Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti....
Occísus es, Dómine, et redemísti nos in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne; et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes.
Today is Thursday within the 19th week post Pentecosten and so ordinarily the Mass Salus populi ego sum would be said (or a votive Mass); my reading of Barroux's ordo does indicate that this is the Mass sung today. As would be the case also at Saint-Eugène, except that it is also the feast of All Saints of the Church of Paris; we shall see.
Last year's post for today is here, and confirms that M Grodziski then did indeed say the Mass for Paris's own Toussaint (with Credo) but I have no idea about the texts utilised. Now I recall thinking, last October, 'I shall have to look up those texts before next year...', tsk. I suppose I will copy the Salus populi ego sum here.The texts of the Mass Accessistis ad civitatem Dei viventis are infra.
Lectio 1De libro primo Machabæórum1 Mac 6:1-6.1 Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro,2 Templúmque in ea lócuples valde et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia.3 Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte:4 Et insurrexérunt in prǽlium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam.5 Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Juda:6 Et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Judæórum.
R. Adapériat Dóminus cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis et fáciat pacem in diébus vestris:
* Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
V. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
R. Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
Lectio 2
1 Mac 6:6-9.
6 Et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt:
7 Et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre, quod erat in Jerúsalem, et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam.
8 Et factum est, ut audívit rex sermónes istos, expávit et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem præ tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat.
9 Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori.
R. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo,
* Dóminus, Deus noster.
V. Det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis ejus voluntátem.
R. Dóminus, Deus noster.
Lectio 3
1 Mac 6:10-13.
10 Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde præ sollicitúdine:
11 Et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum, qui jucúndus eram, et diléctus in potestáte mea!
12 Nunc vero reminíscor malórum, quæ feci in Jerúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Judǽam sine causa.
13 Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna.
R. Congregáti sunt inimíci nostri, et gloriántur in virtúte sua: cóntere fortitúdinem illórum, Dómine, et dispérge illos:
* Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Dispérge illos in virtúte tua, et déstrue eos, protéctor noster, Dómine.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
It is a feria so the Te Deum was not said at Matins.
It is Pater Thomas SJ who is celebrant, and he's vested in white and gold, so I think he cannot be about to say the Mass of Sunday. Hmm. It is the proper Mass that he's celebrating.
I found the texts at Introibo.fr for the Diocese of Nancy and Tulle. My guess is that Paris's use migrated to Nancy and Tulle but it is just that, a guess. The Gradual Timete Dominum is the only part of the Mass that is represented at Gregobase, present in the Roman Mass at the feast of All Saints.
[Paris Introitus. Hebr. 12, 22 et 23. Accessístis ad civitátem Dei vivéntis, Ierúsalem cæléstem, et Ecclésiam primitivórum qui conscrípti sunt in cælis. Ps. 47, 2. Magnus Dóminus et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius. V/. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
[Paris Oratio. Tríbue, quǽsumus, omnípotens Deus, omnes Sanctos quos nostra fervéntius venerátur Ecclésia iúgiter oráre pro nobis, eósque semper cleménter audíri: ut, quorum intuémur éxitum conversatiónis, fidem imitémur. Per Dominum.
[MR Oratio. Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.
[Paris Lectio libri Sapientiae.
Ecclus. 44, 1-15.
Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a sǽculo. Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽdití, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum, et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scriptutárum. Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habentes: pacificántes in dómibus suis. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Et sunt quorum non est memória periérunt quasi quí non fúerint, et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Sed illi viri misericórdiæ sunt quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona; hæréditas sancta népotes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum, et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent. Semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapientiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclesia.
[MR Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 23-28.
Fratres: Renovámini spíritu mentis vestræ, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Irascímini, et nolíte peccáre: sol non occídat super iracundiam vestram. Nolíte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat, unde tríbuat necessitátem patiénti.
The Gradual Timete Dominum is used in the Roman Missal on the Kalends of November, the feast of All Saints.
[MR Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. ℣. Elevatio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
[Paris Alleluia, allelúia. V/. I Jo. 3, 2. Cum Deus apparúerit, símiles ei érimus; quóniam vidébimus eum sícuti est. Allelúia.
[MR Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 104, 1. Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.
[Paris +Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matth. 5, 1-12.
In illo témpore: Videns Iesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eius, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.[MR ✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 22, 1-14.
Credo.
[MR Offertorium. Ps. 137, 7. Si ambulávero in médio tribulationis, ribulatiónis, meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.
[Paris Offertorium. Apoc. 8, 3-4. Data sunt Angelo incénsa multa, ut daret de oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum Dei: et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum coram Deo.
[Paris Secreta. Placábilem te nobis reddat, Dómine, et præsens oblátio, et ómnium intercéssio nostræ Ecclesiæ Sanctórum: ut illórum qui iam de sua immortalitáte secúri, adhuc de nostra salúte sunt sollíciti, concíves esse mereámur. Per Dominum.
[MR Secreta. Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
[Paris Communio. Apoc. 5, 9-10. Occísus es, Dómine, et redemísti nos in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne; et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes.
[Paris Communio. Apoc. 5, 9-10. Occísus es, Dómine, et redemísti nos in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne; et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes.
[MR Communio. Ps. 118,4-5. Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiéndas justificatiónes tuas.
[Paris Postcommunio. Dómine, Deus omnípotens, quem unum sanctum adorámus: fac nos in Ecclésiæ triumphántis communióne colléctos, et sanctificatiónem in timóre perfícere, et ex hac cælésti mensa ad perénne transíre convívium. Per Dominum.
[MR Postcommunio. Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhærére mandátis. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment