Today is Wednesday infra Octavam Corporis Christi, with a commemoration of the feast of Saint Basil the Great, Bishop, Confessor and Doctor of the Church; after the deliramenta of Pius XII and Ioannes XXIII it is the feast of Saint Basil, as it is also in the Calendar at Barroux. The Mass there will presumably be In medio Ecclesiae.
The audio seems to be as normal in the video recording at Barroux, Deo gratias.
I don't know if I have ever specified this but these infra are the lessons from the second and third nocturnes at Matins. Why I don't also include the first nocturn lessons, am not quite sure, beyond general laziness.
Lectio 4
Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Sacraméntis
Lib. 4, Cap. 4
Auctor sacramentórum quis est, nisi Dóminus Jesus? De cælo ista sacraménta venérunt. Consílium enim omne de cælo est. Vere autem magnum est et divínum miráculum, quod pópulo pluit Deus manna de cælo, et non laborábat pópulus, et manducábat. Tu forte dicis: Meus panis est usitátus. Sed panis iste, panis est ante verba sacramentórum: ubi accésserit consecrátio, de pane fit caro Christi. Hoc ígitur astruámus. Quómodo potest, qui panis est, corpus esse Christi? Consecratióne. Consecrátio ígitur quibus verbis est, et cujus sermónibus? Dómini Jesu. Nam réliqua ómnia quæ dicúntur, laudem Deo déferunt, orátio præmíttitur pro pópulo, pro régibus, pro céteris: ubi venítur ut conficiátur venerábile Sacraméntum, jam non suis sermónibus sacérdos, sed útitur sermónibus Christi.
R. Cenántibus illis, accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait:
* Accípite et comédite: hoc est corpus meum.
V. Dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus ejus, ut saturémur?
R. Accípite et comédite: hoc est corpus meum.
Lectio 5
Ergo sermo Christi hoc cónficit Sacraméntum. Quis sermo Christi? Nempe is, quo facta sunt ómnia. Jussit Dóminus, et factum est cælum: jussit Dóminus, et facta est terra: jussit Dóminus, et facta sunt mária: jussit Dóminus, et omnis creatúra generáta est. Vides ergo quam operatórius sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermóne Dómini Jesu, ut incíperent esse quæ non erant; quanto magis operatórius est, ut quæ erant, in áliud commuténtur? Cælum non erat, terra non erat. Sed audi dicéntem: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandávit, et creáta sunt. Ergo tibi ut respóndeam, non erat corpus Christi ante consecratiónem; sed post consecratiónem dico tibi quod jam corpus est Christi. Ipse dixit, et factum est: ipse mandávit, et creátum est.
R. Accépit Jesus cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine:
* Hoc fácite in meam commemoratiónem.
V. Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea.
R. Hoc fácite in meam commemoratiónem.
Lectio 6
Jam redi mecum ad propositiónem meam. Magnum quidem et venerábile, quod manna Judǽis pluit e cælo. Sed intéllige quid est ámplius, manna de cælo, an corpus Christi? Corpus Christi útique, qui auctor est cæli. Deínde, manna qui manducávit, mórtuus est: qui manducáverit hoc corpus, fiet ei remíssio peccatórum, et non moriétur in ætérnum. Ergo non otióse, cum áccipis, tu dicis, Amen; jam in spíritu cónfitens quod accípias corpus Christi. Dicit tibi sacérdos, Corpus Christi; et tu dicis, Amen, hoc est, Verum. Quod confitétur lingua, téneat afféctus.
R. Ego sum panis vitæ; patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt:
* Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi: si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum JoánnemJoannes 6:5-59In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua.
Homilía sancti Hilárii EpíscopiLiber 8 de Trinitáte, ante mediumNon est humáno aut sǽculi sensu in Dei rebus loquéndum. Quæ scripta sunt, legámus, et quæ legérimus, intelligámus; et tunc perféctæ fídei offício fungémur. De naturáli enim in nobis Christi veritáte quæ dícimus, nisi ab eo díscimus, stulte atque ímpie dícimus. Ipse enim ait: Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam et bibit sánguinem meum, in me manet, et ego in eo. De veritáte carnis et sánguinis non relíctus est ambigéndi locus.
R. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,* In me manet, et ego in eo.V. Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis.R. In me manet, et ego in eo.
Lectio 8Nunc enim, et ipsíus Dómini professióne, et fide nostra, vere caro est, et vere sanguis est. Et hæc accépta atque hausta id effíciunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. An ne hoc véritas non est? Contíngat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum negant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum hoc quod nos sumus, in Deo est. Quod autem in eo per sacraméntum communicátæ carnis et sánguinis simus, ipse testátur, dicens: Et hic mundus jam me non videt, vos autem me vidébitis: quóniam ego vivo, et vos vivétis: quóniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
R. Misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem:* Et qui mandúcat me, vivet propter me.V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus.R. Et qui mandúcat me, vivet propter me.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Et qui mandúcat me, vivet propter me.
Lectio 9Quod autem in nobis naturális hæc únitas sit, ipse ita testátus est: Qui edit carnem meam et bibit sánguinem meum, in me manet, et ego in eo. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fúerit; ejus tantum in se assúmptam habens carnem, qui suam súmpserit. Perféctæ autem hujus unitátis sacraméntum supérius jam docúerat, dicens: Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo per Patrem; et qui mandúcat meam carnem, et ipse vivet per me. Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eódem modo nos per carnem ejus vivémus.
Te Deum.
Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implevit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V. Glória Patri.
Oratio. Exáudi, quæsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis sollemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad tábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale. Ps. 36. 30-81. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 88, 21. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 14, 26-35.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteá quam posúerit fundaméntum, et non potuerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. Bonum est sal. Si autem sal evanúerit, in quo condiétur? Neque in terram neque in sterquilínium útile est, sed foras mittétur. Qui habet aures audiéndi, áudiat.
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Secreta. Sancti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, ei nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
Postcommunio. Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment