Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis; et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum...
Today is the 12th Sunday after Pentecost and the 4th Sunday of August, as well as being the 6th day within the Octave of Our Lady's Assumption; the Mass is Deus in adiutorium meum intende, sung at both Barroux and at Saint-Eugène. The page for today of the Schola Sainte-Cécile is here, and the libellum for the use of the congregation is here.
Lectio 4
Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ
Liber 1, cap. 10 in cap. 1 Job.
Sunt nonnúlli qui vitam suam négligunt et, dum transitória áppetunt, dum ætérna vel non intélligunt, vel intellécta contémnunt, nec dolórem séntiunt, nec habére consílium sciunt; cumque supérna quæ amisérunt, non consíderant, esse se (heu míseri) in bonis felíces putant. Nequáquam enim ad veritátis lucem, cui cónditi fúerant, mentis óculos érigunt; nequáquam ad contemplatiónem pátriæ ætérnæ desidérii áciem tendunt; sed semetípsos in his, ad quæ projécti sunt, deseréntes, vice pátriæ díligunt exsílium quod patiúntur, et in cæcitáte quam tólerant, quasi in claritáte lúminis exsúltant.
R. Da mihi, Dómine, sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, et noli me reprobáre a púeris tuis:
* Quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ.
V. Mitte illam de sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret.
R. Quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ.
Lectio 5
At contra, electórum mentes, dum transitória cuncta nulla esse conspíciunt, ad quæ sint cónditæ exquírunt: cumque eórum satisfactióni nihil extra Deum súfficit, ipsa inquisitiónis exercitatióne fatigáta illórum cogitátio, in Conditóris sui spe et contemplatióne requiéscit, supérnis intérseri cívibus áppetit; et unusquísque eórum adhuc in mundo córpore pósitus, mente tamen extra mundum surgit: ærúmnam exsílii, quam tólerat, deplórat, et ad sublímem pátriam incessántibus se amóris stímulis éxcitat. Cum ergo dolens videt, quam sit ætérnum quod pérdidit, ínvenit salúbre consílium, temporále hoc despícere quod percúrrit: et quo magis crescit consílii sciéntia ut peritúra déserat, eo augétur dolor, quod necdum ad mansúra pertíngat.
R. Inítium sapiéntiæ timor Dómini:
* Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
V. Diléctio illíus custódia legum est: quia omnis sapiéntia timor Dómini.
R. Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
Lectio 6Intuéndum quoque est, quod nullus dolor mentis sit in actióne præcipitatiónis. Qui enim sine consíliis vivunt, qui seípsos rerum evéntibus præcípites déserunt, nullo ínterim cogitatiónum dolóre fatigántur. Nam qui solérter in vitæ consílio figit mentem, caute sese in omni actióne circumspiciéndo consíderat; et ne ex re quæ ágitur, repentínus finis adversúsque surrípiat, hunc prius mólliter pósito pede cogitatiónis palpat: pensat, ne ab his quæ agénda sunt, præpédiat formído; ne in his quæ differénda sunt, præcipitátio impéllat; ne prava per concupiscéntiam apérto bello súperent; ne recta per inánem glóriam insidiándo supplántent.
R. Inítium sapiéntiæ timor Dómini:* Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.V. Diléctio illíus custódia legum est: quia omnis sapiéntia timor Dómini.R. Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum LucamLuc 10:23-37.In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi qui vident quæ vos vidétis; dico enim vobis quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt. Et réliqua.
Homilía sancti Bedæ Venerábilis PresbýteriLiber 3, cap. 43 in Lucæ 10.Non óculi scribárum et pharisæórum, qui corpus tantum Dómini vidére; sed illi beáti óculi, qui ejus possunt cognóscere sacraménta, de quibus dícitur: Et revelásti ea párvulis. Beáti óculi parvulórum, quibus et se et Patrem Fílius reveláre dignátur. Abraham exsultávit ut vidéret diem Christi; et vidit, et gavísus est. Isaías quoque, et Michǽas, et multi álii prophétæ vidérunt glóriam Dómini, qui et proptérea Vidéntes sunt appelláti; sed hi omnes, a longe aspiciéntes et salutántes, per spéculum et in ænígmate vidérunt.
R. Dómine, Pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu malígno: extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et desidérium malígnum avérte a me, Dómine; aufer a me concupiscéntiam,* Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.V. Ne derelínquas me, Dómine, ne accréscant ignorántiæ meæ, nec multiplicéntur delícta mea.R. Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.
Lectio 8Apóstoli autem, in præsentiárum habéntes Dóminum, convescentésque ei, et quæcúmque voluíssent interrogándo discéntes, nequáquam per Angelos aut várias visiónum spécies opus habébant docéri. Quos vero Lucas multos prophétas et reges dicit, Matthǽus apértius prophétas et justos appéllat. Ipse sunt enim reges magni; quia tentatiónum suárum mótibus non consentiéndo succúmbere, sed regéndo præésse novérunt.
R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Plena est omnis terra glória ejus.
Lectio 9Et ecce quidam legisperítus surréxit, tentans eum et dicens: Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo? Legisperítus, qui de vita ætérna Dóminum tentans intérrogat, occasiónem, ut reor, tentándi de ipsis Dómini sermónibus sumpsit, ubi ait: Gaudéte autem quod nómina vestra scripta sunt in cælis. Sed ipsa sua tentatióne declárat quam vera sit illa Dómini conféssio, qua Patri lóquitur: Quod abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis.
Te Deum.
Introitus. Ps. 69, 2-3. Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine,
ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam. Ps. ibid., 4. Avertántur retrórsum et erubéscant: qui cógitant mihi mala. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue, quǽsumus, nobis; ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
2. Cor. 3, 4-9.
Fratres: Fidúciam talem habémus per Christum ad Deum: non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed spíritu: líttera enim occídit, spíritus autem vivíficat. Quod si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória; ita ut non possent inténdere fili Israël in fáciem Moysi, propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministrátio damnátionis glória est multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.
Graduale. Ps. 33, 2-3. Benedícam Dóminum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. ℣. In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 87, 2. Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 10, 23-37.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos videtis, et non vidérunt: et audire quæ audítis, et non audiérunt. Et ecce, quidam legisperítus surréxit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciéndo vitam aeternam possidébo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Ille respóndens, dixit: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis; et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum. Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives. Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus próximus? Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descénderet eádem via: et viso illo præterívit. Simíliter et levíta, cum esset secus locum et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Et apprópians, alligávit vulnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam ejus egit. Et áltera die prótulit duos denários et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero, reddam tibi. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter.
The Sunday 'homily' of Father Zuhlsdorf is here; our friend the anonymous Dominican friar remains on retreat or, perhaps, on holiday.
Credo.
Offertorium. Exodi 32, 11, 13 et 14. Precátus est Moyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irascéris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ: meménto Abraham, Isaac et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.
Offertorium. Exodi 32, 11, 13 et 14. Precátus est Moyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irascéris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ: meménto Abraham, Isaac et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.
Secreta. Hóstias, quǽsumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus: ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
The Schola sang the 14th century Anima Christi at the Communion, in the setting of Auguste Chérion (1854-1904), maître de chapelle of the Church of the Madeleine in Paris. It famous for having been included in his Spiritual Exercises by Saint Ignatius of Loyola, and has always been one of my favorite prayers. My recollection is that Dom Jean Leclercq OSB wrote a lovely essay about it and its history.
The Schola sang the 14th century Anima Christi at the Communion, in the setting of Auguste Chérion (1854-1904), maître de chapelle of the Church of the Madeleine in Paris. It famous for having been included in his Spiritual Exercises by Saint Ignatius of Loyola, and has always been one of my favorite prayers. My recollection is that Dom Jean Leclercq OSB wrote a lovely essay about it and its history.
Anima Christi, sanctifíca me,
Corpus Christi, salva me,
Sanguis Christi, inebria me,
Aqua láteris Christi, lava me,
Pássio Christi, confórta me,
O bone Jesu, exáudi me,
In hora mortis meæ voca me,
Et jube me veníre ad te,
Ut cum sanctis tuis laudem te,
In sæcula sæculórum. Amen.
LDVM
Comments
Post a Comment