Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi, allelúja...




Today is the feast of the Transfiguration of Our Blessed Lord, and the 10th Sunday post Pentecosten, the 2nd Sunday of August. At the web site of the Schola Sainte-Cécile, the page for today is here; the livret is here.



Lectio 1
De Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli
2 Pet 1:10-14.
10 Fratres: Magis satágite, ut per bona ópera certam vestram vocatiónem et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo.
11 Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi.
12 Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte.
13 Justum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne:
14 Certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Jesus Christus significávit mihi.

R. Surge, illumináre, Jerúsalem, quia venit lumen tuum,
* Et glória Dómini super te orta est.
V. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
R. Et glória Dómini super te orta est.

Lectio 2
2 Pet 1:15-17.
15 Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.
16 Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Jesu Christi virtútem et præséntiam, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.
17 Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum hujuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte.

R. In splendénte nube Spíritus Sanctus visus est, Patérna vox audíta est:
* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.
V. Appáruit nubes obúmbrans, et vox Patris intónuit.
R. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.

Lectio 3
2 Pet 1:18-21.
18 Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto.
19 Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris,
20 Hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit.
21 Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía; sed Spíritu Sancto inspiráti locúti sunt sancti Dei hómines.

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater,
* Ut fílii Dei nominémur et simus.
V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.
R. Ut fílii Dei nominémur et simus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut fílii Dei nominémur et simus.

Lectio 4
Sermo sancti Leónis Papæ
Sermo de Transfiguratione, ante medium.
Aperit Dóminus coram eléctis téstibus glóriam suam, et commúnem illam cum céteris córporis formam tanto splendóre claríficat, ut et fácies ejus solis fulgóri símilis, et vestítus candóri nívium esset æquális. In qua transfiguratióne illud quidem principáliter agebátur, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur; nec conturbáret eórum fidem voluntáriæ humílitas passiónis, quibus reveláta esset abscónditæ excelléntia dignitátis. Sed non minóre providéntia spes sanctæ Ecclésiæ fundabátur, ut totum Christi corpus agnósceret quali esset commutatióne donándum, ut ejus sibi honóris consórtium membra promítterent, qui in cápite præfulsísset.

R. Inebriáti sunt ab ubertáte domus tuæ:
* Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos.
V. Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.
R. Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos.

Lectio 5
Confirmándis vero Apóstolis et ad omnem sciéntiam provehéndis, ália quoque in illo miráculo accéssit instrúctio. Móyses enim et Elías, lex scílicet et prophétæ apparuérunt cum Dómino loquéntes; ut veríssime in illa quinque virórum præséntia complerétur quod dictum est: in duóbus vel tribus téstibus stat omne verbum. Quid hoc stabílius, quid fírmius verbo, in cujus prædicatióne véteris et novi Testaménti cóncinit tuba, et cum evangélica doctrína, antiquárum protestatiónum instruménta concúrrunt? Astipulántur enim sibi ínvicem utriúsque Fœ́deris páginæ; et, quem sub velámine mysteriórum præcedéntia signa promíserant, maniféstum atque perspícuum præséntis glóriæ splendor osténdit.

R. Præcéptor, bonum est nos hic esse:
* Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.
V. Non enim sciébat quid díceret.
R. Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.

Lectio 6
His ergo sacramentórum revelatiónibus Petrus Apóstolus incitátus, mundána spernens et terréna fastídiens, in æternórum desidérium quodam mentis rapiebátur excéssu; et, gáudio totíus visiónis implétus, ibi cum Jesu optábat habitáre, ubi manifésta ejus glória lætabátur. Unde et ait: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Sed huic suggestióni Dóminus non respóndit, signíficans, non quidem ímprobum, sed inordinátum esse quod cúperet; cum salvári mundus, nisi Christi morte, non posset, et exémplo Dómini in hoc vocarétur credéntium fides, ut licet non oportéret de beatitúdinis promissiónibus dubitári, intellegerémus tamen inter tentatiónes hujus vitæ prius nobis tolerántiam postulándam esse, quam glóriam.

R. Si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur:
* Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.
V. Amplióris enim glóriæ Christus præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domo, qui fabricávit eam.
R. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.



Nocturn III.

Ant. Thabor et Hermon * in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.


Psalmus 88 
88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
88:2 In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu mítigas.
88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem.
88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
88:20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
88:21 Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
88:22 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum.
88:23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
88:24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in fugam convértam.
88:25 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
88:26 Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus.
88:27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
88:28 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
88:29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
88:30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: * et thronum ejus sicut dies cæli.
88:31 Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis meis non ambuláverint:
88:32 Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
88:33 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
88:34 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
88:35 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
88:36 Semel jurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen ejus in ætérnum manébit.
88:37 Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
88:39 Tu vero repulísti et despexísti: * distulísti Christum tuum.
88:40 Evertísti testaméntum servi tui: * profanásti in terra Sanctuárium ejus.
88:41 Destruxísti omnes sepes ejus: * posuísti firmaméntum ejus formídinem.
88:42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: * factus est oppróbrium vicínis suis.
88:43 Exaltásti déxteram depriméntium eum: * lætificásti omnes inimícos ejus.
88:44 Avertísti adjutórium gládii ejus: * et non es auxiliátus ei in bello.
88:45 Destruxísti eum ab emundatióne: * et sedem ejus in terram collisísti.
88:46 Minorásti dies témporis ejus: * perfudísti eum confusióne.
88:47 Úsquequo, Dómine, avértis in finem: * exardéscet sicut ignis ira tua?
88:48 Memoráre quæ mea substántia: * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
88:49 Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem: * éruet ánimam suam de manu ínferi?
88:50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut jurásti David in veritáte tua?
88:51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum * quod contínui in sinu meo multárum géntium.
88:52 Quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui.
88:53 Benedíctus Dóminus in ætérnum: * fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.

Ant. Lux orta est * justo, et rectis corde lætítia.

Psalmus 96 
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lux orta est justo, et rectis corde lætítia.

Ant. Confessiónem * et decórem índuit, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Psalmus 103 
103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
103:1 Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
103:2 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra ejus.
103:3 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
103:4 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
103:5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
103:6 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus ejus: * super montes stabunt aquæ.
103:7 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
103:8 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
103:9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
103:10 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
103:11 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
103:14 Prodúcens fænum juméntis, * et herbam servitúti hóminum:
103:14 Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
103:15 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
103:16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
103:17 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quǽrant a Deo escam sibi.
103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
103:31 Sit glória Dómini in sǽculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
103:34 Jucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confessiónem et decórem índuit, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9.
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua.

Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi
Homilia 57 in Matth., in init.
Quóniam multa de perículis, multa de passióne sua, multa de morte et de cæde discipulórum locútus est Dóminus, et áspera complúra atque árdua eis injúnxit; et illa quidem in præsénti vita, et jam imminébant; bona vero in spe et exspectatióne erant: ut puta, quia servárent ánimam suam, si pérderent eam; quia in glória Patris sui ventúrus sit, et prǽmia redditúrus: ut visu étiam certióres fáceret, et osténderet quidnam sit illa glória, cum qua ventúrus est, quantum cápere póterant in hac præsénti vita, illis osténdit eámque détegit, ne aut sua aut Dómini morte dóleant, et máxime Petrus.

R. Vocávit nos Deus vocatióne sua sancta, secúndum grátiam suam, quæ manifestáta est nunc;
* Per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi.
V. Qui destrúxit mortem, illuminávit autem vitam in incorruptiónem.
R. Per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi.

Lectio 8
Et vide quid agit, cum de regno et de gehénna disserúerit. Nam in eo quod dixit: Qui ínvenit ánimam suam, perdet eam; et quicúmque perdet eam grátia mei, invéniet ipsam; et in eo quod ait: Reddet unicuíque secúndum ópera sua; et regnum et gehénnam designávit. Cum ígitur de utrísque disserúerit, regnum quidem ut óculis cernátur, concédit, gehénnam autem mínime; quóniam rudióribus atque ineptióribus illud necessárium fuísset, sed, cum illi probi essent ac perspicáces, satis fuit eos a melióribus confirmári. Hoc étiam multo magis ipsum decébat. Non tamen omníno illud prætermísit, sed et aliquándo atrocitátem gehénnæ quasi ante óculos propónit, véluti cum Lázari imáginem descrípsit, et ejus méminit qui denários centum repétiit.

R. Deus, qui fecit de ténebris lumen splendéscere, illúxit in córdibus nostris
* Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Jesu Christi.
V. Exórtum est in ténebris lumen rectis corde, miséricors et miserátor, et justus.
R. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Jesu Christi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Jesu Christi.

Lectio 9
Commemoratio Dominica
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 18:9-14.
In illo témpore: Dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam justi et aspernabántur céteros, parábolam istam: Duo hómines ascendérunt in templum ut orárent: unus pharisǽus, et alter publicánus. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 36 de Verbis Domini, circa medium
Díceret saltem pharisǽus: Non sum sicut multi hómines. Quid est, céteri hómines, nisi omnes præter ipsum? Ego, inquit, justus sum, céteri peccatóres. Non sum sicut céteri hómines, injústi, raptóres, adúlteri. Et ecce tibi ex vicíno publicáno majóris tumóris occásio: Sicut, inquit, publicánus iste. Ego, inquit, solus sum: iste de céteris est. Non sum, inquit, talis, qualis iste, per justítias meas, quibus iníquus non sum.



Te Deum.



At Barroux, the antiphon at Terce.





The rite of the Asperges followed and the procession.





The video recording of Holy Mass at Saint-Eugène. The celebrant is M l'Abbé Alexandre Saphy, of the Institute of the Good Shepherd, ordained to the sacred Priesthood of Our Lord not yet two months. 







Introitus. Ps. 76, 19. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: commóta est et contrémuit terra. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam, voce delápsa in nube lúcida, mirabíliter præsignásti: concéde propítius; ut ipsíus Regis glóriæ nos coherédes effícias, et ejúsdem glóriæ tríbuas esse consórtes. Per eúndem Dóminum.

In the Missale Romanum, before the deliramenta of Pius XII and Ioannes XXIII, there were two commemorations, of the 10th Sunday post Pentecosten and then of Saints Pope Sixtus II, Felicissimus, and Agapitus, Martyrs. The orations of the Sunday were sung at Saint-Eugène; neither commemoration was sung at Barroux.

Commemoratio Dominica X Post Pentecosten II. Augusti

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, ad tua promíssa curréntes, cœléstium bonórum fácias esse consórtes.

Commemoratio Ss. Xysti II Papæ, Felicissimi et Agapiti Martyrum

Deus, qui nos concédis sane in Mártyrum tuórum Xysti Felicíssimi et Agapíti natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
2. Petri 1, 16-19.

Caríssimi: Non doctas fábulas secúti notam fecimus vobis Dómini nostri Jesu Christi virtútem et præséntiam: sed speculatores facti illíus magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complacui, ipsum audíte. Et hanc vocem nos audivimus de cœlo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Et habémus firmiórem propheticum sermónem: cui bene facitis attendentes, quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucescat et lucifer oriátur in córdibus vestris.

Graduale. Ps. 44, 3 et 2. Speciosus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis. V. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi.





Allelúja, allelúja. V. Sap. 7, 26. Candor est lucis ætérnæ, spéculum sine mácula, et imágo bonitátis illíus. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 17, 1-9.

In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Moyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis Surgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

The 'homily' of the anonymous Dominican friar (at Voice of the Family) for today is here, and Father Zuhlsdorf's is here; Father Z. writes about the Transfiguration while our Dominican friend comments on the Sunday.

Credo. 

Offertorium. Ps. 111, 3. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi, allelúja.





At Saint-Eugène, the Schola will sing the hymn Christe qui lux es et dies, one that has been sung in France from the 5th century, during the incensing at the Offertory. 





Secreta. Obláta, quǽsumus, Dómine, múnera gloriósa Unigéniti tui Transfiguratióne sanctífica: nosque a peccatórum máculis, splendóribus ipsíus illustratiónis emunda. Per eúndem Dóminum.

Commemoratio Dominica X Post Pentecosten II. Augusti

Tibi, Dómine, sacrifícia dicáta reddántur: quæ sic ad honórem nóminis tui deferénda tribuísti, ut eadem remédia fíeri nostra præstáres.

Commemoratio Ss. Xysti II Papæ, Felicissimi et Agapiti Martyrum

Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

At the Communion, the Schola will sing the hymn O nata lux de lumina, composed (c 1132) by Blessed Peter the Venerable for the Office of the feast. The text is provided in the libellum; I found this representation of a melody at Cantus Index; we shall see (shall hear!) how similar what is sung may be to that.



  
Communio. Matth. 17, 9. Visiónem, quam vidístis, némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sacrosáncta Fílii tui Transfiguratiónis mystéria, quæ sollemni celebrámus offício, purificáta mentis intellegéntia consequámur. Per eúndem Dómium nostrum.

Commemoratio Dominica X Post Pentecosten II. Augusti

Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quos divínis reparáre non désinis sacraméntis, tuis non destítuas benígnus auxíliis.

Commemoratio Ss. Xysti II Papæ, Felicissimi et Agapiti Martyrum

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martyribus tuis Xysto, Felicíssimo et Agapíto; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.



LDVM












Comments