Sic et Pater meus cœléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris...

Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 

Ex capitulo tertio Prophetiae Danielis





Today is the 21st Sunday post Pentecosten; the Mass is In voluntate tua Domine. It is the 4th Sunday of October and at Matins the 2nd Book of Macchabees was begun. The page for today at the Schola Sainte-Cécile's web-site is here; the livret for Holy Mass is here and that for Vespers is here.

Finished this morning the last part (published yesterday) of Dr DiPippo's series at New Liturgical Movement in which he "described how this very ancient system [of lessons in the Jewish sacra liturgia] influenced some very ancient features of the Roman lectionary, especially the readings of the Ember days, while noting various ways in which the Church of Rome altered the Jewish practice". Now I shall re-read the entire series straight through; this week, anyway. 



Lectio 4
Ex Tractátu sancti Joánnis Chrysóstomi super Psalmum quadragésimum tértium.
Deus, áuribus nostris audívimus, patres nostri annuntiavérunt nobis opus quod operátus es in diébus eórum. Hunc Psalmum dicit quidem prophéta, dicit autem non ex persóna própria, sed ex persóna Machabæórum, narrans et prædícens quæ futúra erant illo témpore. Tales enim sunt prophétæ: ómnia témpora percúrrunt, præséntia, prætérita, futúra. Quinam sint autem hi Machabǽi, quidque passi sint et quid fécerint, necessárium est primum dícere, ut sint apertióra quæ in arguménto dicúntur. Ii enim, cum invasísset Judǽam Antíochus qui dictus est Epíphanes, et ómnia devastásset, et multos qui tunc erant, a pátriis institútis resilíre coëgísset, permansérunt illǽsi ab illis tentatiónibus.

R. Impetum inimicórum ne timuéritis: mémores estóte, quómodo salvi facti sunt patres nostri:
* Et nunc clamémus in cælum et miserébitur nostri Deus noster.
V. Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit pharaóni et exercítui ejus in Mari Rubro.
R. Et nunc clamémus in cælum et miserébitur nostri Deus noster.

Lectio 5
Et quando grave quidem bellum ingruébat, nec quidquam possent fácere quod prodésset, se abscondébant; nam hoc quoque fecérunt Apóstoli. Non enim semper apparéntes in média irruébant perícula, sed nonnúmquam et fugiéntes, et laténtes secedébant. Postquam autem parum respirárunt, tamquam generósi quidam cátuli ex antris exsiliéntes et e látebris emergéntes, statuérunt non se ámplius solos serváre, sed étiam álios quoscúmque possent: et civitátem et omnem regiónem obeúntes, collegérunt quotquot invenérunt adhuc sanos et íntegros; et multos étiam qui laborábant et corrúpti erant, in statum prístinum redegérunt, eis persuadéntes redíre ad legem pátriam.

R. Congregátæ sunt gentes in multitúdine, ut dímicent contra nos, et ignorámus quid ágere debeámus:
* Dómine Deus, ad te sunt óculi nostri, ne pereámus.
V. Tu scis quæ cógitant in nos: quómodo potérimus subsístere ante fáciem illórum, nisi tu ádjuves nos?
R. Dómine Deus, ad te sunt óculi nostri, ne pereámus.

Lectio 6
Deum enim dicébant esse benígnum et cleméntem, nec umquam adímere salútem, quæ proficíscitur ex pœniténtia. Hæc autem dicéntes, habuérunt deléctum fortissimórum virórum. Non enim pro uxóribus, líberis, et ancíllis, patriǽque eversióne et captivitáte, sed pro lege et pátria república pugnábant. Eórum autem dux erat Deus. Cum ergo áciem dirígerent, et suas ánimas prodígerent, fundébant adversários, non armis fidéntes, sed loco omnis armatúræ, pugnæ causam suffícere ducéntes. Ad bellum autem eúntes non tragœ́dias excitábant, non pæána canébant, sicut nonnúlli fáciunt: non ascivérunt tibícines, ut fit in áliis castris: sed Dei supérne auxílium invocábant, ut adésset, opem ferret et manum præbéret, propter quem bellum gerébant, pro cujus glória decertábant.

R. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine: tu es super omnes gentes:
* Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
V. Creátor ómnium, Deus, terríbilis et fortis, justus et miséricors.
R. Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Da pacem, Dómine, in diébus nostris.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:23-35.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Lib. 3 Comm. in cap. 18 Matth.
Familiáre est Sýris, et máxime Palæstínis, ad omnem sermónem suum parábolas júngere: ut quod per simplex præcéptum téneri ab auditóribus non potest, per similitúdinem exempláque teneátur. Præcépit ítaque Dóminus Petro sub comparatióne regis et dómini, et servi, qui débitor decem míllium talentórum a dómino rogans véniam impetráverat, ut ipse quoque dimíttat consérvis suis minóra peccántibus. Si enim ille rex et dóminus servo debitóri decem míllia talentórum tam fácile dimísit: quanto magis servi consérvis suis debent minóra dimíttere?

R. Refúlsit sol in clípeos áureos, et resplenduérunt montes ab eis:
* Et fortitúdo géntium dissipáta est.
V. Erat enim exércitus magnus valde et fortis: et appropiávit Judas et exércitus ejus in prǽlio.
R. Et fortitúdo géntium dissipáta est.

Lectio 8
Quod ut maniféstius fiat, dicámus sub exémplo. Si quis nostrum commíserit adultérium, homicídium, sacrilégium; majóra crímina decem míllium talentórum rogántibus dimittúntur, si et ipsi dimíttant minóra peccántibus. Sin autem ob factam contuméliam simus implacábiles, et propter amárum verbum pérpetes habeámus discórdias; nonne nobis vidémur recte redigéndi in cárcerem, et sub exémplo óperis nostri hoc ágere, ut majórum nobis delictórum vénia non relaxétur?

R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:
* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.
V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Plena est omnis terra glória ejus.

Lectio 9
Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris. Formidolósa senténtia, si juxta nostram mentem senténtia Dei fléctitur, atque mutátur: si parva frátribus non dimíttimus, magna nobis a Deo non dimitténtur. Et quia potest unusquísque dícere: Nihil hábeo contra eum, ipse novit, habet Deum júdicem; non mihi curæ est quid velit ágere, ego ignóvi ei: confírmat senténtiam suam, et omnem simulatiónem fictæ pacis evértit, dicens: Si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.



Te Deum.



The Introit and Offertory are both splendid compositions today, from the Books of Esther and of Job. I expect one can look about and find some pertinent commentary somewhere (e.g., at Neumz-- but the Offertory in the Pauline Mass is a different one-- and at NLM, later on, and it is probably a good day to open up Blessed Ildefonso and Venerable Dom Prosper). Am about to go out for the morning walk; it is perhaps 50° F. and certainly damp, although it may not actually be raining for the entirety of the walk. The monks are about the Sunday procession. 





Introitus. Esth. 13, 9 et 10-11. In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cœlum et terram et univérsa, quæ cœli ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.











Kyrie, Gloria.

Oratio. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietate custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Dóminum.

Lectio Epistolæ beáti Pauli 
Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 6, 10-17.
Fratres: Confortámini in Dómino et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut póssitis stare advérsus insídias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiae, in coelestibus. Proptérea accípite armatúram Dei, ut póssitis resístere in die malo et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ, et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo póssitis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spíritus, quod est verbum Dei.

Graduale. Ps. 89, 1-2. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. ℣. Priúsquam montes fíerent aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.






Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 113, 1. In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 23-35.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cœlórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem mília talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venúmdari et uxórem ejus et fílios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocábat eum, dicens: Redde, quod debes. Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus, quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cœléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.

The 'homilies' for today are: of the anonymous Dominican friar who writes at Voice of the Family, here; of Dr Olson (who comments on the Pauline Rite lessons), here; and of the thrice-worthy Father Zuhlsdorf, here. 

Credo.

Offertorium. Job 1. Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus ac timens Deum: quem Satan pétiit ut tentáret: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes et in carnem ejus: perdidítque omnem substántiam ipsíus et fílios: carnem quoque ejus gravi úlcere vulnerávit.











Secreta. Suscipe, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placari voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

At the Communon, the Schola sang excerpts from the setting of In exitu Israel, Psalm 113, of Eustache de Caurroy, maître de chapelle of Henri IV.

Communio. Ps. 118, 81, 84 et 86. In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judícium? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus meus.





Postcommunio. Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, quod ore percépimus, pura mente sectémur. Per Dóminum.

And as the clergy leave the sanctuary, a 'Breton Angelus'.





At Benediction of the Most Blessed Sacrament at Vespers, the old Ambrosian Tantum ergo struck my ears as peculiarly 'foreign'. 




The video recording of the entirety of Vespers.







LDVM







Comments