Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomorum custódiam...
Today is Friday within the 21st week post Pentecosten but also the Vigil of the feast of the Apostles Saints Simon and Jude. At Barroux, the Mass sung will be Sunday's, In voluntate tua Domine. The Mass of the Vigil may or may not be the Mass celebrated at Saint-E.
Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 80 in Joannem.
Iste locus evangélicus, fratres, ubi se dicit Dóminus vitem, et discípulos suos pálmites, secúndum hoc dicit, quod est caput Ecclésiæ, nosque membra ejus, mediátor Dei et hóminum, homo Christus Jesus. Uníus quippe natúræ sunt vitis et pálmites. Propter quod cum esset Deus, cujus natúræ non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humána natúra, cujus et nos hómines pálmites esse possémus.
R. Impetum inimicórum ne timuéritis: mémores estóte, quómodo salvi facti sunt patres nostri:
* Et nunc clamémus in cælum et miserébitur nostri Deus noster.
V. Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit pharaóni et exercítui ejus in Mari Rubro.
R. Et nunc clamémus in cælum et miserébitur nostri Deus noster.
Lectio 2
Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut ádderet, vera, hoc ad eam vitem rétulit, unde ista similitúdo transláta est? Sic enim dícitur vitis per similitúdinem, non per proprietátem: quemádmodum dícitur ovis, agnus, leo, petra, lapis anguláris, et cétera hujúsmodi, quæ magis ipsa sunt vera, ex quibus ducúntur istæ similitúdines, non proprietátes. Sed cum dicit, Ego sum vitis vera: ab illa se útique discérnit, cui dícitur: Quómodo convérsa es in amaritúdinem vitis aliéna? Nam quo pacto est vitis vera, quæ exspectáta est ut fáceret uvam, fecit autem spinas?
R. Congregátæ sunt gentes in multitúdine, ut dímicent contra nos, et ignorámus quid ágere debeámus:
* Dómine Deus, ad te sunt óculi nostri, ne pereámus.
V. Tu scis quæ cógitant in nos: quómodo potérimus subsístere ante fáciem illórum, nisi tu ádjuves nos?
R. Dómine Deus, ad te sunt óculi nostri, ne pereámus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dómine Deus, ad te sunt óculi nostri, ne pereámus.
Lectio 3
Ego sum, inquit, vitis vera: et Pater meus agrícola est. Numquid unum sunt agrícola et vitis? Secúndum hoc ergo vitis Christus, secúndum quod ait: Pater major me est. Secúndum autem id, quod ait: Ego, et Pater unum sumus; et ipse agrícola est: nec talis, quales sunt, qui extrínsecus operándo éxhibent ministérium: sed talis, ut det étiam intrínsecus increméntum. Nam neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed, qui increméntum dat, Deus. Sed útique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum: unde ipse, et Pater unum sunt. Et, si Verbum caro factum est, quod non erat, manet quod erat.
R. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine: tu es super omnes gentes:
* Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
V. Creátor ómnium, Deus, terríbilis et fortis, justus et miséricors.
R. Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
M le Curé celebrated Holy Mass today-- of Sunday, however, not of the Vigil. The video is screwy again although the audio is working perfectly fine.
Introitus. Ps. 78,11,12 et 10. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gemitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomorum custódiam. V. Glória Patri.
Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut Apostolórum tuórum Simonis et Judæ gloriósa natalítia prævénimus; sic ad tua benefícia promerénda, majestátem tuam pro nobis ipsi prævéniant. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 4, 9-14.
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 78, 10 et 2. Vindíca, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. V. Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli: carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ.
Joann. 15, 1-7.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta. Munéribus nostris, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ festa præcédimus: te supplíciter deprecántes; ut, quæ consciéntiæ nostræ præpediúntur obstáculis, illórum méritis grata reddántur. Per Dóminum.
Communio. Ps. 78, 2 et 11. Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.
Comments
Post a Comment