Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo...

Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis.





Today is the Dominica IIa post Pentecosten on which is celebrated (or ought to be) the Mass Factus est Dominus; until the deliramenta of Pius XII and his successors this was more properly styled the '2nd Sunday after Pentecost within the Octave of Corpus Christi'. So far as I can tell both at Barroux and at Saint-Eugène the Mass will be Cibavit eos of the Feast of Corpus Christi with processions. I will copy it here, with Factus est Dominus below it. 


Lectio 4
Sermo sancti Joannis. Chrysostomi.
Ex Hom. 60. ad pop. Antioch.
Quoniam Verbum dicit: Hoc est corpus meum: et assentiamur, et credamus, et intellectualibus ipsum oculis intueamur. Nihil enim sensibile nobis Christus tradidit: sed sensibilibus quidem rebus, at omnia intelligibilia. Itidem et in baptismate: per rem nempe sensibilem aquam, donum confertur: intelligibile vero quod perficitur, generatio et renovatio. Si enim incorporeus esses, nuda et incorporea tibi dedisset ipse dona: sed quoniam anima corpori conserta est, in sensibilibus intelligibilia tibi præbet. Quot nunc dicunt: Vellem ipsius formam aspicere, figuram, vestimenta, calceamenta? Ecce eum vides, ipsum tangis, ipsum manducas. Et tu quidem vestimenta cupis videre: ipse vero tibi concedit non tantum videre, verum et manducare, et tangere, et intra te sumere. Igitur accedat nemo cum nausea, nemo resolutus, omnes accensi, omnes ferventes et excitati. Nam si Judæi stantes, et calceamenta in pedibus habentes, et baculos manibus gestantes, agnum cum festinatione comedebant: te multo magis oportet esse solertem. Nam illi quidem in Palæstinam erant profecturi, et propterea viatorum figuram habebant: tu vero debes in cælum migrare. Quapropter in omnibus oportet te vigilare: nec enim parva pœna proponitur indigne sumentibus.

R. Coenántibus illis, accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait:
* Accípite et comédite: hoc est corpus meum.
V. Dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus ejus, ut saturémur?
R. Accípite et comédite: hoc est corpus meum.

Lectio 5
Considera quarum adversus proditorem indignaris, contra eos, qui illum crucifixerunt: ítaque considera, ne tu quoque sis reus corporis et sanguinis Christi. Illi sanctissimum corpus occiderunt, tu vero polluta suscipis anima, post tot beneficia. Neque enim illi satis fuit, hominem fieri, colaphis cædi, et crucifigi: verum et semetipsum nobis commiscet; et non fide tantum, verum et ipsa re nos suum efficit corpus. Quo non oportet igitur esse puriorem, tali fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum, carnem hanc dividentem? os quod igni spiritali repletur, linguam quæ tremendo nimis sanguine rubescit? Cogita quali sis insignitus honore, quali mensa fruaris. Quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri propter emicantem inde splendorem; hoc nos pascimur, huic nos unimur, et facti sumus unum Christi corpus, et una caro.

R. Accépit Jesus cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine:
* Hoc fácite in meam commemoratiónem.
V. Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea.
R. Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Lectio 6
Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Quis pastor oves proprio pascit cruore? Et quid dico, pastor? Matres multæ sunt, quæ post partus dolores, filios aliis tradunt nutricibus. Hoc autem ipse non est passus: sed ipse nos proprio sanguine pascit, et per omnia nos sibi coagmentat. Unicuique fidelium semet ipsum per mysterium commiscet, et quos genuit per semet ipsum enutrit, nec alteri tradit: et hoc tibi rursum persuadens quod carnem tuam assumpsit. Ne torpeamus igitur tanta digni charitate, et honore putati. Nonne uidetis quanta promptitudine paruuli papillas capiunt, et quanto impetu labia uberibus infigunt? Accedamus cum tanta nos quoque alacritate ad hanc mensam, quinimmo cum longe majori trahamus tamquam infantes lactentes spiritus gratiam, et unus sit nobis dolor hac esca privari. Non sunt humanæ uirtutis opera proposita. qui tunc ista fecit in illa cena, idem ea nunc quoque facit. Nos ministrorum tenemus locum: qui uero sanctificat ea, et immutat, ipse est.

R. Ego sum panis vitæ; patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt:
* Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi: si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 14:16-24
In illo témpore: Dixit Jesus pharisæis parabolam hanc: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos. Et réliqua.

Homilia sancti Gregórii Papæ.
Homilia 36. in Evangelia.
Hoc distare, fratres carissimi, inter delicias corporis et cordis solet: quod corporales deliciæ, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt: cum vero avide eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra, spiritales deliciæ, cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio: tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat: in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciæ desiderium in mente, dum satiant: quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur: et idcirco non habitæ amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat?

R. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,
* In me manet, et ego in eo.
V. Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis.
R. In me manet, et ego in eo.

Lectio 8
Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis: sed cibum vitæ ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem, amare valeatis. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit: extra exiit, cum os a cibo æternæ dulcedinis clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis ærumna, huc fastidiosi jam venimus, nescimus quid desiderare debeamus. Tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto se magis ab esu illius dulcedinis animus elongat, et eo jam internas delicias non appetit, quo eas comedere, diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inediæ peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus paratam dulcedinem, amamus foris miseri famem nostram.

R. Homo quidam fecit cœnam magnam, et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis ut venírent,
* Quia paráta sunt ómnia.
V. Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis.
R. Quia paráta sunt ómnia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia paráta sunt ómnia.

Lectio 9
Sed superna nos pietas nec deserentes se deserit. Contemptas enim illas delicias ad memoriæ nostræ oculos reuocat, easque nobis proponit, in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus inuitat. ait namque: Homo quidam fecit cenam magnam, et uocauit multos. Quis est homo iste, nisi ille de quo per prophetam dicitur: et homo est: et quis cognouit eum? Qui fecit cenam magnam: quia satietatem nobis dulcedinis internæ præparauit. qui uocauit multos, sed pauci ueniunt: quia nonnumquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, æterno ejus conujuio male ujuendo contradicunt. Sequitur: Misit autem servum suum homo cenæ dicere inuitatis ut uenirent. Quid hora cenæ nisi finis est mundi? In quo nimirum nos sumus: sicut jam dudum Paulus testatur dicens: Nos sumus, in quo fines sæculorum deuenerunt. Si ergo jam hora cenæ est, cum uocamur: tanto minus nos debemus excusare a conujuio dei, quanto jam propinquasse cernimus finem sæculi. Quo enim pensamus, quia nihil est quod restat, eo debemus pertimescere, ne tempus gratiæ, quod præsto est, pereat.


Te Deum.


Unusually, the video recording at Barroux begins directly with the Introit of the Mass, without Terce. I suppose this is because only the Mass today is of the feast of Corpus Christi: the Office is of the Sunday. As the day's page at the Schola Sainte-Cécile's web site politely phrases it, "La Fête-Dieu n’étant plus fériée en France, la solennité en est transférée dans notre pays au dimanche qui suit, dans son octave", Corpus Christi, no longer being a public holiday [i.e. when everyone would be free from work to observe it], its solemnities are transferred in our country to the Sunday following, within its octave-- true enough, of course, so far as it goes. The excuse in the United States is that Corpus Christi has never been a public holiday and, anyway, in spite of the plain evidence to the contrary, the Bishops behave as if they are convinced that transferring feasts (e.g. Our Lord's Ascension) from their proper mid-week days to the following Sunday will ensure that the people in their multitudes will flock to the Sunday's celebration thereof. Pft.  

At Saint-E., the Schola sang the Lauda Sion Salvatorem as the clergy entered the temple, according to the plainchant of Amiens. The livret is here

Am awaiting Vespers (it is 0851) at Saint-E. but all the evidence of it happening seems to have disappeared. I wonder if their machinae finally collapsed. Will return to the Mass. Which seems not to exist, either. Tsk. 

Monday morning. What was meant to happen was, after Vespers, the procession with a station at Notre-Dame-des-Victoires and then Benediction at Saint-Roch. I presume that the video camera or some other machinae collapsed: there is no video of the Corpus Christi Mass, of Vespers, or of the procession at the YouTube site. Nor was Mass streamed this morning. Eh. 

Introitus. Ps. 80, 17. Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ib., 2. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V. Glória Patri.






Oratio. Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 11, 23-29.

Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidí vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemorationem. Simíliter ei cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo e dat et de calice bibat. Qui enim mánducat et bibit indígne, judícium sibi mánducat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.

Graduale. Ps. 144, 15-16. Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno, V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictióne.






Allelúja, allelúja, V. Joann. 6, 56-57. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo.





Sequéntia.

Lauda, Sion, Salvatórem, lauda ducem et pastórem in hymnis et cánticis.
Quantum potes, tantum aude: quia major omni laude, nec laudáre súffícis.
Laudis thema speciális, panis vivus et vitális hódie propónitur.
Quem in sacræ mensa cenæ turbæ fratrum duodénæ datum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra, sit jucúnda, sit decóra mentis jubilátio.
Dies enim sollémnis agitur, in qua mensæ prima recólitur hujus institútio.
In hac mensa novi Regis, novum Pascha novæ legis Phase vetus términat.
Vetustátem nóvitas, umbram fugat véritas, noctem lux elíminat.
Quod in cœna Christus gessit, faciéndum hoc expréssit in sui
memóriam.
Docti sacris institútis, panem, vinum in salútis consecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis, quod in carnem transit panis et vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides, animosa fírmat fides, præter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus, signis tantum, et non rebus, latent res
exímiæ.
Caro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus sub utráque spécie.
A suménte non concísus, non confráctus, non divísus: ínteger
accípitur.
Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali sorte tamen inæquáli, vitæ vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis: vide, paris sumptiónis quam sit dispar éxitus.
Fracto demum sacraménto, ne vacílles, sed meménto, tantum esse sub fragménto, quantum toto tégitur.
Nulla rei fit scissúra: signi tantum fit fractúra: qua nec status nec statúra signáti minúitur.
Ecce panis Angelórum, factus cibus viatórum: vere panis filiórum, non mitténdus cánibus.
In figúris præsignátur, cum Isaac immolátur: agnus paschæ
deputátur: datur manna pátribus.
Bone pastor, panis vere, Jesu, nostri miserére: tu nos pasce, nos tuére: tu nos bona fac vidére in terra vivéntium.
Tu, qui cuncta scis et vales: qui nos pascis hic mortáles: tuos ibi commensáles, coherédes et sodáles fac sanctórum cívium.
Amen. Allelúja.



✠ Sequéntia sancti Evangéli secúndum Joánnem.
1. Joann. 6, 56-59.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem e bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cœlo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in ætérnum.

Offertorium. Levit. 21, 6. Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus, allelúja.





Secreta. Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.

Communio. 1. Cor. 11, 26-27. Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit calicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja.





Postcommunio. Fac nos, quæsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Corporis et Sanguinis tui temporalis percéptio præfigúrat: Qui vivis.


~+~+~


Introitus. Ps. 17, 19-20. Factus est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem: salvum me fecit, quóniam vóluit me. Ps. ib., 2-3. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus. V. Glória Patri.





Oratio.
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.

Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
1. Joann. 3, 13-18.

Caríssimi: Nolíte mirári, si odit vos mundus. Nos scimus, quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis, qui odit fratrem suum, homícida
est. Et scitis, quóniam omnis homícida non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo? Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte.

Graduale. Ps. 119, 1-2. Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, et exaudívit me. V. Dómine, libera ánimam meam a lábiis iníquis, et a lingua dolósa.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 7, 2. Dómine, Deus meus, in te sperávi: salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 14, 16-24.

In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis parábolam hanc: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocávit multos. Et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis, ut venírent, quia jam paráta sunt ómnia. Et cœpérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: Villam emi, et necésse hábeo exíre et vidére illam: rogo te, habe me excusátum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque et eo probáre illa: rogo te, habe me excusátum. Et álius dixit: Uxórem duxi, et ídeo non possum veníre. Et revérsus servus nuntiávit hæc dómino suo. Tunc irátus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in pláteas et vicos civitátis: et páuperes ac débiles et cœcos et claudos íntroduc huc. Et ait servus: Dómine, factum est, ut imperásti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes: et compélle intrare, ut impleátur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virórum illórum, qui vocáti sunt, gustábit cœnam meam.

Offertorium. Ps. 6, 5. Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam.





Secreta. Oblátio nos, Dómine, tuo nómini dicánda puríficet: et de die in diem ad cœléstis vitæ tránsferat actiónem. Per Dóminum.

Secreta. Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.

Communio. Ps. 12, 6.
Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi.





Postcommunio. Sumptis munéribus sacris, quǽsumus, Dómine: ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus. Per Dóminum.

Postcommunio. Fac nos, quæsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio præfígúrat: Qui vivis.



LDVM





Comments