In qua quia mali cum bonis et réprobi cum eléctis admíxti sunt, recte símilis virgínibus prudéntibus et fátuis esse perhibétur...

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.

Oratio ad tollendum schisma




Today is the feast of Saint Gertrude the Great, Virgin, Abbess, and grand theologian of the spiritual life; her Mass is Dilexisti iustitiam. At Barroux, as throughout most of the Benedictine Order, her feast is tomorrow, November 17; whether they use Dilexisti I don't know. Today, the monks will sing the Mass of the Guardian Angels, Benedicite Dominum omnes angeli eius, it being a feria in their calendar. 


Sanctae Gertrudis, cognomento Magnae, virginis, quae, inde ab infantia solitudini et
litterarum studiis summo ardore ac strenuitate dedita, tota ad Deum conversa monasterium Cisterciensium Helpithense prope Islebiam in Saxonia Germaniae ingressa est, ubi mirum in modum viam perfectionis cucurrit, orationibus et contemplationi Christi crucifixi se devovens. Ipsius transitus postridie huius diei occurrit.


Lectio 4
Gertrúdis, Islébii in Saxónia nobili genere nata, quinquénnis in monastério Rodardénsi, ordinis sancti Benedicti, virginitátem suam ac seipsam Jesu Christo óbtulit. Quo ex témpore a mundanis rebus prorsus aliena, virtútique sedulo intenta, cæléstis vitæ genus instituit. Ad humaniórum litterárum notítiam, rerum divinárum cognitiónem adjunxit; quarum meditatióne vehementius ad virtútem incensa, brevi christianam perfectiónem adepta est. De Christo ejusque vitæ mystériis sæpenúmero pio cum animi sensu loquebátur, unamque Dei glóriam cogitans, ad illam vota sua ómnia et actiónes referebat. Quamvis autem multis exímiis natúræ et gratiæ donis a Deo aucta esset, ita tamen sibi ipsa vilescebat, ut, inter præcipua divinæ bonitátis miracula, hoc item memoráret, quod se indigníssimam misericorditer sustinéret.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.


Lectio 5
Trigesimum ætátis annum agens, primum Rodardénsis monasterii, ubi religiosam vitam est professa, deínde Elpediáni præses electa, quadragínta annórum spátio, ea caritate, prudéntia, et regularis disciplinæ studio munus obívit, ut cœnobium religiosæ perfectiónis domicílium viderétur. Utrobíque vero, licet esset ómnium mater et magistra, ómnium tamen minima haberi volebat, ac demissióne pari ministram se exhibebat. Quo liberius Deo vacaret, vigiliis, abstinéntia aliisque cruciátibus corpus afflixit; semperque sui símilis, morum innocéntiam, mansuetúdinem ac patiéntiam prætulit singularem. Proximórum salúti omni ope studuit, piæque curæ copiósum fructum rétulit. Divini amoris vi frequéntes patiebátur éxstases, altíssimæque contemplatiónis et divinæ uniónis donum obtinuit.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.


Lectio 6
Ut meritum acceptíssimæ sibi sponsæ Christus osténderet, in corde Gertrudis jucundam sibi esse mansiónem testátus est. Deiparam Vírginem, véluti matrem et curatricem a Jesu acceptam, pietáte præcipua prosequebátur, ab eáque multa accépit beneficia. Erga diviníssimum Eucharistiæ sacraméntum et passiónem Dómini tanto amóre cum gráti animi sensu afficiebátur, ut intérdum ubéribus lácrimis perfunderétur. Justórum ánimas, piacularibus flammis addictas, quotidiánis subsidiis et precibus juvábat. Multa ad confovéndam pietátem scripsit. Divinárum étiam revelatiónum et prophetíæ dono cláruit. Dénique, flagrantíssimo Dei amóre potius quam morbo languéscens, anno Dómini millesimo ducentésimo nonagesimo secundo vita decessit. Miraculis vivens et post mortem a Deo illustráta est.

R. Afferéntur Regi vírgines post eam, próximæ ejus;
* Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua; inténde, próspere procéde, et regna.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus, quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilía 12 in Evangelia
Sæpe vos, fratres caríssimi, admóneo prava ópera fúgere, mundi hujus inquinaménta devitáre, sed hodiérna sancti Evangélii lectióne compéllor dícere, ut, et bona, quæ ágitis, cum magna cautéla teneátis; ne per hoc, quod a vobis rectum géritur, favor aut grátia humána requirátur; ne appetítus laudis subrépat, et, quod foris osténditur, intus a mercéde vacuétur. Ecce enim Redemptóris voce decem vírgines, et omnes dicúntur vírgines, et tamen intra beatitúdinis jánuam non omnes sunt recéptæ; quia eárum quædam, dum de virginitáte sua glóriam foris éxpetunt, in vasis suis óleum habére noluérunt.

R. Hæc est Virgo sápiens, quam Dóminus vigilántem invénit, quæ accéptis lampádibus sumpsit secum óleum:
* Et veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.
V. Média nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
R. Et veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.


Lectio 8
Sed prius quæréndum nobis est quid sit regnum cælórum, aut cur decem virgínibus comparétur, quæ étiam vírgines prudéntes et fátuæ dicántur. Dum enim cælórum regnum constat quia reprobórum nullus ingréditur, étiam fátuis virgínibus cur símile esse perhibétur? Sed sciéndum nobis est quod sæpe in sacro elóquio regnum cælórum præséntis témporis Ecclésia dícitur. De quo álio in loco Dóminus dicit: Mittet Fílius hóminis Ángelos suos, et cólligent de regno ejus ómnia scándala. Neque enim in illo regno beatitúdinis, in quo pax summa est, inveníri scándala póterunt, quæ colligántur.

R. Média nocte clamor factus est:
* Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Prudéntes vírgines, aptáte vestras lámpades.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.


Lectio 9
In quinque autem córporis sénsibus unusquísque subsístit; geminátus autem quinárius denárium pérficit. Et, quia ex utróque sexu fidélium multitúdo collígitur, sancta Ecclésia decem virgínibus símilis esse denuntiátur. In qua quia mali cum bonis et réprobi cum eléctis admíxti sunt, recte símilis virgínibus prudéntibus et fátuis esse perhibétur. Sunt namque pleríque continéntes, qui ab appetítu se exterióri custódiunt et spe ad interióra rapiúntur, carnem mácerant, et toto desidério ad supérnam pátriam anhélant, ætérna prǽmia éxpetunt, pro labóribus suis recípere laudes humánas nolunt. Hi nimírum glóriam suam non in ore hóminum ponunt, sed intra consciéntiam cóntegunt. Et sunt pleríque, qui corpus per abstinéntiam afflígunt, sed de ipsa sua abstinéntia humános favóres éxpetunt.


Te Deum.

 


Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Graduale. Ps. 90,11-12. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 102, 21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass Dilexisti iustitiam of the Holy Virgin and Abbess.

M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass today. I do hope Pater Thomas SJ is not ill or otherwise unhappily indisposed.

Introitus. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiae præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui in corde beátæ Gertrudis Vírginis jucúndam tibi mansionem præparásti: ipsíus méritis et intercessióne; cordis nostri máculas cleménter abstérge, et ejúsdem tríbue gaudére consórtio. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 10, 17-18; 11, 1-2.
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale. Ps. 44, 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. ℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.





Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 15 et 16. Adducántur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 1-13.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile erit regnum cœlórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Horam autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, aperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.

Offertorium. Ps. 44, 10. Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietate.





Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Communio. Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exite óbviam Christo Dómino.





Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos refóve, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.


LDVM









Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Feria Va infra Hebdomadam XXIVam post Pentecosten

Comments