Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit...




Today is the feast of the Confessor Saint Peter of Alcantara; at Barroux, the monks will sing the Sunday Mass, Omnia quae fecisti nobis, Domine. From the Martyrology:


A Arénis, in Hispánia, natális páriter sancti Petri de Alcántara, Sacerdótis ex Ordine Minórum et Confessóris; quem, propter admirábilem pæniténtiam múltaque mirácula, Clemens Nonus, Póntifex Máximus, Sanctórum número adscrípsit. (1562).

R Arenis in Castella Hispaniae regione, sancti Petri de Alcantara, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, qui, consilii dono necnon poenitentiae et austeritatis vita ornatus, regularem disciplinam in conventibus Ordinis per Hispaniam reformavit et sanctae Teresiae a Iesu in Ordine Carmelitarum reformando consiliarius fuit (1562).


I omitted the phrase about the feast itself: it is today in the antiquior and was yesterday in the recentior. Am not sure about the place-name. Harena is sand, shore, strand and then arena (because arenas are 'floored' in sand); Arenis may be from 'a military camp on the shore of River Tagus', who knows. Alcantara is from the Arabic of the Moors and refers to the famous bridge over the Tagus built in the beginning of the 2nd century at Trajan's order. 


Lectio 4
Petrus, Alcántaræ in Hispánia nobílibus paréntibus natus, a teneris annis futuræ sanctitátis indícia prǽbuit. Décimo sexto ætátis anno ordinem Minórum ingréssus, se ómnium virtutum exemplar exhibuit. Tum munus concionatoris ex obediéntia exercens, innumeros a vitiis ad veram pœniténtiam traduxit. Primævum sancti Francisci institutum exactíssime reparáre cupiens, ope divina fretus et apostolica munítus auctoritate, angustíssimum et pauperrimum cœnobium juxta Pedrósum fundávit; quod vitæ genus asperrimum, ibi feliciter cœptum, per diversas Hispaniæ provincias usque ad Indias mirifice propagátum fuit. Sanctæ Teresiæ, cujus probaverat spíritum, in promovenda Carmelitárum reformatióne adjútor fuit. Ipsa autem, a Deo edocta quod Petri nómine nihil quisquam péteret quin prótinus exaudirétur, ejus precibus se commendare et ipsum, adhuc viventem, sanctum appellare consuevit.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Principium obsequia, qui ipsum velut oraculum consulébant, summa humilitate declinans, Cárolo quinto imperatóri a confessiónibus esse recusávit. Paupertátis rigidíssimus custos, una tunia, qua nulla deterior esset, contentus erat. Puritátem ita coluit, ut a fratre in extremo morbo sibi inserviénte ne leviter quidem tangi passus sit. Corpus suum perpetuis vigiliis, jejuniis, flagellis, frigore, nuditate atque omni genere asperitátum in servitútem redégit; cum quo pactum iníerat ne ullam in hoc sæculo ei requiem præbéret. Caritas Dei et próximi, in ejus corde diffúsa, tantum quandoque excitábat incendium, ut e cellæ angustiis in apertum campum prosilire, aërisque refrigerio conceptum ardórem temperare cogerétur.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 6
Gratia contemplatiónis admirábilis in eo fuit: qua cum assidue spíritus reficerétur, intérdum áccidit ut ab omni cibo et potu plúribus diébus abstinúerit. In áëra frequenter sublatus, miro fulgóre coruscare visus est. Rápidos flúvios sicco pede trajecit. Fratres in extrema penuria, cælitus deláta alimónia, cibávit. Báculus, ab ipso terræ defixus, mox in viridem ficulneam excrevit. Cum noctu iter ágeret, densa nive cadente, dírutam domum sine tecto ingréssus est, eique nix in áëre péndula pro tecto fuit, ne illíus copia suffocarétur. Dono prophetíæ ac discretiónis spirituum imbutum fuísse sancta Teresia testátur. Denique, annum agens sexagesimum tertium, hora qua prædixerat, migrávit ad Dóminum, mirábili visióne Sanctorúmque præséntia confortatus. Quem eodem momento in cælum ferri beáta Teresia procul distans vidit; cui póstea appárens dixit: O felix pœniténtia, quæ tantam mihi promeruit glóriam! Post mortem vero plurimis miraculis cláruit, et a Cleménte nono Sanctórum número adscriptus est.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Et réliqua.

Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri
Lib. 4, Cap. 54, in Luc. 12.
Pusíllum gregem electórum, vel ob comparationem majóris numeri reproborum, vel pótius ob humilitátis devotiónem nóminat: quia vidélicet Ecclésiam suam quantalibet numerositate jam dilatatam, tamen usque ad finem mundi humilitáte vult crescere, et ad promíssum regnum humilitáte perveníre. Ideóque ejus labóres blande consolátus, quam regnum Dei tantum quærere præcipit, eídem regnum a Pátre dandum complacita benignitate promittit.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Nolíte, inquit, timére, ne propter regnum Dei militantibus, hujus vitæ necessaria desint: quin étiam possessa propter eleemosynam vendite. Quod tunc digne fit, quando quis semel pro Dómino suis ómnibus spretis, nihilóminus post hæc labóre mánuum, unde et victum transigere, et eleemosynam dare queat, operátur. Unde gloriatur Apóstolus, dicens: Argéntum, et aurum, aut vestem nullius concupívi: ipsi scitis, quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. Ómnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes opórtet suscípere infirmos.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Fácite vobis sacculos qui non veterascunt: eleemósynas vidélicet operando quarum merces in ætérnum maneat. Ubi non hoc præcéptum esse putandum est, ut nil pecúniæ reservetur a sanctis, vel suis scílicet, vel páuperum usibus suggerendæ: cum et ipse Dóminus, cui ministrabant Ángeli, tamen ad informandam Ecclésiam suam loculos habuísse legatur, et a fidélibus oblata conservans, et suórum necessitátibus aliísque indigéntibus tribuens; sed ne Deo propter ista serviatur, et ob inópiæ timórem justítia deseratur.



Te Deum.



The Mass this morning at Saint-Eugène was celebrated by Pater Jean-François Thomas SJ, as seems to be the custom on Thursdays. For a moment, I had thought it Wednesday and so was further confused.

Introitus. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cœléstia capiámus. Per Dóminum.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses.
Philipp. 3, 7-12.

Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen existimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et arbítror ut stércora, ut Christum  Christum lucrifáciam, et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 32-34.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.





Secreta. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.





Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui caelestia aliménta percépimus, intercedénte beáto Petro Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



LDVM






Comments