Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio...







Nardo María pístico,
Unxit beátos Dómini
Pedes, rigándo lácrimis,
Et detergéndo crínibus.

Honor, decus, impérium,
Sit Trinitáti únicæ
Patri, Nato, Paráclito,
Per infiníta sǽcula.
Amen.


Today is the feast of the Penitent Saint Mary Magdalene and the Saturday within the 7th week post Pentecosten. It is the patronal feast of the Abbey of Sainte-Madeleine du Barroux; whether their Mass is the one in the Roman Missal, Me exspectaverunt peccatores, remains to be seen.


Lectio 4
Sermo sancti Gregórii Papæ
Homilia 25 in Evangelia
María Magdaléne, quæ fúerat in civitáte peccátrix, amándo veritátem, lavit lácrimis máculas críminis: et vox Veritátis implétur, qua dícitur: Dimíssa sunt ei peccáta multa, quia diléxit multum. Quæ enim prius frígida peccándo remánserat, póstmodum amándo fórtiter ardébat. Quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat; flebat inquiréndo, et amóris sui igne succénsa, ejus, quem ablátum crédidit, ardébat desidério. Unde cóntigit, ut eum sola tunc vidéret, quæ remánserat ut quǽreret: quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Lectio 5
Quæsívit ergo prius, et mínime invénit: perseverávit ut quæreret, unde et cóntigit ut inveníret: actúmque est, ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent. Hinc est enim quod de eódem sponsa Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: In léctulo meo per noctes quæsívi quem díligit ánima mea. Diléctum namque in léctulo quærimus, quando, in præséntis vitæ aliquántula réquie. Redemptóris nostri desidério suspirámus. Per noctem quærimus: quia, etsi jam in illo mens vígilat, tamen adhuc óculus calígat.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Lectio 6
Sed, qui diléctum suum non invénit, restat ut surgat, civitátem circúmeat, id est, sanctam electórum Ecclésiam mente et inquisitióne percúrrat; per vicos eum et platéas quærat, id est, per angústa et lata gradiéntes aspíciat, ut, si qua inveníre in eis váleat, ejus vestígia exquírat: quia sunt nonnúlli étiam vitæ sæculáris, qui imitándum áliquid hábeant de actióne virtútis. Quæréntes autem nos vígiles invéniunt, qui custódiunt civitátem: quia sancti Patres, qui Ecclésiæ statum custódiunt, bonis nostris stúdiis occúrrunt, ut suo vel verbo vel scripto nos dóceant. Quos cum páululum pertransímus, invenímus quem dilígimus: quia Redémptor noster, etsi humilitáte homo inter hómines, divinitáte tamen super hómines fuit.

R. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo:
* Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
V. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus.
R. Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:36-50
In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi discúbuit. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Liber 50 Homilía 23, tom. 10
Evangélium cum legerétur, attentíssime audístis; et res gesta narráta atque versáta est ante óculos cordis vestri. Vidístis enim, non carne, sed mente, Dóminum Jesum Christum in domo pharisǽi recumbéntem, et ab illo invitátum non fastidiéntem. Vidístis étiam in civitáte mulíerem famósam, mala útique fama, quæ erat peccátrix, non invitátam irruísse convívio ubi suus médicus recumbébat, et quæsísse pia impudéntia sanitátem; írruens, quasi importúna convívio, opportúna benefício. Nóverat enim quanto morbo laboráret; et illum ad sanándum esse idóneum, ad quem vénerat, sciébat.

R. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus: considerávit sémitas domus suæ,
* Et panem otiósa non comédit.
V. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus.
R. Et panem otiósa non comédit.

Lectio 8
Accéssit ergo non ad caput Dómini, sed ad pedes. Et quæ diu male ambuláverat, vestígia recta quærébat. Prius fudit lácrimas cordis, et lavit Dómini pedes obséquio confessiónis, capíllis suis tersit, osculáta est, unxit; tácita loquebátur, non sermónem promébat, sed devotiónem ostendébat. Quia ergo tétigit Dóminum rigándo, osculándo, tergéndo, unguéndo pedes ejus; pharisæus, qui invitáverat Dóminum Jesum Christum, quia ex illo génere erat hóminum superbórum, de quibus Isaías prophéta dicit: Qui dicunt, Recéde longe a me, noli me tángere, quóniam mundus sum; putávit Dóminum nescísse mulíerem.

R. Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi, propter amórem Dómini mei Jesu Christi:
* Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
R. Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

Lectio 9
O pharisǽe invitátor et irrísor Dómini, Dóminum pascis, et a quo pascéndus sis, non intélligis? Unde scis Dóminum nescísse, quæ fúerit illa múlier, nisi quia permíssa est accédere, nisi quia, illo patiénte, osculáta est pedes ejus, nisi quia tersit, nisi quia unxit? Hæc enim non débuit permítti fácere in pédibus mundis múlier immúnda? Ad illíus ergo pharisæi pedes si talis múlier accessísset, dictúrus erat, quod Isaías de tálibus dicit: Recéde a me, noli me tángere, quóniam mundus sum. Accéssit autem ad Dóminum immúnda, ut redíret munda; accéssit ægra, ut redíret sana; accéssit conféssa, ut redíret proféssa.



Te Deum.



Am rather earlier done with Lauds this morning (it's now 0415) than has been usual and today's video recording is not available at Barroux's web site, only the audio one. Hmm. It's entirely possible that, the actual celebration of Holy Mass having been completed only lately (the audio shows almost two hours' duration) there simply hasn't yet been sufficient time for the uploading and processing at YouTube. 

Ætérne Patris Unice,
Nos pio vultu réspice,
Qui Magdalénam hódie
Vocas ad thronum glóriæ.

In thesáuro repósita
Regis est drachma pérdita:
Gémmaque luce ínclyta
De luto luci réddita.

Jesu dulce refúgium,
Spes una pæniténtium,
Per peccatrícis méritum
Peccáti solve débitum.

Pia mater et húmilis,
Natúræ memor frágilis,
In hujus vitæ flúctibus
Nos rege tuis précibus.

Uni Deo sit glória
Pro multifórmi grátia,
Qui culpas et supplícia
Remíttit, et das prǽmia.
Amen.

The Graduale triplex provides an entirely different Mass, Tibi dixit cor meum, and there is no proper Mass given for the Benedictines, so we shall see. 

The procession between Terce and Holy Mass is taking place, as is done at Barroux on Sundays and solemn feasts. Once this has finished and the Introit sung, am going out for my morning walk, also hoping that the video recording is available by the time I return.

The celebrant of the Mass was Dom Louis Blanc, Abbot of Triors, with Iain Simcock at the organ. 

The Introit is Gaudeamus omnes in Domino. The text is changed for today's feast of course, to sub honore Mariae Magdalenae.





For curiosity's sake, the Englished version of Messrs G. H. Palmer and Francis Burgess, from The Plainchant Gradual, I think; this was made for the use of the Anglo-Catholics: the Gregorian melodies but without the Latin. 





This doesn't indicate necessarily the succeeding parts of the Proper of the Mass, however. But out I go.

[MR Introitus. Ps. 118, 95-96. Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V. Glória Patri.






Kyrie, Gloria.

This collect and the lesson from the Canticle of Canticles were sung at Barroux as well as being provided for the feast in the Missale Romanum.

Oratio. Beátæ Maríæ Magdalénæ, quǽsumus, Dómine, suffrágiis adjuvémur: cujus précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab ínferis resuscitásti: Qui vivis.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Cant. 3, 2-5; 8, 6-7.

Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et pláteas quæram, quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles, qui custódiunt civitátem. Num quem díligit ánima mea, vidístis? Páululum cum pertransíssem eos, invéni, quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ et in cubículum genetrícis meæ. Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. 

Graduale. 





[MR Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

The Alleluia was neither Surrexit Dominus as in the Graduale triplex nor Diffusa est as in the Missale Romanum. But am not hunting about until the video recording comes online. There was no sequence sung but the Gospel lesson was Rogabet Iesum as in the Missale.

It is Optimam partem, which Latin Alleluia is not at Gregobase although the Palmer and Burgess Englished version is. Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum.

Alleluia.





[MR Allelúja, allelúja. V. Ibid., 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 7, 36-50.

In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capillis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Propheta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et alius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttít? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

Credo.

The Offertory was neither Filiae regum of the Missale nor Deus Deus meus of the Graduale triplex. It was Angelus Domini descendit de caelo, et dixit mulieribus: Quem quaeritis, surrexit, sicut dixit, alleluia.

Offertorium.





[MR Offertorium. Ps. 44, 10. Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

I couldn't tell if it was the Missale's Secret sung or another one, tsk. Munera nostra, I believe, having listened to the video recording.

Secreta. Múnera nostra, quǽsumus. Dómine, beátæ Maríæ Magdalénæ gloriósa mérita tibi reddant accépta: cujus oblatiónis obséquium unigénitus Fílius tuus cleménter suscépit impénsum: Qui tecum vivit et regnat.

Sanctus, Agnus Dei.

The Communio, so far as I could tell, wasn't either Feci iudicium or Notas mihi fecisti. Tsk. It was, again, Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum

Communio.





[MR Communio. Ps. 118, 121, 122 et 128. Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis odio hábui.

So all three orations were as in the Missale Romanum.

Postcommunio. Sumpto, quǽsumus, Dómine, único ac salutári remédio, Córpore et Sánguine tuo pretióso: ab ómnibus malis, sanctæ Maríæ Magdalénæ patrocíniis, eruámur: Qui vivis et regnas.



Lauda Mater Ecclesia,
Lauda Christi clementiam,
Qui septem purgat vitia
Per septiformem gratiam.

Maria soror Lazari,
Quæ tot commisit crimina,
Ab ipsa fauce Tartari
Redit ad vitæ limina.

Ægra currit ad medicum,
Vas ferens aromaticum,
Et a morbo multiplici
Verbo curatur Medici.

Contriti cordis unctio
Cum lacrimarum fluvio,
Et pietatis actio,
Ream solvit a vitio.

Post fluxæ carnis scandala,
Fit ex lebete phiala,
In vas translata gloriæ,
De vase contumeliæ.

Surgentem cum victoria
Iesum vidit ab inferis,
Prima meretur gaudia
Quæ plus ardebat cæteris.

Uni Deo sit Gloria,
Pro multiformi Gratia
Qui culpas et supplicia
Remittit et dat præmia.
Amen.



LDVM






Comments