Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei et dedit illi claritátem ætérnam...
Dives es Domine et indeficiens horreum tuum. Ciba hodie pauperum de micis quae cadunt de mensa filiorum tuorum. Clamat egenus tuus ad foras tuas quia non habet hodie quod manducet. Domine, sic infirmus sum quod os meum aperire non possum. O quam sanus erat qui dicebat Os meum aperui et attraxi spiritum. Ergo Domine aperi labia mea et ciba me laude tua. Laus tua verus est cibus....Guigonis II prioris Cartusiae meditationis tertiae incipit
Today is the feast of Saint Bruno, Priest and Confessor, Cartusianae religionis institutor. At Barroux the ordo specifies that it is a feria with a commemoration of the Holy Confessor, which would be Da pacem Domine sustinentibus te; if that is what is sung, I'll link to it here. But I think, however I manage to misread the ordo, that the monks will sing the Cogitationes Cordis eius of the First Friday.
They are singing the Cogitationes Cordis eius, so I don't know about the ordo: to those who know it it obviously refers to Masses other than this one streamed (which I have presumed all these months is the conventual Mass). Eh.
Lectio 4
Bruno, Carthusianæ religiónis institutor, Coloniæ Agrippinæ natus est. Ab ipsis incunabulis specimen futuræ sanctitátis præferens, morum gravitáte, puerília illíus ætátis, divina favénte grátia, declinans, adeo excelluit, ut jam inde monachórum pater vitæque anachoreticæ futurus instaurátor agnoscerétur. A paréntibus, genere ac virtúte claris, Lutétiam Parisiórum missus, tantum ibi in philosophíæ ac theologíæ stúdiis profecit, ut doctoris ac magistri munus in utraque facultate sit adeptus; nec multo post, ob egregias ipsíus virtútes, ecclésiæ Rheménsis canonicatu potítus.
R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
Lectio 5
Elapsis aliquot annis, cum sex aliis familiaribus mundo renuntians, sanctum Hugónem episcopum Gratianopolitánum adiit. Qui, causa eórum adventus cógnita, eosdemque intélligens esse quos eadem nocte véluti septem stellas ad suos pedes corruéntes in somnis viderat, montes suæ diœcesis asperrimos, quos Carthusiános appellant, illis concessit. Illuc Bruno cum sociis, ipso Hugone comitante, secédens, cum per aliquot annos eremiticam vitam egísset, ab Urbano secundo, qui ejusdem Brunónis discipulus fuerat, Romam accersitur. Ejus consílio ac doctrina Pontifex in tot illis Ecclésiæ calamitátibus, per aliquot annos usus est; donec Bruno, recusato Rhegiénsi archiepiscopatu, discedéndi facultátem obtinuit.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
Lectio 6
Igitur, solitúdinis amóre, eremum quamdam apud Squillácum in Calabriæ fínibus pétiit. Quo in loco, cum ipsum orántem Rogerius comes Calabriæ inter venándum, latrántibus ad illíus spelúncam cánibus, reperísset, sanctitáte viri permotus, illum ac socios fovére et cólere impense cœpit. Nec liberalitas sine præmio fuit; cum enim idem Rogerius Capuam obsidéret, eumque Sergius quidam excubiárum magister pródere statuísset, Bruno, adhuc in dicta erémo vivens, in somnis illi ómnia apériens, ab imminénti periculo cómitem liberávit. Tandem virtútibus ac meritis plenus, nec sanctitáte minus quam doctrinæ fama clarus, obdormívit in Dómino; sepultúsque est in monasterio sancti Stephani, ab ipso Rogerio constructo, ubi háctenus honorifice cólitur.
R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum LucamLuc 12:35-40.In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii PapæHomilia 13 in Evang.Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa ejus planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus ejus exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.
R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
Lectio 8Duo autem sunt, quæ jubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi hujus honestáte contíneat.
R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Lectio 9Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Venit quippe Dóminus, cum ad judícium próperat: pulsat vero, cum jam per ægritúdinis moléstias esse mortem vicínam desígnat. Cui conféstim aperímus, si hunc cum amóre suscípimus. Aperíre enim júdici pulsánti non vult, qui exíre de córpore trépidat: et vidére eum, quem contempsísse se méminit, júdicem formídat. Qui autem de sua spe et operatióne secúrus est, pulsanti conféstim áperit, quia lætus júdicem sústinet; et, cum tempus propínquæ mortis advénerit, de glória retributiónis hilaréscit.
Te Deum.
There seems to have been a 'technical issue' at Saint-Eugène, tsk.
Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
At Barroux, the feast of the Holy Confessor is commemorated by the singing of its prayers after those of the Most Sacred Heart.
Oratio. Sancti Brunónis Confessóris tui, quǽsumus, Dómine, intercessiónibus adjuvémur: ut, qui majestátem tuam gráviter delinquéndo offéndimus, ejus intercessiónibus adjuvémur: ut, qui majestátem tuam gráviter delinquéndo offéndimus, ejus méritis et précibus, nostrórum delictórum véniam consequámur. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et transiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.
Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœlestia aliménta percépimus, intercedénte beáto Brunóne Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment