In resurrectióne enim neque nubent neque nubéntur: sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo...

Virginitas est bona: id ego quoque fateor. Atqui nuptiis étiam melior et istud tibi assentior: ac si libet, illud adjungam, tanto nuptiis eam præstare, quanto cælum terræ, quanto hominibus Angeli antecellunt...



 

Today is Wednesday, the 6th day infra Octavam Sacratissimi Cordis Domini Nostri Iesu Christi, and the feast of Saint Aloysius Gonzaga both before and after the Octave's existence. If I'm reading the ordo at Barroux correctly, the monks will be singing the Mass Iustus ut palma florebit. Which orations they'll use, we shall see in the morning. As much as I miss Holy Mass daily from Saint-Eugène, its absence makes this preparatory assembling much more simple. 

This morning is chilly again but Dawn is absolutely glowing in her natural colors; perhaps it will be warmer this afternoon than it has been. Terce completed at Barroux, we shall soon know which Mass was sung; once the Introit has finished I'm headed out for the morning walk. It was indeed Iustus ut palma florebit.

The orations and lessons, however, are as given in the Missale Romanum (the Mass Minuisti eum paulo minus ab angelis is provided) for Saint Aloysius. They emphasize the Holy Confessor's 'angelic nature', which in his case means his innocence and purity of life (not for nothing were the lessons of the third nocturn at Matins chosen, from Saint John Chrysostom's Liber de Virginite (no idea what that is in Greek).  



Lectio 4
Aloisius, Ferdinandi Gonzagæ Castellionis Stiverorum marchionis filius, festinato propter vitæ periculum baptismo, prius cælo quam terris nasci visus, primam illam gratiam tam constanter retinuit, ut in ea confirmatus crederetur. A primo rationis usu, quo se Deo statim obtulit, vitam duxit quotidie sanctiorem. Novennis Florentiæ ante aram beatæ Virginis, quam parentis loco semper habuit, perpetuam virginitatem vovit: eamque, insigni Dei beneficio, nulla mentis aut corporis pugna tentatam servavit. Reliquas animi perturbationes cœpit ætate illa tam fortiter comprimere, ut ne primo quidem earum motu deínde incitaretur. Sensus etiam, oculos præcipue, ita cohibuit, ut non modo illos numquam in faciem intenderit Mariæ Austriacæ, quam plures annos inter honorarios Hispaniarum principis ephebos fere quotidie salutavit; sed a matris étiam vultu contineret: homo propterea sine carne, aut angelus in carne merito appellatus.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Adjecit sensuum custodiæ corporis cruciatum. Tria singulis hebdomadis jejunia, eaque plerumque modico pane et aqua tolerabat, quamquam perpetuum fuísse per id tempus ipsius jejunium videri potest, cum ejus prandia ferme vix unciam æquarent. Sæpe étiam ter in die se funibus aut catenis cruentabat: flagella quandoque canum loris, cilicia equorum calcaribus supplevit. Mollem lectulum clam injectis asserum fragmentis asperabat, eo étiam ut citius ad orandum excitaretur, magnam quippe noctis partem, summa étiam hieme, solo tectus indusio, positis humi genibus, vel præ languore jacens ac pronus, in cælestium contemplatione traducebat. Interdiu quoque tres, quatuor, quinque horas in ea perstabat immotus, donec unam saltem animo nusquam distracto percurrisset. Cujus constantiæ præmium fuit stabilitas mentis inter orandum alio non vagantis, immo perpetua velut extasi in Deo defixæ. Ei demum ut unice adhæreret, victo post triennale acerrimum certamen patre, et aviti principatus jure in fratrem translato, societati Jesu, ad quam cælesti voce Matriti fuerat accitus, Romæ se adjunxit.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 6
In tirocinio ipso virtutum omnium magister haberi cœpit, Exactissima in eo erat legum étiam minimarum custodia, mundi contemptus singularis implacabile odium sui Dei vero amor tam ardens, ut corpus étiam sensim absumeret, Jussus propterea mentem a divinis rebus tantisper avertere, occurrentem sibi ubique Deum irrito conatu fugiebat. Mira étiam proximos caritate amplexus, in publicis, quibus alacriter ministrabat, nosocomiis, contagiosam luem traxit, Qua lente consumptus, die quem prædixerat, undecimo Kalendas Julii, ætatis anno quarto et vigesimo jam inchoato, cum antea flagellis cædi, atque humi stratus mori postulasset, migravit in cælum, Ibi eum sancta Maria Magdalena de Pazzis tanta frui gloria, Deo monstrante, vidit, quantam vix esse in cælo credidisset; ipsumque sanctimonia insignem, et caritate Martyrem incognitum fuísse prædicavit, Multis étiam magnisque claruit miraculis, Quibus rite probatis, Benedictus decimus tertius Sanctorum fastis angelicum juvenum adscripsit, atque innocentiæ et castitatis exemplar simul et patronum studiosæ præsertim juventuti dedit.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:29-40
In illo témpore: Respondens Jesus ait Sadducæis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in cælo. Et réliqua.

Homilia sancti Joannis Chrysostomi
Liber de Virginitate
Virginitas est bona: id ego quoque fateor. Atqui nuptiis étiam melior et istud tibi assentior: ac si libet, illud adjungam, tanto nuptiis eam præstare, quanto cælum terræ, quanto hominibus Angeli antecellunt: ac, si quid præterea addendum est, étiam magis. Nam si neque nubunt Angeli, neque uxorem ducunt, non étiam carne et sanguine coagmentati sunt: in terris præterea non commorantur, non cupiditatum aut libidinum perturbationibus sunt obnoxii; non cibi indigent, aut potus; non sunt ejusmodi, ut eos dulcis sonus, aut cantus mollis, aut præclara species possit allicere; nulla denique ejus generis illecebra capiuntur.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
At humánum genus cum natura beatis illis mentibus inferius sit, omni vi studioque contendit, ut, quoad ejus fieri potest, illas assequatur. Quomodo? Non nubunt Angeli: at neque étiam virgo. Assistentes illi semper ad Deum, eidem inserviunt; et istud ipsum virgo. Quod si virgines, quamdiu corporis onere deprimuntur, quemadmodum Angeli in cælum nequeunt ascendere, illud eo vel maximo solatio compensant, quod modo spiritu et corpore sancti sint, cæli Regem recipiunt. Videsne virginitatis præstantiam? quomodo terrarum incolas sic afficiat, ut qui corpore vestiti sunt, eos incorporeis mentibus exæquet?

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Qua enim, quæso, re differebant ab Angelis Elias, Eliseus, Joannes, veri hi virginitatis amatores? Nulla, nisi quod mortali natura constabant. Nam cetera si quis diligenter inquirat, hi nihilo minus affecti reperientur, quam beatæ illæ mentes: et idipsum quo inferiore conditione videntur esse, in magna est eorum laude ponendum. Ut enim terrarum incolæ, et ii qui essent mortali natura, possent ad illam virtutem vi et contentione pervenire; vide quanta eos fortitudine, quanta vitæ ratione præditos fuísse oporteat.


Te Deum.


Introitus. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.






Oratio. Cœléstium donórum distribútor, Deus, qui in angélico júvene Aloísio miram vitæ innocéntiam pari cum pœniténtia sociásti: ejus méritis et précibus concéde; ut, innocéntem non secúti, pœniténtem imitémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae.
Eccli. 31, 8-11.
Beátus vir, qui inventus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 22, 28-40.
In illo témpore: Respóndens Jesus, ait sadducǽis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. In resurrectióne enim neque nubent neque nubéntur: sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo. De resurrectióne autem mortuórum non legístis, quod dictum est a Deo dicénte vobis: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est Deus mortuórum, sed vivéntium. Et audiéntes turbæ, mirabántur in doctrína ejus. Pharisǽi autem audiéntes, quod siléntium imposuísset sadducǽis, convenérunt in unum: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet et Prophétæ. 

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.





Secreta. Cœlésti convívio fac nos, Dómine, nuptiáli veste indútos accúmbere: quam beáti Aloísii pia præparátio et juges lácrimæ inæstimabílibus ornábant margarítis. Per Dóminum.

Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.





Postcommunio. Angelórum esca nutrítos, angélicis étiam, Dómine, da móribus vívere: et ejus, quem hódie cólimus, exémplo in gratiárum semper actióne manére. Per Dóminum.


Kyrie, eleison
Kyrie, eleison
Christe, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Christe, exaudi nos. 
Pater de caelis, Deus,
R. Miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
R. Miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus,
R. Miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,
R. Miserere nobis.

Cor Iesu, Filii Patris aeterni,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, maiestatis infinitae,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, templum Dei sanctum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, omni laude dignissimum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, saturatum opprobriis,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, usque ad mortem oboediens factum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, lancea perforatum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, fons totius consolationis,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, victima peccatorum,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, salus in te sperantium,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, spes in te morientium,
R. Miserere nobis.
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium,
R. Miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Miserere nobis, Domine. 
V. Iesu, mitis et humilis Corde,
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus, tu veniam concede placatus in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.

 



LDVM








Festo Sancti Aloysii Gonzagae Confessoris, Feria IVa infra Hebdomadam IIIam post Pentecosten

Comments