Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum...
Today is the feast of the Confessor Saint John Cantius. It looks as if the Sunday Mass Omnia quae fecisti nobis Domine will be sung at Barroux.
In the Martyrologium antiquior a one sentence notice:
Sancti Ioánnis Cántii, Presbýteri et Confessóris, qui nono Kaléndas Ianuárii obdormívit in Dómino.
But perhaps a more expansive eulogium on December 23; yes. Having what ought to be one's feast day immediately before Christmas, one must know that it's going to be transferred elsewhere. Perhaps Saint John had some special devotion to the divine Infant. Out I go for the morning walk.
Cracóviæ, in Polónia, natális sancti Joánnis Cántii, Presbýteri et Confessóris, quem, doctrína, propagándæ fídei zelo, virtútibus ac miráculis clarum, Clemens Décimus tértius, Póntifex Máximus, Sanctórum número adscrípsit. Ejus autem festívitas tertiodécimo Kaléndas Novémbris celebrátur.
The proper hymn of the feast at Matins.
Corpus domas jejúniis,
Cædis cruénto vérbere,
Ut castra pœniténtium
Miles sequáris ínnocens.
Sequámur et nos sédulo
Gressus paréntis óptimi,
Sequámur, ut licéntiam
Carnis refrénet spíritus.
Rigénte bruma, próvidum
Præbes amíctum páuperi,
Sitim famémque egéntium
Esca potúque súblevas.
O qui negásti némini
Opem rogánti, pátrium
Regnum tuére, póstulant
Cives Polóni et éxteri.
Sit laus Patri, sit Fílio,
Tibíque, Sancte Spíritus;
Preces Joánnis ímpetrent
Beáta nobis gáudia.
Amen.
Lectio 4
Joánnes, in oppido Kenty Cracoviénsis diœcesis, a quo Cantii cognomen duxit, Stanislao et Anna piis et honestis paréntibus natus, morum suavitáte, innocéntia, gravitáte, ab ipsa infántia spem fecit maximæ virtútis. In universitáte Cracoviénsi philosophíæ ac theologíæ primum auditor, tum, per omnes academíæ gradus ascendendo, professor ac doctor, sacra, quam annis multis trádidit, doctrina mentes audiéntium non illustrábat modo, sed et ad omnem pietátem inflammabat, simul docens scilicet et fáciens. Sacerdos factus, nihil de litterárum studio remíttens, studium auxit christianæ perfectiónis. Utque passim offéndi Deum maxime dolebat, sic eum sibi et pópulo placare, oblato quotídie non sine multis lácrimis incruento sacrifício, satagebat. Ilkusiensem parochiam annis aliquot egregie administrávit; sed animárum periculo commótus, póstea dimísit, ac, postulante academía, ad prístinum docéndi offícium rediit.
R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
Lectio 5
Quotidie témporis ab studio supérerat, partim salúti proximórum sacris præsertim conciónibus curandæ, partim oratióni dabat, in qua cæléstibus quandoque visiónibus et colloquiis dignátus fertur. Christi vero passióne sic afficiebátur, ut in ea contemplanda totas intérdum noctes dúceret insomnes, ejusque causa mélius recolendæ Jerosolymam peregrinátus sit; ubi, et martyrii desidério flagrans, Turcis ipsis Christum crucifixum prædicáre non dubitávit. Quater étiam ad Apostolórum limina, pedes atque viaria onustus sárcina, Romam venit, tum ut Sedem apostolicam, cui maxime addictus fuit, honoraret, tum ut sui (sic enim ajebat) purgatorii pœnas expósita illic quotídie peccatórum venia redímeret. Quo in itinere a latrónibus olim spoliátus et num quid haberet præterea interrogátus, cum negasset, aureos deínde aliquot suo insutos pallio recordatus, fugiéntibus hos étiam clamans óbtulit latrónibus; qui, viri sancti candórem simul et largitátem admirati, étiam ablatos ultro reddidére. Alienæ famæ ne quis detraheret, descriptis, beáti Augustíni exemplo, in pariete versiculis, se atque alios perpetuo vóluit admónitos. Famélicos de suo étiam obsonio satiábat; nudos autem non emptis modo sed detractis quoque sibi vestibus et calceis operiebat, demisso ipse interim usque ad terram pallio, ne domum núdipes redire viderétur.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
Lectio 6
Brevis illi somnus, atque humi; vestis, quæ nuditátem, cibus, qui mortem dumtaxat, arcéret. Virginalem pudicítiam, velut lílium inter spinas, áspero cilício, flagellis atque jejuniis custodívit. Quin et per annos ante óbitum trigínta circiter et quinque, ab esu carnium perpetuo abstinuit. Tandem diérum juxta ac meritórum plenus, cum vicinæ, quam præsensit, morti se diu diligenterque præparasset, ne qua re ámplius tenerétur, si quid domi supérerat, id omnino paupéribus distríbuit. Tum Ecclésiæ sacramentis rite munítus, dissolvi jam cupiens et esse cum Christo, pridie Nativitátis ejus, in cælum evolávit, miraculis ante et post mortem clarus. Mortuus ad próximam academíæ ecclésiam sanctæ Annæ delátus est, ibique honorifice sepúltus. Auctáque in dies pópuli veneratióne ac frequéntia, inter primarios Poloniæ ac Lithuaniæ patronos religiosíssime cólitur. Novisque coruscans miraculis, a Cleménte décimo tertio Pontifice máximo, décimo septimo Kalendas Augusti, anno millesimo septingentésimo sexagesimo septimo, solemni ritu, Sanctórum fastis adscriptus est.
R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 13 in Evang.
Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa ejus planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus ejus exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.
R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
Lectio 8
Duo autem sunt, quæ jubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi hujus honestáte contíneat.
R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Lectio 9
Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Venit quippe Dóminus, cum ad judícium próperat: pulsat vero, cum jam per ægritúdinis moléstias esse mortem vicínam desígnat. Cui conféstim aperímus, si hunc cum amóre suscípimus. Aperíre enim júdici pulsánti non vult, qui exíre de córpore trépidat: et vidére eum, quem contempsísse se méminit, júdicem formídat. Qui autem de sua spe et operatióne secúrus est, pulsanti conféstim áperit, quia lætus júdicem sústinet; et, cum tempus propínquæ mortis advénerit, de glória retributiónis hilaréscit.
Te Deum.
And the proper hymn at Lauds.
Te deprecánte, córporum
Lues recédit, ímprobi
Morbi fugántur, prístina
Rédeunt salútis múnera.
Phthisi febríque et úlcere
Diram redáctos ad necem,
Sacrátas morti víctimas,
Ejus rapis e fáucibus.
Te deprecánte, túmido
Merces abáctæ flúmine,
Tractæ Dei poténtia,
Sursum fluunt retrógradæ.
Cum tanta possis, sédibus
Cæli locátus, póscimus:
Respónde votis súpplicum,
Et invocátus súbveni.
O una semper Trínitas,
O trina semper Únitas:
Da, supplicánte Cántio,
Ætérna nobis prǽmia.
Amen.
At Saint-Eugène, M le Curé celebrated Holy Mass this morning. The servers were not late, ahem, but I was: I 'arrived' only at the Sanctus, tsk, because I had become intrigued by housing availability etc in the South Bend area after reading about Saint Joseph Parish in Mishiwaka.
Introitus. Eccli. 18, 12-13. Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum. Ps. 1, 1. Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit. V. Glória Patri.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Ioannis Confessóris exémplo in scientia Sanctórum proficiéntes atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 2, 12-17.
Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid poterit fides salváre eum? Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis, quæ necessária sunt córpori, quid próderit? Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.
Graduale. Ps. 106, 8-9. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. V. Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiavit bonis.
Allelúja, allelúja. V. Prov. 31, 20. Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.
Offertorium. Job 29, 14-16. Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco et pes claudo: pater eram páuperum.
Secreta. Has, quǽsumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus assúme: et præsta; ut, te super ómnia et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus. Per Dóminum.
Communio. Luc. 6, 38. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.
Communio. Luc. 6, 38. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.
Postcommunio. Pretiósi Córporis et Sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur clementiam: ut, sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ: Qui vivis et regnas.
And the proper hymn of the feast for Vespers.
Gentis Polónæ glória,
Cleríque splendor nóbilis,
Decus Lycǽi, et pátriæ
Pater, Joánnes ínclite.
Legem supérni Núminis
Doces magíster, et facis.
Nil scire prodest: sédulo
Legem nitámur éxsequi.
Apostolórum límina
Pedes viátor vísitas;
Ad pátriam, ad quam téndimus,
Gressus viámque dírige.
Urbem petis Jerúsalem:
Signáta sacra Sánguine
Christi colis vestígia
Rigásque fusis flétibus.
Acérba Christi vúlnera,
Hæréte nostris córdibus,
Ut cogitémus cónsequi
Redemptiónis prétium.
Te prona mundi máchina,
Clemens, adoret, Trínitas,
Et nos novi per grátiam
Novum canámus cánticum.
Amen.
LDVM
Comments
Post a Comment