Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos...




Today is the Saturday Ember Day in September and the feast of the Martyr Pope Saint Linus; the Mass Venite adoremus Deum will be celebrated at both Saint-Eugène and Barroux. And at both, the feast of the Holy Martyr will be commemorated in the Ember Day Mass. The page at the Schola's website is here, and the libellum for today's Mass is here

Sigh; I see that I need to repair formatting here, tsk, which may or may not happen... expeditiously.


The lessons at Matins as the Office existed prior to Pius X's Divino afflatu rearranging i.e. the ferial Office of the Ember Day.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 13:6-17.
In illo témpore: Dicébat Jesus turbis hanc similitúdinem: Arborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua et venit quærens fructum in illa et non invénit. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 31 in Evangelia.
Dóminus ac Redémptor noster per Evangélium suum aliquándo verbis, aliquándo rebus lóquitur: aliquándo áliud verbis, atque áliud rebus; aliquándo autem hoc verbis, quod rebus. Duas étenim res ex Evangélio, fratres, audístis: ficúlneam infructuósam, et mulíerem curvam; et utríque rei est píetas impénsa. Illud autem dixit per similitúdinem: istud egit per exhibitiónem. Sed hoc signíficat ficúlnea infructuósa, quod múlier inclináta; et hoc ficúlnea reserváta, quod múlier erécta.

R. Tribulatiónes civitátum audívimus, quas passæ sunt, et defécimus: timor et hebetúdo mentis cécidit super nos et super líberos nostros: ipsi montes nolunt recípere fugam nostram:
* Dómine, miserére.
V. Peccávimus cum pátribus nostris, injúste égimus, iniquitátem fécimus.
R. Dómine, miserére.

Lectio 2
Quid arbor fici, nisi humánam natúram desígnat? Quid múlier inclináta, nisi eámdem natúram significándo denúntiat? Quæ et bene plantáta est sicut ficus, et bene creáta sicut múlier; sed in culpam própria sponte lapsa, neque fructum servat operatiónis, neque statum rectitúdinis. Ad peccátum quippe ex voluntáte córruens, quia fructum obediéntiæ ferre nóluit, statum rectitúdinis amísit. Quæ ad Dei similitúdinem cóndita, dum in sua dignitáte non pérstitit, quod plantáta vel creáta fúerat, serváre contémpsit. Tértio dóminus víneæ ad ficúlneam venit, quia natúram géneris humáni ante legem, sub lege, sub grátia, exspéctando, admonéndo, visitándo requisívit.

R. Omni témpore bénedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dírigat,
* Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.
V. Inquíre ut fácias quæ plácita sunt illi in veritáte, et in tota virtúte tua.
R. Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.

Lectio 3
Venit ante legem, quia per naturálem intelléctum quid unusquísque exémplo sui, quáliter erga próximum ágere debuísset, innótuit. Venit in lege, quia præcipiéndo dócuit. Venit post legem per grátiam, quia pietátis suæ præséntiam exhibéndo monstrávit. Sed tamen in tribus annis fructum se non invenísse conquéritur: quia quorúmdam pravórum mentes nec inspiráta lex naturális córrigit, nec præcépta erúdiunt, nec incarnatiónis ejus mirácula convértunt. Quid vero per cultórem víneæ, nisi præpositórum ordo exprímitur? Qui dum præsunt Ecclésiæ, nimírum Domínicæ víneæ curam gerunt.

R. Memor esto, fili, quóniam páuperem vitam gérimus:
* Habébis multa bona, si timúeris Deum.
V. In mente habéto eum, et cave nequándo prætermíttas præcépta ejus.
R. Habébis multa bona, si timúeris Deum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Habébis multa bona, si timúeris Deum.

And then the lessons of the second nocturn after Divino afflatu (i.e. rather than the Ember Day Office with a commemoration of Saint Linus at Mass it has become the Office of the Holy Martyr with a commemoration of the Ember Day in the 9th lesson; it remained the case that the Mass Venite adoremus Deum was celebrated, with a commemoration of Saint Linus). 

Lectio 4
Linus Pontifex, Volaterris in Etruria natus, primus post Petrum gubernávit Ecclésiam. Cujus tanta fides et sanctitas fuit, ut non solum dæmones ejiceret, sed étiam mórtuos revocaret ad vitam. Scripsit res gestas beáti Petri, et ea maxime quæ ab illo acta sunt contra Simónem magum. Sancívit ne qua mulier, nisi velato cápite, in ecclésiam introíret. Huic Pontifici caput amputátum est ob constantiam fidei, jussu Saturnini ímpii et ingratíssimi consularis, cujus filiam a dæmonum vexatióne liberaverat. Sepultus est in Vaticano prope sepúlcrum Principis Apostolórum, nono Kalendas Octobris. Sedit annos undecim, menses duos, dies viginti tres, creatis, bis mense Decembri, epíscopis quindecim, presbyteris decem et octo.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit eum.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
De Expositióne sancti Ambrósii Epíscopi in Psalmum centésimum décimum octavum.
Sermone 21.
Príncipes persecúti sunt me gratis: et a verbis tuis trepidávit cor meum. Bene hoc Martyr dicit, quod injúste persecutiónum torménta sustineat; qui nihil rapúerit, nullum violentus oppresserit, nullius sánguinem fuderit, nullius torum putaverit esse violándum; qui nihil légibus debeat, et gravióra latronum sustinere cogátur supplícia; qui loquátur juste, et non audiátur; qui loquátur plena salútis, et impugnétur, ut possit dicere: Cum loquébar illis, impugnábant me gratis. Gratis ígitur persecutiónem pátitur, qui impugnátur sine crimine; impugnátur ut noxius cum sit in tali confessióne laudábilis; impugnátur quasi veneficus, qui in nómine Dómini gloriátur, cum pietas virtútum ómnium fundaméntum sit.

R. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei Dómine,
* Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.

Lectio 6
Vere frustra impugnátur, qui apud ímpios et infidos impietátis arcessitur, cum fidei sit magister. Verum, qui gratis impugnátur, fortis debet esse et constans; quómodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidávit cor meum? Trepidare infirmitátis est, timoris atque formidinis. Sed est étiam infirmitas ad salútem, est étiam timor sanctórum: Timéte Dóminum, omnes sancti ejus; et, Beátus vir, qui timet Dóminum. Qua ratióne beatus? Quia in mandatis ejus cupit nimis.

R. Stola jucunditátis índuit eum Dóminus:
* Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus: et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.


The celebrant of Holy Mass at Saint-E. was M l'Abbé Fogelman, whose name I don't know although something in the back of my head tells me I ought to. I believe he has been at Saint-E. previously-- but that may be my imagination overworking of course. I imagine that if he is of the Institute of Christ King Sovereign Priest he'd be styled M le Chanoine Fogelman (the French province identifies their clerics at each apostolate and am not going through all of them); the Institute of the Good Shepherd in France lists their priests on one page but M Fogelman is not there. The page seems to be rather out of date, however, so, eh. He is a bit quick with the Levate, ha, and is not an expert singer, ahem. And my favorite server was de facto MC at the Mass. 

Introitus. Ps. 94, 6-7. Veníte, adorémus Deum et procidámus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est Dóminus, Deus noster. Ps. ibid., 1. Veníte, exsultémus Dómino: jubilémus Deo, salutári nostro. ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Flectámus génua. R. Leváte.

Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus, qui per continéntiam salutárem corpóribus medéris et méntibus: majestátem tuam súpplices exorámus; ut, pia jejunántium deprecatióne placátus, et præséntia nobis subsídia tríbuas et futúra. Per Dóminum.

Léctio libri Levítici.
Levit. 23, 26-32.

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino. Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus, Deus vester. Omnis ánima, quæ afflicta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis: et quæ operis quídpiam fécerit, delébo eam de pópulo suo. Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus et habitatiónibus vestris. Sábbatum
requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra: dicit
Dóminus omnípotens.

Graduale. Ps. 78, 9 et 10. Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum? ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.





Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, jejunándo, tua grátia satiémur; et, abstinéndo, cunctis efficiámur hóstibus fortióres. Per Dóminum.

Léctio libri Levítici.
Levit. 23, 39-43.

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: A quintodécimo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis ferias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est réquies. Sumetísque vobis die primo fructus arbóris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino, Deo vestro. Celebrabitísque sollemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis, et habitábitis in umbráculis septem diébus. Omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis: ut discant pósteri vestri, quod in
tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus, Deus vester.

Graduale. Ps. 83, 10 et 9. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos. ℣. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.





Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio.
Tuére, quǽsumus, Dómine, fámiliam tuam: ut salútis ætérnæ remédia, quæ te inspiránte requírimus, te largiénte consequámur. Per Dóminum.

Léctio Michǽæ Prophétæ.
Mich. 7, 14, 16 et 18-20.

Dómine, Deus noster, pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ, habitántes solos in sal:u, juxta dies antiquos. Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiárum hereditátis tuæ? Non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur, et miserébitur nostri:
depónet iniquitates nostras, et projíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Abraham: quæ jurásti patribus nostris a diébus antiquis: Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 89, 13 et 1. Convértere, Dómine, aliquántulum, et
deprecáre super servos tuos. ℣. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.





Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio.
Præsta, quǽsumus, Dómine, sic nos ab épulis abstinére
carnálibus: ut a vítiis irruéntibus páriter jejunémus. Per Dóminum.

Léctio Zacharíæ Prophétæ.
Zach. 8, 14-19.

In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi, ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus, et non sum misértus: sic convérsus cogitávi in diébus istis, ut benefáciam domui
Juda et Jerúsalem: nolíte timére. Hæc sunt ergo verba, quæ faciétis: Loquímini veritátem, unusquísque cum próximo suo: veritátem et judícium pacis judicáte in portis vestris. Et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris: et juraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dóminus.
Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: Hæc
dicit Dóminus exercítuum: Jejúnium quarti et jejúnium quinti et jejúnium séptimi et jejúnium décimi erit dómui Juda in gáudium et lætítiam et in sollemnitátes præcláras: veritátem tantum et pacem dilígite: dicit Dóminus exercítuum.

Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspectu tuo, Dómine. ℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.





Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Ut nobis, Dómine, tríbuis sollémne tibi deférre jejúnium: sic nobis, quǽsumus, indulgéntiæ præsta subsídium. Per Dóminum.

At Saint-Eugène, 33:21.

Léctio Daniélis Prophétæ.
Dan. 3, 47-51.

In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit,
quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres qua si ex uno ore laudábant, e glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:

Hymnus. Dan. ibid., 52–53. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula.
Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es super sceptrum
divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Benedícant te cœli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in sǽcula. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in sǽcula. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.





Oratio. Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Linum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 9, 2-12.

Fratres: Tabernáculum factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposítio panum, quæ dícitur Sancta. Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dícitur Sancta sanctórum:
áureum habens thuríbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áuea habens manna, et virga Aaron, quæ frondúerat, et tábulæ testaménti, supérque eam erant Chérubim glóriæ obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compósitis; in priori quidem
tabernaculo semper introíbant sacerdótes, sacrificiórum offícia consummántes: in secundo autem semel in anno solus póntifex, non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia: hoc significánte Spíritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernaculo habénte statum. Quae parábola est
témporis instántis: juxta quam múnera et hóstiæ offerúntur, quæ non possunt juxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solummodo in cibis, et in pótibus, et váriis baptismátibus, et justítiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis. Christus autem assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis; neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.

Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. ℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 13, 6-17.

In illo témpore: Dicébat Jesus turbis hanc similitúdinem: Arbórem fici habébat quidam plantátam in vínea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invénit. Dixit autem ad cultórem víneæ: Ecce, anni tres sunt, ex quo vénio quærens fructum in ficúlnea hac, et non invénio:
succíde ergo illam: ut quid etiam terram occupat? At ille respóndens, dicit illi: Dómine, dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam et mittam stércora: et si quidem fécerit fructum: sin autem, in
futúrum succídes eam. Erat autem docens in synagóga eórum
sábbatis. Et ecce múlier, quæ habebat spíritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omníno poterat sursum respícere. Quam cum vidéret Jesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua. Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum. Respóndens autem archisynagógus,
indígnans quia sábbato curásset Jesus, dicébat turbæ: Sex dies sunt, in quibus opórtet operári: in his ergo veníte, et curámini, et non in die sábbati. Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritæ, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum aut ásinum a præsépio, et ducit adaquáre? Hanc autem fíliam Abrahæ, quam
alligávit sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati? Et cum hæc díceret, erubescébant omnes adversárii ejus: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo.

Offertorium. Ps. 87, 2-3. Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.





Secreta. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut oculis tuæ majestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat. Per Dóminum.

Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Levit. 23, 41 et 43. Mense séptimo festa celebrábitis, cum in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti, ego Dóminus, Deus vester.





The video recording is of the Communion in the Dominican use for the 5th Sunday per Annum in the Pauline Rite: in the 2nd mode rather than the 8th and not otherwise identical but more or less, if this waffling term can make any sense in this context; it is as close as YouTube will get us, it seems. 







Postcommunio. Perfíciant in nobis, Dómine, quǽsumus, tua sacraménta quod cóntinent: ut, quæ nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

At Saint-E., the Schola reprises the Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum as the clergy retire from the sanctuary after Mass-- but in the 5th rather than the 7th tone.



LDVM








Comments