Tolle crucem tuam: nam quómodo eum sequéris, si non es ejus? Qui autem Jesu Christi sunt, ait Apóstolus, carnem suam crucifixérunt cum passiónibus et desidériis...




Today is Wednesday, the 7th day infra Octavam Sanctorum Petri et Pauli, the feast of the Confessor Saint Anthony Maria Zaccharia (since at least 1939). For a certain number of years after 1910 it was the feast of Saints Cyril and Methodius-- a surprise to me. At Barroux, it seems likely to be either the Mass Exaudi Domine vocem meam of Sunday or... it won't be. I have errands later on this morning; shopping at the supermarket, drugs from the pharmacy, a box to the UPS Store with what's necessary for the annual 'alternative-to-a-colonoscopy-exam' event-- this version is new! and improved! the specimens being submerged in a preservative fluid of some sort-- presuming that the morning routine has happened as it is wont to do.



Lectio 4
Antonius Maria Zaccaría, Cremonæ in Insubria nobili genere natus, jam a púero qua futurus esset sanctitáte porténdere visus est. Eximiárum enim in eo virtútum significatiónes mature eluxérunt, pietátis in Deum ac beátam Vírginem; insígnis præsertim in páuperes misericórdiæ; quorum ínopiæ sublevandæ, vel pretiósa veste sibi detracta, haud semel præsto fuit. Humanióribus litteris in pátria excultus, Ticíni philosophíæ, Patavii medicinæ addiscendæ operam dedit; utque ómnibus vitæ integritate, ita et æquálibus acúmine ingenii facile antecelluit. Lauream adeptus ac domum reversus, ubi intelléxit se Dei mónitu ad animórum magis quam córporum morbis medéndum vocari, in sacras disciplínas percipiendas sédulo incúbuit. Interea ægrotos vísere, púeros christiana doctrina informare, júvenum cœtus pietáte excólere, ætate étiam provectos ad mores emendándos frequenter hortari non déstitit. Sacris initiatus, cum primo litáret, cælésti oborto lúmine, Angelórum coróna circúmdatus stupénti pópulo apparuísse tráditur. Exinde animárum salúti impensius consúlere, depravátis móribus summa ope obsístere curæ fuit. Ad hæc ádvenas, egénos, afflictos paterno complexus afféctu, piis alloquiis atque subsidiis recreatos ita solari, ut ejus domus miserórum perfúgium haberétur, ípseque pater pátriæ atque angelus merúerit a suis civibus appellari.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Mediolani, cum secum agitaret úberiores in rem christianam manare posse fructus, si in vinea Dómini sibi labórum socios adscísceret, re communicáta cum Bartholomæo Ferrario et Jacobo Morígia, nobilíssimis et sanctíssimis viris, sodalitátis Clericórum regulárium fundaménta jecit; quam, ob suum in Géntium Apostolum amórem, a sancto Paulo nuncupávit. Quæ, Cleménte septimo Pontifice máximo approbante et Paulo tertio confírmante, brevi per complures regiónes propagáta est. Sanctimoniálium quoque Angelicárum socíetas ipsum Antónium Mariam parentem et auctórem hábuit. Qui tamen adeo de se submisse sentiebat, ut nullo pacto præésse suo ordini umquam volúerit. Tanta vero fuit patiéntia, ut formidolosíssimas tempestates in suos commótas constanti animo perferret; tanta caritate, ut piis adhortatiónibus religiósos viros ad Dei amórem inflammare, sacerdótes ad apostolicam vivéndi normam revocare, patrumque familias sodalítia ad bonam frugem institúere numquam intermíserit. Immo, intérdum præláta cruce per cómpita plateasque cum suis progréssus, férvida ac veheménti oratióne aberrántes improbosque hómines ad salútem redúceret.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 6
Illud étiam memorándum, quod, in Jesum crucifixum amóre flagrans, crucis mystérium ab ómnibus, ad státum æris campani indícium, sexta quaque feria sub vésperas, recoléndum curávit. Sanctíssimum Christi nomen in suis scriptis passim usurpábat et in ore semper habebat; ejusdémque cruciatus, vere Pauli discipulus, in corpore suo præ se ferebat. In sacram Eucharistiam singulari caritate ferebátur; cujus et frequenter percipiendæ consuetúdinem instaurávit, et morem e sublimi throno publice in triduum adorandæ invexísse perhibétur. Pudicítiam adeo coluit, ut étiam in exsangui corpore, revivíscere visus, ejus amórem testarétur. Accéssere cæléstia dona éxtasis, lacrimárum, futurórum eventuum cognitiónis, scrutatiónis cordium, virtútis in humani generis hostem. Tandem, magnis labóribus ubíque exantlátis, Guastallæ quo pacis sequester accítus fuerat, gravi morbo correptus est. Cremonam adductus, inter suórum fletus et complexus piíssimæ matris, quam proxime obituram prædixit, superna Apostolórum visióne recreatus, sodalitátis suæ increménta prænuntians, tertio Nonas Julii anno millesimo quingentésimo trigesimo nono, sanctíssime obiit, annos natus sex supra trigínta. Cultum tanto viro, ob exímiam ejus sanctitátem et signórum copiam a christiáno pópulo statim exhíbitum, Leo décimus tertius Pontifex maximus rátum hábuit et confirmávit; eumdémque anno millesimo octingentésimo nonagesimo septimo, in festo Ascensiónis Dominicæ, solemni ritu Sanctórum fastis adscripsit.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 10:15-21.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 47 de diversis.
Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si quis eum vult sequi ábneget seípsum; sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádjuvat ut fiat quod ímperat. Nam illud verum est quod ei dícitur in Psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Quidquid enim durum est in præceptis, ut sis lene, caritas facit. Nóvimus quanta ipse amor facit. Quid autem est, Neget se? Non præsumat de se, séntiat se hóminem, et respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in hómine: subdúcat se sibi sed non deorsum versus: subdúcat se sibi, ut hæreat Deo.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
Quo sequendus est Dóminus? Quo iit, novimus; resurréxit enim et ascéndit in cælum: illo sequendus est. Plane desperándum non est, quia ipse promísit, non quia homo aliquid potest. Jam quare désperemus, si membra illíus cápitis sumus? Bonum est illo eum sequi; sed vidéndum est, qua. Etenim verba ista Dóminus Jesus non tunc dicebat quando a mórtuis jam resurrexerat; nondum erat passus, venturus erat ad crucem, venturus ad exhonoratiónem, ad contumelias, ad flagélla, ad spinas, ad vulnera, ad insultatiónes, oppróbria, mortem. Quasi exasperáta est via: pigrum te facis, non vis sequi: Séquere. Nam quis non velit ire ad exaltatiónem? omnes delectat celsitudo, sed humilitas gradus est.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Tolle crucem tuam, et séquere Dóminum. Crux enim nostra, quam Dóminus portari a nobis jubet, ut eum expeditíssimi sequamur, quid aliud quam mortalitátem carnis hujus significat? Ipsa enim nos cruciat, donec absorbeátur mors in victoriam. Crux ergo hæc ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei, ne solutis et liberis membris reluctántem portare non possis; sequi enim Dóminum, nisi eam portans, omnino non vales. Nam quómodo eum sequéris, si non es ejus? Qui autem Jesu Christi sunt, ait Apóstolus, carnem suam crucifixérunt cum passiónibus et desidériis.



Te Deum.



At the Abbey of Saint-Madeleine, the Mass Exaudi Domine vocem meam of the feria.

Introitus. Ps. 26, 7 et 9. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne derelínquas me neque despícias me, Deus, salutáris meus. Ps. ibid., 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti: infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 3, 8-15.

Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilígere et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est, qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis: et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris.

Graduale. Ps. 83, 10 et 9. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos, ℣. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 20, 1. Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: et super salutáre tuum exsultábit veheménter. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 20-24.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cœlórum. Audístis, quia dic tum est antíquis: Non occídes: qui autem occídent, reus erit judício. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit judício. Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit, fatue: reus erit gehénnæ ignis. Si ergo offeres munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te: relínque ibi munus tuum ante altáre et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum.

Offertorium. Ps. 15, 7 et 8. Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.





Secreta. Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris: et has oblatiónes famulórum famularúmque tuárum benígnus assúme; ut, quod sínguli obtulérunt ad honórem nóminis tui, cunctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.

Communio. Ps. 26, 4. Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.





Postcommunio.
Quos cœlésti, Dómine, dono satiásti: præsta, quǽsumus; ut a nostris mundémur occúltis et ab hóstium liberémur insídiis. Per Dóminum.


LDVM















Comments