Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas...




Today is Wednesday the 5th day infra Octavam Nativitatis Sancti Ioannis Baptistae and the feast of Saint Irenaeus, Bishop, Martyr and Doctor of the Church. It is the Vigil of the feast of Saints Peter and Paul; it appears that this Mass Dicit Dominus Petro will be celebrated at Barroux-- it's the one in the Missale Romanum, anyway. So far as I understand it, only the orations of the Vigil are sung.



Lectio 4
Irenæus, non longe ab urbe Smyrna in Asia proconsulari natus, jam inde a púero sese Polycarpo, Joánnis Evangelistæ discipulo eidemque episcopo Smyrnæórum, tradiderat in disciplínam. Hoc tam excellénti magistro, progréssus in doctrina præceptisque christianæ religiónis insignes fecit. Polycarpo in cælum martyrii glória sublato, etsi erat Irenæus in sacris litteris egregie versatus, quod tamen incredibili studio flagraret discéndi quæ dogmáta depósiti loco custodienda ceteri accepissent, quos Apóstoli instítuerant; horum quam pótuit plures convénit, quæque ab iisdem audívit, mémori mente ténuit, ea deinceps opportune advérsus hæreses allatúrus, quas cum vidéret ingénti pópuli christiáni damno latius in dies manare, diligenter copioséque reféllere cogitarat. In Gállias inde profectus, a Pothino episcopo presbyter est constitútus Ecclésiæ Lugdunénsis. Quod munus sic laborando in verbo et doctrina gessit, ut (testibus sanctis Martyribus, qui, Marco Aurelio imperatóre, strenue pro vera pietáte certarant) æmulatórem sese præstíterit testaménti Christi.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit eum.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Cum Mártyres ipsi clerusque Lugdunénsis de pace Ecclesiárum Asiæ, quam Montanistárum factio turbarat, solliciti cum primis essent, Irenæum, cujus esse potíssimum habéndam ratiónem prædicábant, unum ómnium maxime delegérunt, quem Romam ad Eleuthérium Pontificem mitterent rogátum, ut novis sectariis auctoritate Sedis Apostolicæ reprobátis, discordiárum causa tollerétur. Jam Pothinus epíscopus, martyr decesserat: huic Irenæus cum successísset, tam feliciter munus obiit episcopatus, ut sapiéntia, oratióne, exemploque suo non modo brevi cives Lugdunenses omnes, sed multos étiam aliárum Galliæ urbium íncolas superstitiónem atque errórem abjecisse, dedísseque christianæ milítiæ nómina víderit. Interea, cum de die celebrándi Paschátis orta esset contentio, ac Victor, Romanus Pontifex, Asiános episcopos ab collégis réliquis fere ómnibus dissidéntes aut prohibuísset communióne sacrórum, aut prohibére minátus esset, eum Irenæus, sequester pacis, decenter monuit, exemplisque usus Pontificum superiórum indúxit, ut ne tot Ecclésias ob ritum quem a majóribus accepisse se dicerent, avelli ab unitate catholica paterétur.

R. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei Dómine,
* Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.

Lectio 6
Multa scripsit, quæ Eusebius Cæsariénsis et sanctus Hieronymus mémorant, quorúmque pars magna intércidit injuria témporum. Exstant ejus advérsus hæreses libri quinque, anno circiter centésimo octogesimo perscripti, dum adhuc Eleutherius rem christianam publicam géreret. In tertio libro vir Dei, ab iis edoctus quos auditores constat fuísse Apostolórum, grave in primis atque præclárum de Romana Ecclésia, deque illíus episcopórum successióne, divinæ traditiónis fideli, perpetua, certíssima custode, testimónium dixit. Atque ad hanc, dixit, Ecclésiam propter potiórem principalitátem necesse est omnem conveníre Ecclésiam, hoc est eos qui sunt undique fidéles. Postremo una cum aliis prope innumerabílibus, quos ipse ad veram fidem frugemque perduxerat, martyrio coronátus migrávit in cælum, anno salútis ducentésimo secundo, quo témpore Septimius Sevérus Augustus eos omnes, qui constanter in colenda christiana religióne perstare voluíssent, in summum cruciátum dari atque intérfici imperaverat. Sancti Irenæi festum Benedíctus décimus quintus Pontifex maximus ad universam Ecclésiam extendit.

R. Stola jucunditátis índuit eum Dóminus:
* Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus: et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:28-33
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timere eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed potius timéte eum qui potest et ánimam et corpus perdere in gehennam. Et réliqua.

Homilía sancti Irenæi Epíscopi et Martyris
Lib. 3 advérsus Hæreses cap. 18, alias 20, num. 5-6
Sciebat Dóminus eos qui persecutiónem passuri essent; sciebat et eos qui flagéllari et occídi haberent propter eum. Erat ergo sermo ejus, adhortántis étiam illos: Nolíte timere eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere. Timéte autem magis eum qui habet potestátem et corpus et ánimam mittere in gehennam, et servare eas quæ essent ad eum confessiónes. Etenim ipse confessurum se promittebat coram Patre suo eos, qui confiteréntur nomen suum coram homínibus; negatúrum autem eos qui negarent eum, et confusurum qui confunderéntur contra confessiónem ejus. Et, cum hæc ita se habeant, ad tantam temeritátem progressi sunt quidam, ut étiam Mártyres spernant, et vitúperent eos qui propter Dómini confessiónem occidúntur, et sústinent ómnia a Dómino prædicta, et secúndum hoc conántur vestígia ássequi passiónis Dómini, passibilis Mártyres facti; quos et concédimus ipsis Martyribus. Cum enim inquirétur sanguis eórum, et glóriam consequéntur, tunc a Christo confundéntur omnes qui inhonoravérunt eórum martyrium.

R. Coróna áurea super caput ejus,
* Expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis, posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis. 

Lectio 8
Hoc autem idem et illis occurrit, qui dicunt eum putative passum. Si enim non vere passus est, nulla grátia ei, cum nulla fúerit passio; et nos, cum incipiémus vere pati, seducens vidébitur, adhortans nos vapulare, et álteram præbére maxíllam, si ipse illud non prior in veritáte passus est. Et, quemádmodum illos sedúxit, ut viderétur eis ipse hoc quod non erat; et nos sedúcit, adhortans perferre ea quæ ipse non pértulit. Erimus autem et super Magistrum, dum pátimur et sustinémus quæ neque passus est, neque sustinuit Magister. Sed, quóniam solus vere magister Dóminus noster, et bonus vere Fílius Dei; et pátiens Verbum Dei Patris, fílius hóminis factus. Luctátus est enim et vicit; erat enim homo pro pátribus certans, et per obediéntiam inobediéntiam persolvens. Alligávit enim fortem, et solvit infirmos, et salútem donávit plasmáti suo, destruens peccátum. Igitur qui dicunt eum putative manifestátum, neque in carne natum, neque vere hóminem factum, adhuc sub veteri sunt damnatióne.

R. Hic est vere Martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit:
* Qui minas júdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Qui minas júdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui minas júdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

Lectio 9
Pro Vigilia Ss. Petri et Pauli Apostoli
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 21:15-17
In illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his? Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 123 in Joánnem. in medio
Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat, quam timóri: et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens, quam vita præsens. Sit amóris offícium páscere Domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem. Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse, non Christi, se convincúntur amáre, non Christum: vel gloriándi vel dominándi, vel acquiréndi cupiditáte; non obediéndi, et subveniéndi, et Deo placéndi caritáte.


Te Deum.

 


Introitus. Joann. 21, 18-19. Dicit Dóminus Petro: Cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis: hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum. Ps. 18, 1. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V. Glória Patri.





Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti; quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 3, 1-10.

In diébus illis: Petrus et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur: quem ponébant cotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum. Is cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. Et apprehénsa manu ejus déxtera, allevávit eum, et protínus consolidátæ sunt bases ejus et plantæ. Et exsíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum, ámbulans et exsíliens et laudans Deum. Et vidit omnis populus eum ambulántem et laudántem Deum. Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupore et écstasi in eo, quod contígerat illi.

Graduale. Ps. 18, 5 et 2. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum. V. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.





There is no Alleluia in the Vigil Mass, this reflecting its penitential character (hence e.g. the violet vestments). And, yes, I had to check on the 23rd to remind myself that I didn't need to include e.g. the Alleluia Constitutes eos principes (provided in the arranged-for-the-Pauline-Rite Graduale triplex). 

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 21, 15-10.

In illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Dómine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Etiam, Dómine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio, Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Amen, amen, dico tibi: cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis. Hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum.

One of the monks made his first profession into the hands of the Abbot during this morning's Mass.


Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.





Secreta. Munus pópuli tui, quǽsumus, Dómine, apostolica  intercessióne sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Communio. Joann. 21, 15 et 17. Simon Joánnis, díligis me plus his? Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, Dómine, quia amo te.





Postcommunio. Quos cœlésti, Dómine, álii ménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.



LDVM






Comments