Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum...




Today is the Monday in the 14th week post Pentecosten and, in certain churches and religious families, the Octave of Saint Augustine. If I'm reading the Barroux ordo properly, the monks will sing the Mass Requiem aeternam for their Benedictine family, families, and benefactors.



Lectio 1
De libro Job
Job 1:13-16.
13 Cum autem quadam die fílii et fíliæ ejus coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti,
14 Núntius venit ad Job, qui díceret: Boves arábant et ásinæ pascebántur juxta eos,
15 Et irruérunt Sabǽi tulerúntque ómnia et púeros percussérunt gládio, et evási ego solus ut nuntiárem tibi.
16 Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter et dixit: Ignis Dei cécidit e cælo, et tactas oves puerósque consúmpsit, et effúgi ego solus ut nuntiárem tibi.

R. Versa est in luctum cíthara mea, et órganum meum in vocem fléntium:
* Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei.
V. Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea aruérunt.
R. Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei.

Lectio 2
Job 1:17-19.
17 Sed, et ill.o adhuc loquénte, venit álius et dixit: Chaldǽi fecérunt tres turmas et invasérunt camélos et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio, et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi.
18 Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit, et dixit: Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti,
19 Repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti, et concússit quátuor ángulos domus, quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt, et effúgi ego solus ut nuntiárem tibi.

R. Utinam appenderéntur peccáta mea, quibus iram mérui,
* Et calámitas, quam pátior, in statéra.
V. Quasi aréna maris hæc grávior apparéret, unde et verba mea dolóre sunt plena.
R. Et calámitas, quam pátior, in statéra.

Lectio 3
Job 1:20-22.
20 Tunc surréxit Job et scidit vestiménta sua, et, tonso cápite, córruens in terram adorávit,
21 Et dixit: Nudus egréssus sum de útero matris meæ et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.
22 In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est.

R. Quare detraxístis sermónibus veritátis? ad increpándum verba compónitis et subvértere nitímini amícum vestrum:
* Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
V. Quod justum est, judicáte; et non inveniétis in lingua mea iniquitátem.
R. Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.

One of those Mondays, perhaps; the video recording of today's Requiem at Barroux stopped after eight minutes and the YouTube software 'advanced' to that of their Requiem of November 14 in 2021, the Commemoratio Omnium Defunctorum of the Benedictine Order; the Commemoratio Omnium Sanctorum happens on the preceding date. Terce of the Office of the Dead is being chanted, rather than that of the Monday feria but the Requiem aeternam will be the same, apart from the proper orations. 

Introitus. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Requiem ætérnam.





Oratio. Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc. 14, 13.

In diébus illis: Audívi vocem de cœlo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.

Graduale. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. ℣. Ps. 111, 7. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.





Tractus. Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. ℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. ℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 6, 51-55.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

Offertorium. Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus. ℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.






Secreta. Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dóminum.

Communio. 4. Esdr. 2, 35 et 34. Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. ℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátæ, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.



LDVM








Comments