Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes, allelúja...

Laudémus Deum nostrum * in confessióne beáti Martíni. 

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.

Oratio ad tollendum schisma






Today is the feast of Saint Martin of Tours, the grand Patron of France. The Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis. These are, of course, the entries in the Martyrology, the antiquior and the recentior.


Turónis in Gállia, natális beáti Martíni, Epíscopi et Confessóris; cujus vita tantis éxstitit miráculis gloriósa, ut trium mortuórum suscitátor esse merúerit (397).

 

Turonis in Gallia, natalis sancti Martini, Episcopi, in die eius depositionis; qui, in Pannonia e parentibus gentilibus natus et in Gallia sub vexillis vocatus, adhuc catechumenus Christum in pauperi veste sua contexit; baptismo suscepto, arma reliquit et apud Locogiacum [Ligugé] vitam monasticam egit in coenobio a seipso condito, moderante sancto Hilario Pictaviensi [Poitiers]; deinde sacerdotio initiatus et episcopus Turonensis electus, exemplum boni pastoris prae se ferens, alia monasteria parreciasque in vicis fundavit, clerum erudivit ac reconciliavit, ruricolas evangelizavit, donec Condate [Candes] ad Dominum migravit (397).

 

From the Vita Sancti Martini of Sulpicius Severus; it is the account of the blessed Martin's meeting, at the gate of Amiens, with the poor man with whom he shared his chlamys, his cloak. 


Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae uestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque uis algoris extingueret, obuium habet in porta Ambianensium ciuitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reseruari. Quid tamen ageret? Nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu uideretur: multitamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent. Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum. Intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara uoce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Vere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse uestitum: et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere. Quo uiso uir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeuiginti, ad baptismum conuolauit. 



Lectio 1
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
1 Tim 3:1-7.
1 Fidélis sermo: si quis episcopátum desíderat, bonum opus desíderat.
2 Opórtet ergo epíscopum irreprehensíbilem esse, uníus uxóris virum, sóbrium, prudéntem, ornátum, pudícum, hospitálem, doctórem,
3 Non vinoléntum, non percussórem, sed modéstum; non litigiósum, non cúpidum, sed
4 Suæ dómui bene præpósitum, fílios habéntem súbditos cum omni castitáte.
5 Si quis autem dómui suæ præésse nescit, quómodo Ecclésiæ Dei diligéntiam habébit?
6 Non neóphytum, ne in supérbiam elátus, in judícium íncidat diáboli.
7 Opórtet autem illum et testimónium habére bonum ab iis qui foris sunt, ut non in oppróbrium íncidat, et in láqueum diáboli.

R. Hic est Martínus, eléctus Dei Póntifex, cui Dóminus post Apóstolos tantam grátiam conférre dignátus est,
* Ut in virtúte Trinitátis Deíficæ mererétur fíeri trium mortuórum suscitátor magníficus.
V. Sanctæ Trinitátis fidem Martínus conféssus est.
R. Ut in virtúte Trinitátis Deíficæ mererétur fíeri trium mortuórum suscitátor magníficus.

 


 


Lectio 2
De Epístola ad Titum
Titus 1:7-11.
7 Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem: non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum:
8 Sed hospitálem, benígnum, sóbrium, justum, sanctum, continéntem,
9 Amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem: ut potens sit exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt, argúere.
10 Sunt enim multi étiam inobediéntes, vaníloqui, et seductóres: máxime qui de circumcisióne sunt:
11 Quos opórtet redárgui: qui univérsas domos subvértunt, docéntes quæ non opórtet, turpis lucri grátia.

R. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso subíre propter eos labórem:
* Fiat volúntas tua.
V. Oculis ac mánibus in cælum semper inténtus, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat.
R. Fiat volúntas tua.

 


 


Lectio 3
Titus 2:1-8.
1 Tu autem lóquere quæ decent sanam doctrínam:
2 Senes ut sóbrii sint, pudíci, prudéntes, sani in fide, in dilectióne, in patiéntia:
3 Anus simíliter in hábitu sancto, non criminatríces, non multo vino serviéntes, bene docéntes:
4 Ut prudéntiam dóceant adolescéntulas, ut viros suos ament, fílios suos díligant,
5 Prudéntes, castas, sóbrias, domus curam habéntes, benígnas, súbditas viris suis, ut non blasphemétur verbum Dei.
6 Iúvenes simíliter hortáre ut sóbrii sint.
7 In ómnibus teípsum præbe exémplum bonórum óperum, in doctrína, in integritáte, in gravitáte,
8 Verbum sanum, irreprehensíbile: ut is qui ex advérso est, vereátur, nihil habens malum dícere de nobis.

R. O beátum virum Martínum antístitem,
* Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!
V. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem: fiat volúntas tua.
R. Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit!

 


 


Lectio 4
Martínus, Sabáriæ in Pannónia natus, cum décimum attigísset annum, invítis paréntibus ad ecclésiam confúgiens, in catechumenórum númerum adscríbi vóluit. Quíndecim annos natus in milítiam proféctus, primum in Constántii, deínde Juliáni exércitu militávit. Qui, cum nihil habéret præter arma et vestiméntum quo tegebátur, Ambiáni, páuperi ac nudo, ab eo peténti ut Christi nómine sibi eleemósynam tribúeret, partem chlámydis dedit. Cui sequénti nocte Christus, dimidiáta illa veste indútus, appáruit, hanc mittens vocem: Martínus catechúmenus hac me veste contéxit.

R. Oculis ac mánibus in cælum semper inténtus,
* Invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat.
V. Dum sacraménta offérret beátus Martínus, globus ígneus appáruit super caput ejus.
R. Invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat.

 


 


Lectio 5
Decem et octo annos cum habéret, baptizátus est. Quare, relícta militári vita, ad Hilárium Pictaviénsem epíscopum se cóntulit, a quo in acolythórum númerum redáctus est. Post, factus epíscopus Turonénsis, monastérium ædificávit, ubi cum octogínta mónachis sanctíssime aliquámdiu vixit. Qui, cum póstea ad Candacénsem vicum suæ diœcésis in gravem febrim incidísset, assídua Deum oratióne precabátur, ut se ex illo mortáli cárcere liberáret. Quem audiéntes discípuli, sic rogábant: Cur nos, pater déseris? cui nos míseros derelínquis? Quorum voce commótus Martínus, ita Deum orábat: Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem.

R. Beátus Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus,
* Dissolutiónem sui córporis imminére, quia judicábat se jam resólvi.
V. Víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque discípulis dixit.
R. Dissolutiónem sui córporis imminére, quia judicábat se jam resólvi.

 


 


Lectio 6
Sed, cum eum in illa veheménti febre supínum orántem vidérent discípuli, supplíciter ab eo petiérunt, ut, convérso córpore, tantísper, dum remítteret morbi vis, pronus conquiésceret. Quibus Martínus, Sínite me, inquit, cælum pótius quam terram aspícere, ut, suo jam itínere itúrus ad Dóminum, spíritus dirigátur. Instánte jam morte, viso humáni géneris hoste, Quid, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me funéste repéries. Ea in voce, unum et octogínta annos natus, ánimam Deo réddidit; quam Angelórum chorus excépit, eósque divínas canéntes laudes multi, in primísque sanctus Severínus Coloniénsis epíscopus, audiérunt.

R. Dixérunt discípuli ad beátum Martínum: Cur nos, pater, déseris, aut cui nos desolátos relínquis?
* Invádent enim gregem tuum lupi rapáces.
V. Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva sunt tibi tua prǽmia: nostri pótius miserére, quos déseris.
R. Invádent enim gregem tuum lupi rapáces.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Invádent enim gregem tuum lupi rapáces.

 


 


Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:33-36.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit et in abscóndito ponit neque sub módio, sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen vídeant. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Liber 7 Comment. in Luc. cap. 11, post initium.
Quia in superióribus Ecclésiam Synagógæ prǽtulit, hortátur nos ut fidem pótius nostram ad Ecclésiam transferámus. Lucérna enim fides est, juxta quod scriptum est: Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine. Verbum enim Dei fides nostra est; Verbum Dei lux est; Lucérna est fides: Erat Lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. Lucérna autem lucére non potest, nisi aliúnde lumen accéperit.

R. O beátum virum, in cujus tránsitu Sanctórum canit númerus, Angelórum exsúltat chorus,
* Omniúmque cæléstium Virtútum occúrrit psalléntium exércitus!
V. Ecclésia virtúte roborátur, sacerdótes Dei revelatióne glorificántur, quem Michaël assúmpsit cum Ángelis.
R. Omniúmque cæléstium Virtútum occúrrit psalléntium exércitus!

 


 


Lectio 8
Hæc est Lucérna quæ accénditur, virtus scílicet nostræ mentis et sensus, ut drachma illa possit, quæ períerat, reperíri. Nemo ergo fidem sub lege constítuat; lex enim intra mensúram est, ultra mensúram grátia; lex obúmbrat, grátia claríficat. Et ídeo nemo fidem suam intra mensúram legis inclúdat, sed ad Ecclésiam cónferat, in qua septifórmis Spíritus relúcet grátia, quam Princeps ille sacerdótum fulgóre supérnæ divinitátis illúminat, ne eam legis umbra restínguat. Dénique lucérna illa, quam matutínis vespertinísque tempóribus, ritu véteri Judæórum, princeps sacerdótum solébat accéndere, velut sub módio sita legis, evánuit; et cívitas illa Jerúsalem quæ in terris est, quæ occídit prophétas, quasi in conválle fletus pósita delitéscit. Illa autem Jerúsalem quæ in cælo est, in qua mílitat fides nostra, in illo altíssimo ómnium locáta monte, hoc est Christo, non potest ténebris et ruínis hujus mundi abscóndi; sed fulgens candóre Solis ætérni, luce nos grátiæ spiritális illúminat.

R. Martínus Ábrahæ sinu lætus excípitur: Martínus, hic pauper et módicus,
* Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.
V. Martínus epíscopus migrávit a sæcúlo: vivit in Christo gemma sacerdótum.
R. Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.

 


 


Lectio 9
Commemoratio Pro S. Menna Mart.
Mennas Ægýptius, christiánus miles, in persecutióne Diocletiáni et Maximiáni imperatórum, cum pœniténtiæ causa in solitúdinem secessísset, natáli die imperatórum, quo pópulus célebri spectáculo tenebátur, in theátrum prosíliens, líbera voce Gentílium superstitiónem insectabátur. Quam ob rem comprehénsus, et, Pyrrho prǽside, in metrópoli Cottiénsium Phrýgiæ vinctus, loris crudéliter cœditur. Deínde, equúleo tortus, lampádibus ardéntibus ad corpus admótis plagísque cilício confricátis, tum per tríbulos et virgas férreas mánibus ac pédibus colligátis tractus, plumbátis étiam contúsus, demum gládio interfícitur in ignémque conjícitur. Corpus, inde a Christiánis eréptum, sepúltum est ac póstea Constantinópolim translátum.



Te Deum.



Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia. 

Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia. 

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus.

Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem.

Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.



The antiphon at Terce is Domine si adhuc populo tuo.








Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Memento, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est inventus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam.
Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excelsi.





Allelúja, allelúja. V. Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.





A recording of the sequentia for today's feast, from Schola Hungarica's album Polyphonic Vespers for Saint Michael's and Saint Martin's Days (2007). What may well be the 'liner notes' of the album, such as they are (no texts, tsk) are here.






+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 33-36.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut, qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lucérna córporis tui est ócuus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in sollemnitáte sancti Antístitis tui Martíni offérimus: ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum.

The Praefatio from the Ambrosian Rite is here, thanks to Dr DiPippo.

Vere dignum et justum est, aequum, et salutare, nos te, omnipotens Domine, in beati Sacerdotis et Confessoris tui Martini laudibus honorare. Qui Sancti Spiritus tui dono repletus, ita in ipso fidei tirocinio perfectus inventus est, ut Christum texisset in paupere, et vestem, quam egenus accéperat, mundi Dominum induisset. O felix largitas, quam divinitas operatur! O chlamydis gloriosa divisio, quae militem texit et Regem! Digne huic confessionis tuae præmia contulisti: digne Arianorum subjacuit ei feritas: digne tanto martyrii amore persecutoris tormenta non timuit securus. Quanta, putamus, erit glorificatio passionis, quando pars chlamydis sic exstitit pretiosa? Et quid erit pro oblatione integri corporis recepturus, qui pro quantitate vestis exiguae et vestire Deum meruit, et videre? O animi imitanda benignitas! O virtutum veneranda potentia! Sic egit suscepti Pontificatus officium, ut per formam probabilis vitae observantiam exigeret disciplinae. Sic apostolica virtute sperantibus contulit medicinam, ut alios supplicationibus, alios visu salvaret. Haec tua est, Domine, virtus, et gloria. Quam laudant Angeli, venerantur Archangeli; Throni, Dominationes, Virtutes, Principatus et Potestates adorant; quam Cherubim et Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes:

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 24,46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quorum festivitáte votíva sunt sacraménta, eórum intercessióne salutária nobis reddántur. Per Dóminum.


At Barroux Saint Mennas wasn't commemorated, nor at Saint-Eugène; but since I copied these orations here, here they can remain. I yet again forgot that Saint-E. hasn't been live-streaming on Saturdays.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Martyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibús que suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Postcommunio. 
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.



LDVM










Comments