Tóllite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve...





Today is the feast of Saint Margaret Mary Alacoque, Virgin and nun of Our Lady's Order of the Visitation; a great apostle of the Most Sacred Heart of Our Lord, she is the Patron secondaire of the Abbey at Barroux.


Parédii [Paray-le-Monial], in diœscési Augustodunénsi, sanctæ Margarítæ Maríæ Alacóque, quæ, Ordinem Visitatiónis beátæ Maríæ Vírginis proféssa, exímiis in devotióne erga sacratíssimum Cor Iesu propagánda et público eiúsdem cultu provehéndo méritis excélluit; atque in sanctárum Vírginum album a Benedícto Papa Décimo quinto reláta fuit (1690).


 




Lectio 4
Margarita Maria Alacóque, in pago diœcesis Augustodunénsis, honesto genere nata, jam inde a teneris annis futuræ sanctitátis indícia præbuit. In Deiparam Vírginem et in augustum Eucharistiæ sacraméntum amóre flagrans, adolescentula Deo virginitátem devovit, id exoptans unice ut ad christianas virtútes vitam compóneret. In deliciis habebat prolixas preces rerumque cæléstium contemplatiónem, sui contemptum, patiéntiam in adversis, corporis afflictatiónem, caritátem in próximos, præsertim egénos; summoque studio nitebátur ut sanctíssima divini Redemptoris exempla pro viribus referret.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Lectio 5
Ordinem Visitatiónis ingressa, statim religiosæ vitæ fulgóre nitére cœpit. Altioris dono oratiónis a Deo est decorata, aliisque gratiæ munéribus et crebris visiónibus. Harum celeberrima fuit cum ante Eucharistiam precanti Jesus semetípsum conspiciéndum obtulit, et divinum Cor in aperto péctore flammis incensum ac spinis constrictum osténdit, præcepitque ut, ob talem caritátem et ad ingratórum hóminum injurias expiandas, illa publicum Cordi suo cultum, magnis propositis cæléstis thesáuri præmiis, instituéndum curaret. Cunctanti ex humilitate seque tantæ rei ímparem profiténti amantíssimus Salvátor addit ánimum, simulque exímia sanctitáte virum, Claudium de la Colombière, ducem et adjutórem designat; eamque spe fovet illíus summæ utilitátis, quæ póstea e divini Cordis cultu in Ecclésiam dimanávit.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Lectio 6
Ut jussa Redemptoris impleret Margarita omni diligéntia studebat. Nec tamen illi defuére molestiæ plures atque acres contumeliæ ab iis qui eam vano mentis errori obnoxiam esse dictitábant. Quæ ómnia æquo animo tulit, immo apponebat lucro, existimans se per oppróbria et dolóres hóstiam Deo gratam fore, et majora ad propositum suum auxília consecuturam. Religiosæ perfectiónis laude florens et per æternárum rerum contemplatiónem in dies síngulos cælésti sponso conjúnctior, ad eum evolávit, anno ætátis suæ quadragesimo tertio, reparátæ salútis millesimo sexcentésimo nonagesimo. Miraculis insignem Benedíctus décimus quintus Sanctis adscripsit; ejusque offícium Pius undecimus Pontifex maximus ad universam Ecclésiam extendit.

R. Afferéntur Regi vírgines post eam, próximæ ejus;
* Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua; inténde, próspere procéde, et regna.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.


Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30.
In illo témpore, respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Et réliqua.

Homilía sancti Francísci Salésii Epíscopi
Sermo 23 in die Pentecostes alter, circa medium.
Nulla alia est vera sciéntia, nisi ea quæ a Spíritu Sancto datur, sed hæc humílibus tantummodo tribúitur. Nonne magnos vídimus theólogos qui mira dixérunt de virtútibus, sed ut eas non exercerent? E contra complures vídimus feminas, quæ de virtútibus dissérere nesciébant, sed virtútum ópera digne nóverant adimplére. Eas enim Spíritus Sanctus sapiéntes effécit, quia et timórem Dómini et pietátem et humilitátem habebant.

R. Hæc est Virgo sápiens, quam Dóminus vigilántem invénit, quæ accéptis lampádibus sumpsit secum óleum:
* Et veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.
V. Média nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
R. Et veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.

Lectio 8
Fragmentum sermo 16, in III Dominica post Pentecostem, initio.
Dóminus noster, magnus et præclaríssimus ómnium nostrárum infirmitátum medicus, antequam in hunc mundum veníret, per prophétas suos palam nuntiáverat: Quod confractum fúerit alligábo, et quod infirmum fúerit consolidábo. Et deínde suo ipse ore clamávit dicens: Veníte ad me omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego reficiam vos. Quid ígitur mirum si ipsum ab ægrotis, a peccatóribus et publicanis circúmdatum cernimus? Nonne médici glória est ab ægrotis exquiri?

R. Média nocte clamor factus est:
* Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Prudéntes vírgines, aptáte vestras lámpades.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

Lectio 9
Fragmentum serm. 10 pro Feria II post Pascha, in fine.
Fert ille nostras misérias et jas nobilitat, apponit misériam Cordi suo, osténdit latus. Sed eum redamémus oportet, alioquin qui præ amóre osténdit vulnera, semel osténdet præ ira et indignatióne. Fac, o bone Jesu, ut pacem, quam offers, accípiamus, videamúsque vulnera tua, ut quandóquidem manent fides, spes, caritas, fide radicati, spe gaudéntes et caritate fervéntes, exspectémus beátam spem et advéntum tuum, ita ut in illo Te, Agnum ad déxteram non leónem ad sinistram videámus; ac pro fide visiónem, pro spe possessiónem et pro caritate imperfécta perféctam habeámus, in qua gaudébimus in sæcula sæculórum. Amen.



Te Deum.




Introitus. Cant. 2, 3. Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V. Glória Patri.





Oratio. Dómine Jesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti: da nobis ejus méritis et imitatióne; ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, jugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur: Qui vivis et regnas.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-9 et 1, 4-19.

Fratres: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduale. Cant. 8, 7. Aquæ multæ non potuérunt exstinguere  caritátem, nec flúmina óbruent illam. V. Ps. 72, 26. Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.





Allelúja, allelúja. V. Cant. 7, 10. Ego dilécto meo, et ad me conversio ejus. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.

In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve.

Offertorium. Zach. 9, 17. Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines?





Secreta. Accépta tibi sint, Dómine, plebis tuæ múnera: et concéde; ut ignis ille divínus nos inflámmet, quo de Corde Fílii tui emisso beáta Margaríta María veheménter æstuávit. Per eúndem Dóminum.

Communio. Cant. 6, 2. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.





Postcommunio. Córporis et Sánguinis tui, Dómine Jesu, sumptis mystériis: concéde nobis, quǽsumus, beáta Margaríta María Vírgine intercedénte; ut, supérbis sǽculi vanitátibus exútis, mansuetúdinem et humilitátem Cordis tui indúere mereámur: Qui vivis.













LDVM




Comments