Ego eum, qui vere est Deus, mente et oratióne véneror; deos autem, qui nihil sunt nisi dæmonum simulacra, odi et éxsecror...
Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Oratio ad tollendum schisma
Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Oratio ad tollendum schisma
... There is but one sea in which the ship of our Lady saileth, and our souls use the office of mariners under the governance of the body, and the ships which be fastened and bounden with strong chains pass well without any breaking through the strong waves of the sea. And some ships there be that have brittle and feeble jointures of trees, and fall oft in peril to be drowned, but thou servant of Jesu Christ, have in thy mind the victory of the cross, and make thee ready to the work of God....
Golden Legend, in Saint Chrysogonus
Today is the feast of the Confessor Saint John of the Cross, Doctor of the Church. Am not quite sure which Mass the Barroux ordo will bring-- it is a feria but with commemorations of the Holy Doctor and of Saint Chrysogonus.
I said Matins and Lauds in the Tridentine Office, which was of Saint Chrysogonus and of simplex rite i.e. 12 Psalms and three lessons; because I wasn't clever enough to remember to change to Saint John of the Cross's feast in the later (1888 or 1954) Office. Will do that for Prime onwards, tsk. The Book of the Prophet Abdias was begun at Matins, in any case.
Lectio 4Joánnes a Cruce, Fontíberi in Hispánia piis paréntibus natus, a primis annis certo innotuit quam Deiparæ Virgini futurus esset acceptus; nam quinquennis, in púteum lapsus, ejusdem Deiparæ manu sublatus, incolumis evasit. Tanto autem patiéndi desidério flagrávit, ut novennis, spreto molliori lecto, super sarmentis cubare consueverit. Adoléscens hospítio páuperum ægrotántium Metymnæ Campi famulum sese addixit, quibus magno caritátis ardore, vilíssima quæque complectens officia, præsto aderat. Cujus exemplo excitáti ceteri, éadem caritátis múnera ardentius obibant. Verum, ad altióra vocatus, beátæ Maríæ Vírginis de Monte Carmelo institutum amplexus est; ubi, sacerdos ex obediéntia factus, severioris disciplinæ et arctioris vitæ cupidíssimus, primitivam ordinis regulam ex superioris licéntia ita proféssus est, ut, ob jugem Dominicæ passiónis memóriam, bello in se, tamquam in infensíssimum hostem indicto, vigiliis, jejuniis, férreis flagellis omnique pœnárum genere, brevi carnem cum vitiis et concupíscentiis suis crucifixerit; dignus plane, qui a sancta Teresia inter puriores sanctioresque ánimas, Ecclésiam Dei id témporis illustrántes, recenserétur.
R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
Lectio 5Singulari vitæ austeritáte et ómnium virtútum præsidio munítus, præ assidua rerum divinárum contemplatióne, diuturnas et mirábiles éxtases frequenter patiebátur; tantoque in Deum æstuábat amóre, ut, cum divinus ignis sese intro diutius continere non posset, foras erumpere ejusque vultum irradiare visus sit. Proximórum salúti summopere intentus, tum in verbi Dei prædicatióne, tum in sacramentórum administratióne fuit assiduus. Hinc tot meritis auctus, strictiorisque disciplinæ promovendæ ardore veheménter accénsus, sanctæ Teresiæ comes divinitus datus est, ut, quam ipsa inter sorores primævam Carmeli ordinis observantiam instauráverat, eamdem et inter fratres, Joánne adjutore, restitúeret. Innumeros ítaque una cum Dei famula in divino opere promovéndo perpéssus labóres, cœnobia, quæ ejusdem sanctæ Vírginis cura per totam Hispániam erecta fuerant, nullis vitæ incommodis et periculis térritus, singula perlustrávit. In quibus aliisque quam plurimis, ejus ópera eréctis, restauratam observantiam propagando, verbo et exemplo firmávit; ut mérito primus, post sanctam Teresiam, Carmelitárum excalceatórum ordinis professor et parens habeátur.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
Lectio 6Virginitátem perpetuo coluit, impudentésque mulieres ejus pudicítiæ insidiari conántes, non modo répulit, sed étiam Christo lucrifecit. In divinis explicandis arcanis æque ac sancta Teresia, apostolicæ Sedis judício, divínitus instructus, libros de mystica theología, cælésti sapiéntia refertos, conscripsit. Semel interrogátus a Christo quid præmii pro tot labóribus pósceret, respóndit: Dómine, pati et contemni pro te. Imperio in dæmones, quos e corpóribus sæpe fugabat, discretióne spirituum, prophetíæ dono, miraculórum glória celebratíssimus, ea semper fuit humilitate, ut sæpius a Dómino flagitaverit eo loco mori, ubi ómnibus esset ignotus. Voti compos factus. Ubedæ, diro morbo et in crure quinque plagis sanie manántibus, ad impléndum patiéndi desidérium constantíssime tolerátis, Ecclésiæ sacramentis pie sancteque susceptis, in Christi crucifixi amplexu, quem semper in corde atque ore habuerat, post illa verba: In manus tuas comméndo spíritum meum, obdormívit in Dómino, die et hora a se prædictis, anno salútis millesimo quingentésimo nonagesimo primo, ætátis quadragesimo nono. Migrántem ejus ánimam splendidíssimus ignis globus excepit; corpus vero suavíssimum odórem spirávit, quod, etiamnum incorruptum, Segoviæ honorifice cólitur. Eum, plurimis ante et post óbitum fulgentem signis, Benedíctus décimus tertius Pontifex maximus in Sanctórum númerum retulit, et Pius undecimus ex Sacrórum Rituum Congregatiónis consulto, universalis Ecclésiæ Doctórem declarávit.
R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum LucamLuc 12:35-40.In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii PapæHomilia 13 in Evang.Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa ejus planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus ejus exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.
R. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et de omni corde suo laudavit Dominum:* Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum.V. Ecce homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo, et permanens in innocentia sua.R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum.
Lectio 8Duo autem sunt, quæ jubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi hujus honestáte contíneat.
R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Lectio 9
Commemoratio S. Chrysogoni MartyrisChrysógonus, Diocletiáno imperatóre, Romæ inclusus in carcere, ibi biennium sanctæ Anastasiæ facultátibus vixit; quam etiam, afflictam propter Christum a viro suo Publio, proptereáque a suis oratiónibus per litteras auxílium postulántem, mútuis epistolis est consolatus. Sed, cum imperátor Romam scripsísset ut, reliquis Christiánis qui in vinculis essent interfectis, Chrysógonus Aquilejam ad se mitterétur, eo perductus est. Cui imperátor: Accersívi, inquit, te, Chrysógone, ut honóribus augeam, si modo induxeris ánimum deos cólere. At ille: Ego eum, qui vere est Deus, mente et oratióne véneror; deos autem, qui nihil sunt nisi dæmonum simulacra, odi et éxsecror. Quo responso excandéscens imperátor, ad Aquas Gradatas eum secúri pércuti jubet octavo Kalendas Decembris. Cujus corpus, projectum in mare, paulo post in littore invéntum, Zóilus presbyter in suis ædibus sepelívit.
Te Deum.
Ad tertiam Horam. Clamavi et exaudivit me.
M le Curé is celebrating Holy Mass today and he is commemorating the Martyr Saint Chrysogonus.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum atque Doctorem perféctæ sui abnegatiónis et Crucis amatórem exímium effecísti: concéde; ut, ejus imitatióni júgiter inhæréntes, glóriam assequámur ætérnam. Per Dóminum.
Oratio. Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut, qui ex iniquitáte nostra reos nos esse cognóscimus, beáti Chrysogoni Mártyris tui intercessióne liberémur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Oratio. Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum atque Doctorem perféctæ sui abnegatiónis et Crucis amatórem exímium effecísti: concéde; ut, ejus imitatióni júgiter inhæréntes, glóriam assequámur ætérnam. Per Dóminum.
Oratio. Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut, qui ex iniquitáte nostra reos nos esse cognóscimus, beáti Chrysogoni Mártyris tui intercessióne liberémur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Credo.
Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur.
Secreta. Sancti Joánnis Confessóris tui atque Doctóris nobis, Domine, pia non désit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
Secreta. Oblatis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedénte beáto Chrysógono Mártyre tuo, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Joánnes Confessor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.
Postcommunio. Tui, Dómine, perceptióne sacraménti, et a nostris mundémur occúltis, et ab hóstium liberémur insídiis. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment