Today is the feast of Saint Joachim, spouse of Saint Anne, parents of the Blessed Virgin (it was moved, in the Pauline Rite, wherein it is kept with Saint Anne's on the same date, July 26), the 2nd day within the Octave of Our Lady's Assumption and the 7th day within the Octave of Saint Lawrence Martyr. At Barroux, it looks like the monks will celebrate a votive Mass of Saint Joseph, or else the Mass Deus in loco sancto suo of Sunday, depending upon which is the correct way of reading their ordo. I'd bet my two bucks on Deus in loco sancto suo.
Father Hunwicke this morning on the 'travels' of Saint Joachim.
Ack; I (somehow) managed to take into my head that Saint Lawrence's feast was on the 11th, not the 10th: my count of the diei infra Octavam has been off in consequence, tsk.
Oratio. Deus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genetrícis Fílii tui patrem esse voluísti: concéde, quǽsumus; ut, cujus festa venerámur, ejus quoque perpétuo patrocínia sentiámus. Per eúndem Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabílita sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale. Ps. 111, 9 et 2. Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja. V. O Jóachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Allelúja.
+ Initium sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 1, 1-16.
Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uriæ. Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechias autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amen. Amon autem génuit Josías. Josías autem génuit Jechoníam et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem genuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph, virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.
Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta. Súscipe, clementíssime Deus, sacrifícium in honórem sancti Patriarchæ Jóachim, patris Maríæ Vírginis, majestáti tuæ oblátum: ut, ipso cum cónjuge sua et beatíssima prole intercedénte, perféctam cónsequi mereámur remissiónem peccatórum et glóriam sempitérnam. Per Dóminum.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensuram.
Postcommunio. Quæsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sacraménta, quæ súmpsimus, intercedéntibus méritis et précibus
beáti Jóachim patris Genetrícis dilécti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, tuæ grátiæ in præsénti et ætérnæ glóriæ in futúro partícipes esse mereámur. Per eúndem Dóminum.
Lectio 4
Sermo sancti Epiphánii Epíscopi
Orat. de Laud. Virg. sub init.
De radíce Jesse ortus est rex David, et de tribu regis David sancta Virgo: sancta, inquam, et sanctórum virórum fília, cujus paréntes fuérunt Jóachim et Anna; qui quidem in vita sua Deo placuérunt, atque étiam fructum ejúsmodi germinavérunt, sanctam Vírginem Maríam, templum simul et matrem Dei. Jóachim porro, Anna et María, hi tres Trinitáti palam sacrifícium laudis offerébant. Jóachim enim interpretátur Præparátio Dómini, eo quod ex illo præparátum sit templum Dómini, nempe Virgo. Anna rursus simíliter Grátia interpretátur, proptérea quod Jóachim et Anna grátiam accepérunt, ut accedéntibus précibus, talem fructum germinárent, sanctam Vírginem adépti; Jóachim síquidem precabátur in monte, et Anna in horto suo.
R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
Lectio 5
Sermo sancti Joánnis Damascéni
Oratio 1 de Virg. Mariæ Nativit., circa principium.
Quóniam futúrum erat ut Dei Génitrix et Virgo ex Anna orirétur, natúra grátiæ fœtum antevértere mínime ausa est; verum tantísper exspectávit, dum grátia fructum suum produxísset. Síquidem oportébat eam primogénitam in lucem edi, quæ rerum ómnium conditárum Primogénitum, in quo ómnia coagmentáta sunt, paritúra erat. O par beátum Jóachim et Anna! vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum, ómnium donórum præstantíssimum, Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
Lectio 6
Exsúlta, Jóachim, quóniam ex fília tua Fílius natus est nobis; et vocátur nomen ejus magni consílii, hoc est, salútis totius mundi Angelus. Pudóre afficiátur Nestórius, ac manum ori impónat. Puer hic Deus est. Quonam ígitur modo ea Dei Génitrix non sit, quæ péperit? Si quis sanctam Dei Genetrícem non confitétur, a Deitáte remótus est. Mea non est hæc orátio, quamquam alióqui mea; hanc enim diviníssimam hereditátem a theólogo patre Gregório accépi. O beátum par Jóachim et Anna! Ac profécto ex ventris vestri fructu immaculáti agnoscímini, quemádmodum Christus quodam loco dixit: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Ut Deo grátum erat ac dignum ea quæ a vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Caste enim ac sancte múnere vestro functi, virginitátis thesáurum produxístis.
R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:1-16.
Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Jacob. Et réliqua.
Homilía sancti Joánnis Damascéni
Lib. 4 de Fide orthodoxa, cap. 15 de Domini genealogia et sanctae Dei Genetricis
Quod Joseph ex davídica tribu oríginem dúxerit, sanctíssimi Evangelístæ Matthǽus et Lucas líquido demonstrárunt. Verum, hoc inter eos discríminis est, quod Matthǽus ex Davíde per Salomónem Joséphum dedúcit; Lucas autem per Nathan. At vero sanctæ Vírginis ortum utérque siléntio prætériit. Quocírca scire óperæ prétium est, nec apud Hebrǽos nec apud Scriptúram sacram hoc in more pósitum fuísse, ut mulíerum genus recenserétur. Verum, hoc demum lege cautum erat ne tribus ulla uxóres ex áltera tribu accérseret. Ac proínde Joseph, qui ex tribu davídica ortum trahébat justitiámque colébat (hanc enim laudem ei tríbuit divínum Evangélium), sanctam Vírginem haudquáquam præter legis præscríptum despondísset, nisi ex eódem sceptro genus duxísset. Ob idque satis hábuit Evangelísta demonstrásse, unde Joseph ortum tráxerit.
R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
Lectio 8
Igitur ex stirpe Nathan, fílii David, Levi génuit Melchi et Panthérem. Panther autem génuit Barpanthérem (namque ita vocabátur). Barpánther rursus génuit Jóachim. Jóachim dénique génuit sanctam Dei Genetrícem. Rursus, ex stirpe Salomónis, fílii David, Mathan ex uxóre sua génuit Jacob. Mórtuo autem Mathan, Melchi ex tribu Nathan, fílius Levi ac frater Panthéris, uxórem ipsíus Mathan, quæ étiam Jacóbi mater erat, matrimónio sibi copulávit, atque ex ea génuit Heli. Ita uteríni fratres erant Jacob et Heli; ille nimírum ex tribu Salomónis, hic ex tribu Nathan oriúndus.
R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
Lectio 9
Porro Heli, qui ex tribu Nathan erat, nullis líberis suscéptis, e vita migrávit; eáque de causa Jacob ipsíus frater, qui ex tribu Salomónis flúxerat, ipsíus uxórem accépit, fratríque suo semen excitávit ac Joséphum progénuit. Joseph ítaque natúra quidem fílius Jacob erat, a Salomóne oriúndus; legis autem ratióne patrem habébat Heli, ex Nathan oriúndum. Quæ cum ita sint, Jóachim lectíssimam illam ac summis láudibus dignam mulíerem Annam matrimónio sibi copulávit. Verum, quemádmodum prisca illa Anna, cum sterilitátis morbo laboráret, per oratiónem ac promissiónem, Samuélem procreávit; eódem modo hæc étiam, per obsecratiónem et promissiónem, Dei Genetrícem a Deo accépit, ut ne hic quoque cuíquam ex illústribus matrónis céderet. Itaque grátia (nam hoc sonat Annæ vocábulum) Dóminam parit (id enim Maríæ nómine significátur). Vere étenim rerum ómnium conditárum Dómina facta est, cum Creatóris Mater éxstitit.
Te Deum.
Oratio. Deus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genetrícis Fílii tui patrem esse voluísti: concéde, quǽsumus; ut, cujus festa venerámur, ejus quoque perpétuo patrocínia sentiámus. Per eúndem Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabílita sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale. Ps. 111, 9 et 2. Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja. V. O Jóachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Allelúja.
+ Initium sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 1, 1-16.
Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uriæ. Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechias autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amen. Amon autem génuit Josías. Josías autem génuit Jechoníam et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem genuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph, virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.
Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta. Súscipe, clementíssime Deus, sacrifícium in honórem sancti Patriarchæ Jóachim, patris Maríæ Vírginis, majestáti tuæ oblátum: ut, ipso cum cónjuge sua et beatíssima prole intercedénte, perféctam cónsequi mereámur remissiónem peccatórum et glóriam sempitérnam. Per Dóminum.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensuram.
Postcommunio. Quæsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sacraménta, quæ súmpsimus, intercedéntibus méritis et précibus
beáti Jóachim patris Genetrícis dilécti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, tuæ grátiæ in præsénti et ætérnæ glóriæ in futúro partícipes esse mereámur. Per eúndem Dóminum.
~+~+~+~
At Barroux, the Mass Deus in loco sancto suo was sung. I owe myself two dollars. The temperature is predicted to be over 100 degrees F. for a third day running, tsk.
Introitus. Ps. 67, 6-7 et 36 1. Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ. Ps. ibid., 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui, abundántia pietátis tuæ, et merita súpplicum excédis et vota: effúnde super nos misericórdiam tuam; ut dimíttas quæ consciéntia metuit, et adjícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 15, 1-10.
Fratres: Notum vobis fácio Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini: qua ratione prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi: quóniam Christus mortuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim. Deinde visus est plus quam quingéntis frátribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt. Deinde visus est Jacóbo, deinde Apóstolis ómnibus: novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi. Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit.
Graduale. Ps. 27, 7 et 1. In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi. ℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 80, 2-3. Exsultáte Deo, adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 7, 31-37.
In illo témpore: Exiens Jesus de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ, inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos suos in aurículas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus: et suspíciens in cœlum,
ingémuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperíre. Et statim apértæ sunt aures ejus, et solútum est vínculum linguæ ejus, et loquebátur recte. Et præcépit illis, ne cui dícerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant: et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audíre et mutos loqui.
Offertorium. Ps. 29, 2-3. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, fet sanásti me.
Secreta. Réspice, Dómine, quǽsumus, nostram propítius servitútem: ut, quod offérimus, sit tibi munus accéptum, et sit nostræ fragilitátis subsidium. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
Communio. Prov. 3, 9-10. Hónora Dóminum de tua substántia, et de prímitus frugum tuárum: et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária redundábunt.
Postcommunio. Sentiámus, quǽsumus, Dómine, tui perceptióne sacraménti, subsídium mentis et córporis: ut, in utróque salváti, cæléstis remédii plenitúdine gloriémur. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment