáti Saturníni Martyris tui concédis natalítia pérfrui: ejus nos tríbue méritis adjuvári. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti
Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 2, 8-10; 3, 10-12.

Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cœlésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.

Graduale. Ps. 36, 24. 
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam. ℣. Ibid., 26. Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.





Allelúja, allelúja. ℣. Joann. 8, 12. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 26-32.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 20,4-5. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.





Secreta. Múnera, Dómine, tibi dicáta sanctífica: et, intercedente beáto Saturníno Mártyre tuo, per hæc eádem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Joann. 12, 26. Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.





Postcommunio. Sanctíficet nos, quǽsumus, Dómine, tui percéptio sacraménti: et intercessióne Sanctórum tuórum tibi reddat accéptos. Per Dóminum.



LDVM





Comments