Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis...





Today is the 14th Sunday post Pentecosten and the 1st of September with the commemoration of the feast of Saint Pius X. At Matins, the lessons begin from the Book of Job. The Schola Sainte-Cécile's page for today isn't published yet; yesterday was a busy day for all of them, after all. The livret for Holy Mass is here.

54° F. and 95% humidity, eh; am looking forward to the morning walk. So far as I'm aware the actual rain stopped in the early evening yesterday.


Lectio 4
Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ
Lectio iv, Lib. 2, Cap. 1.
Scriptúra sacra mentis óculis quasi quoddam spéculum oppónitur, ut intérna nostra fácies in ipsa videátur. Ibi étenim fœda, ibi pulchra nostra cognóscimus: ibi sentímus quantum profícimus, ibi a proféctu quam longe distámus. Narrat autem gesta Sanctórum, et ad imitatiónem corda próvocat infirmórum; dumque illórum victrícia facta commémorat, contra vitiórum prǽlia, debília nostra confírmat: fitque verbis illíus, ut eo mens minus inter certámina trépidet, quo ante se pósitos tot virórum fórtium triúmphos videt.

R. Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est:
* Meménto mei, Dómine, quóniam ventus est vita mea.
V. Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe.
R. Meménto mei, Dómine, quóniam ventus est vita mea.

Lectio 5
Nonnúmquam vero non solum nobis eórum virtútes ásserit, sed étiam casus innotéscit; ut et in victória fórtium, quod imitándo arrípere, et rursum videámus in lápsibus quid debeámus timére. Ecce enim Job descríbitur tentatióne auctus, sed David tentatióne prostrátus; ut et majórum virtus spem nostram fóveat, et majórum casus ad cautélam nos humilitátis accíngat: quátenus dum illa gaudéntes súblevant, ista metuéntes premant; et audiéntis ánimus illinc spei fidúcia, hinc humilitáte timóris erudítus, nec temeritáte supérbiat, quia formídine prémitur; nec pressus timóre despéret, quia ad spei fidúciam virtútis exémplo roborátur.

R. Páucitas diérum meórum finiétur brevi; dimítte me, Dómine, ut plangam páululum dolórem meum,
* Antequam vadam ad terram tenebrósam et opértam mortis calígine.
V. Manus tuæ, Dómine, fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu; et sic repénte præcípitas me?
R. Antequam vadam ad terram tenebrósam et opértam mortis calígine.

Lectio 6
Lib. 1 Moral., cap. 1.
Vir erat in terra Hus, nómine Job. Idcírco sanctus vir ubi habitáverit dícitur, ut ejus méritum virtútis exprimátur. Hus namque quis nésciat quod sit in terra Gentílium? Gentílitas autem eo obligáta vítiis éxstitit, quo cognitiónem sui Conditóris ignorávit. Dicátur ítaque ubi habitáverit; ut hoc ejus láudibus profíciat, quod bonus inter malos fuit. Neque enim valde laudábile est, bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Sicut enim gravióris culpæ est, inter bonus bonum non esse; ita imménsi est præcónii, bonum étiam inter malos exstitísse.

R. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua: manum tuam longe fac a me,
* Et formído tua non me térreat.
V. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me.
R. Et formído tua non me térreat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et formído tua non me térreat.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 6:24-33.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Lib. 2 de Sermone Dómini in monte, cap. 14.
Nemo potest duóbus dóminis servíre. Ad hanc ipsam intentiónem referéndum est quod consequénter expónit, dicens: Aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget; aut álterum patiétur, et álterum contémnet. Quæ verba diligénter consideránda sunt: nam, qui sint duo dómini, deínceps osténdit, cum dicit: Non potéstis Deo servíre, et mammónæ. Mammóna apud Hebrǽos divítiæ appellári dicúntur. Cóngruit et Púnicum nomen; nam lucrum Púnice mammon dícitur.

R. Quis mihi tríbuat, ut in inférno prótegas me et abscóndas me, donec pertránseat furor tuus, Dómine, nisi tu, qui solus es Deus?
* Et constítuas mihi tempus, in quo recordéris mei?
V. Numquid sicut dies hóminis dies tui, ut quæras iniquitátem meam; cum sit nemo, qui de manu tua possit erúere.
R. Et constítuas mihi tempus, in quo recordéris mei?

Lectio 8
Sed qui servit mammónæ, illi útique servit, qui rebus istis terrénis mérito suæ perversitátis præpósitus, magistrátus hujus sǽculi a Dómino dícitur. Aut enim unum ódio habébit homo, et álterum díliget, id est, Deum; aut álterum patiétur, et álterum contémnet. Patiétur enim durum et perniciósum dóminum, quisquis servit mammónæ; sua enim cupiditáte implicátus, súbditur diábolo, et non eum díligit. Quis enim est qui díligat diábolum? sed tamen pátitur.

R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:
* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.
V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Plena est omnis terra glória ejus.

Lectio 9
Ideo, inquit, dico vobis, non habére sollicitúdinem ánimæ vestræ quid edátis, neque córpori vestro quid induátis; ne forte, quamvis jam supérflua non quærántur, propter ipsa necessária cor duplicétur, et ad ipsa conquirénda, nostra detorqueátur inténtio, cum áliquid quasi misericórditer operámur: id est, ut cum consúlere alícui vidéri vólumus, nostrum emoluméntum ibi pótius, quam illíus utilitátem attendámus; et ídeo nobis non videámur peccáre, quia non supérflua, sed necessária sunt, quæ cónsequi vólumus.


Te Deum.





Introitus. Ps. 83, 10-11. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super mília. Ps. ibid., 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 5, 16-24.

Fratres: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília: quæ prædíco vobis, sicut prædíxi: quóniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequántur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.

Graduale. Ps. 117, 8-9. Bonum est confidére in Dómino, quam 
confidére in hómine. ℣. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 94, 1. Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro. Allelúja.






✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 6, 24-33.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fænum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.

M. le Curé celebrated Holy Mass at Saint-E. this morning; of the first part of his sermon I caught that beginning tomorrow the normal horaire begins again after the summer holidays et cetera, and one or two other odds and ends. 

The 'homilies' for today: the anonymous Dominican has returned to his pulpit at Voice of the Family Digest, Father Zuhlsdorf's is here, and Dr Olson's (on the lessons in the Pauline Rite) is here

Credo.

Offertorium. Ps. 33, 8-9. Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.





Secreta. Concéde nobis, Dómine, quǽsumus, ut hæc hóstia salutáris et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio potestátis. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 6, 33.
Primum quǽrite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.





Postcommunio. Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant salvatiónis efféctum. Per Dóminum.









LDVM




Comments