Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo...

 Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.





Today is the feast of Saint Edward King and Confessor. I'm not quite sure why the ordo at Barroux is marked with Sunday's Mass whilst at the same time it is the anniversary of the Dedication of the Abbatial Church. We shall see in the morning. 

It is the feast of the Dedication at Barroux; the Abbatial Church was dedicated to the worship of the divine Majesty on October 2, 1989, so the Mass Terribilis est locus iste.



Lectio 4
Eduardus, cognomento Confessor, nepos sancti Eduardi Regis et Mártyris, Anglo-Sáxonum regum ultimus, quem futurum regem Brithualdo viro sanctíssimo in mentis excéssu Dóminus demonstrávit, decennis a Danis Angliam vastántibus quæsítus ad necem, exsulare cogitur apud avúnculum, Normanniæ ducem. Ubi in mediis vitiórum illécebris talem se exhibuit integritate vitæ morúmque innocéntia, ut ómnibus admiratióni esset. Eluxit in eo vel tum mira pietas in Deum ac res divinas, fuitque ingenio mitíssimo atque ab omni dominándi cupiditate alieno. Cujus ea vox fertur, Malle se regno carére, quod sine cæde et sánguine obtineri non possit.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Exstinctis mox tyrannis, qui frátribus suis vitam et regnum eripúerant, revocátur in pátriam. Ubi, summis ómnium votis et gratulatióne, regno potítus, ad hostílium irárum delenda vestígia totum se convértit, a sacris exorsus ac Divórum templis, quorum alia a fundamentis eréxit, alia refécit auxitque redítibus ac privilegiis; in eam curam potíssimum intentus, ut refloresceret collapsa religio. Ab aulæ procéribus compulsum ad nuptias, constans est assertio scriptórum, cum vírgine sponsa virginitátem in matrimonio servasse. Tantus in eo fuit in Christum amor et fides, ut illum aliquándo inter Missárum solemnia vidére merúerit, blando vultu et divina luce fulgentem. Ob profusam caritátem, orphanórum et egenórum pater passim dicebátur, numquam lætior quam cum regios thesáuros exhausísset in páuperes.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 6
Prophetíæ dono illustris, de Angliæ futuro statu multa cælitus prævidit; et illud in primis memorábile, quod Sweyni Danórum regis, in mare demersi, mortem, dum Angliam invadéndi animo classem conscenderet, eodem quo accidit momento, divinitus intelléxit. Joánnem Evangelistam mirifice coluit, nihil cuiquam, quod ejus nómine peterétur, negare sólitus. Cui olim sub lácera veste suo nómine stipem roganti, cum nummi deéssent, detractum ex dígito ánulum porréxit; quem Divus non ita multo post Eduardo remisit, una cum núntio secuturæ mortis. Quare rex, indictis pro se precibus, ipso ab Evangelista prædicto die piíssime obiit, Nonis videlicet Januarii, anno salútis millesimo sexagesimo sexto. quem sequénti sæculo Alexander Papa tertius, miraculis clarum, Sanctórum fastis adscripsit. At ejus memóriam Innocentius undecimus Officio publico per universam Ecclésiam eo die celebrari præcepit, quo annis ab óbitu sex et trigínta translátum ejus corpus, incorruptum et suavem spirans odórem repertum est.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 13 in Evang.
Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa ejus planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus ejus exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
Duo autem sunt, quæ jubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi hujus honestáte contíneat.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Venit quippe Dóminus, cum ad judícium próperat: pulsat vero, cum jam per ægritúdinis moléstias esse mortem vicínam desígnat. Cui conféstim aperímus, si hunc cum amóre suscípimus. Aperíre enim júdici pulsánti non vult, qui exíre de córpore trépidat: et vidére eum, quem contempsísse se méminit, júdicem formídat. Qui autem de sua spe et operatióne secúrus est, pulsanti conféstim áperit, quia lætus júdicem sústinet; et, cum tempus propínquæ mortis advénerit, de glória retributiónis hilaréscit.



Te Deum.


After Terce, a procession (a 'real' entrance procession), as on Sundays. I can hear much more of it, in the sense that I can distinguish that something is being chanted, with the new earbuds.

Introitus. Gen. 28, 17. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repæséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut, quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 21, 2-5.

In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam  descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.

Graduale. Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est. ℣. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 137, 2. Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 19, 1-10.

In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in arborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, féstinans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et féstinans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.

Credo.

Offertorium. 1. Paral. 29, 17 et 18. Dómine Deus, in simplicitate cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repertus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.





Secreta. Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna prǽmia, te adjuvánte, perveníre mereámur. Per Dóminum.

The proper Praefatio.


Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui hanc oratiónis domum, quam ædificávimus, bonórum ómnium largítor inhábitas, et Ecclésiam, quam ipse fundásti, incessábili operatióne sanctíficas. Hæc est enim vere domus oratiónis, visibílibus ædifíciis adumbráta, templum habitatiónis glóriæ tuæ, sedes incommutábilis veritátis, sanctuárium ætérnæ caritátis. Hæc est arca, qui nos a mundi eréptos dilúvio, in portu salútis indúcit. Hæc est dilécta et única sponsa, quam acquisívit Christus sánguine suo, quam vivíficat Spíritu suo, cujus in sinu renáti per grátiam tuam, lacte verbi páscimur, pane vitæ roborámur, misericórdiæ tuæ subsídiis confovémur. Hæc fidéliter in terris, Sponso adiuvánte, mílitat, et perénniter in cælis, ipso coronánte, triúmphat. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cœléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:


Sanctus. 

Agnus Dei.


Communio. Matth. 21, 13. Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui pétii, accipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur.





Postcommunio. Deus, qui de vivis et electis lapídibus ætérnum majestáti tuæ prǽparas habitáculum: auxiliáre pópulo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiæ tuæ corporálibus próficit spátiis, spirituálibus amplificétur augméntis. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass of Saint Edward King and Confessor. M le Curé was the celebrant of Holy Mass this morning.

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui beátum regem Eduárdum Confessórem tuum æternitátis glória coronásti: fac nos, quǽsumus; ita eum venerári in terris, ut cum eo regnáre póssimus in cœlis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, eius muniámur et précibus. Per Dóminum.



LDVM






Comments