Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cœlum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum....

Ant. Allelúja, Christum Dóminum ascendéntem in cælum, * Veníte adorémus, allelúja.



Today is the great feast of Our Lord's Ascension, at the end of His earthly life, to the Heavenly Father; the Mass Viri Galilaei quid admiramini was sung at Barroux and at Saint-Eugène. 

The Mass was live-streamed from Paris at 0200. I may or may not have roused myself from my beautiful sound sleep to follow it. I did not, alas. 


Lectio 1
Incipit liber Actuum Apostolórum
Act. 1:1-5
1 Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere, et docére,
2 Usque in diem, qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est:
3 Quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum:
5 Quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies.

R. Post passiónem suam per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei, allelúja:
* Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.
V. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris.
R. Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.

Lectio 2
Act. 1:6-9
6 Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte:
8 Sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et in omni Judǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ.
9 Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est: et nubes suscépit eum ab óculis eórum.

R. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera:
* Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.
V. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
R. Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.

Lectio 3
Act. 1:10-14
10 Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis,
11 Qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum.
12 Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte, qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter.
13 Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus et Joánnes, Jacóbus et Andréas, Philíppus et Thomas, Bartholomǽus et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi.
14 Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus, et María Matre Jesu, et frátribus ejus.

R. Exaltáre, Dómine, allelúja,
* In virtúte tua, allelúja.
V. Eleváta est, magnificéntia tua super cælos, Deus.
R. In virtúte tua, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In virtúte tua, allelúja.

Lectio 4
Sermo sancti Leónis Papæ
Sermone 1 de Ascensione Domini
Post beátam et gloriósam resurrectiónem Dómini nostri Jesu Christi, qua verum Dei templum, Judáica impietáte resolútum, divína in tríduo poténtia suscitávit, quadragenárius hódie, dilectíssimi, sanctórum diérum explétus est númerus, sacratíssima ordinatióne dispósitus, et ad utilitátem nostræ eruditiónis impénsus: ut, dum a Dómino in hoc spátio mora præséntiæ corporális exténditur, fides resurrectiónis documéntis necessáriis munirétur. Mors enim Christi multum discipulórum corda turbáverat: et de supplício crucis, de emissióne spíritus, de exanimáti córporis sepultúra gravátis mœstitúdine méntibus, quidam diffidéntiæ torpor obrépserat.

R. Tempus est, ut revértar ad eum, qui me misit, dicit Dóminus: nolíte contristári, nec turbétur cor vestrum:
* Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.
V. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet: cum assúmptus fúero, mittam vobis eum.
R. Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.

Lectio 5
Unde beatíssimi Apóstoli, omnésque discípuli, qui et de éxitu crucis fúerant trépidi, et de fide resurrectiónis ambígui, ita sunt veritáte perspícua roboráti, ut, Dómino in cælórum eúnte sublímia, non solum nulla afficeréntur tristítia, sed étiam magno gáudio repleréntur. Et revéra magna et ineffábilis erat causa gaudéndi, cum in conspéctu sanctæ multitúdinis super ómnium creaturárum cæléstium dignitátem humáni géneris natúra conscénderet, supergressúra Angélicos órdines, et ultra Archangelórum altitúdines elevánda: nec ullis sublimitátibus modum suæ provectiónis habitúra, nisi ætérni Patris recépta conséssu, illíus glóriæ sociarétur in throno, cujus natúræ copulabátur in Fílio.

R. Non turbétur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et cum assúmptus fúero a vobis, mittam vobis, allelúja,
* Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.
V. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis.
R. Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.

Lectio 6
Quia ígitur Christi ascénsio, nostra provéctio est; et quo præcéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis: dignis, dilectíssimi, exsultémus gáudiis, et pia gratiárum actióne lætémur. Hódie enim non solum paradísi possessóres firmáti sumus, sed étiam cælórum in Christo supérna penetrávimus: amplióra adépti per ineffábilem Christi grátiam, quam per diáboli amiserámus invídiam. Nam quos viruléntus inimícus primi habitáculi felicitáte dejécit, eos sibi concorporátos Dei Fílius ad déxteram Patris collocávit: cum quo vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

R. Ascéndens Christus in altum, captívam duxit captivitátem,
* Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 16:14-20
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis, quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 29 in Evangelia
Quod resurrectiónem Domínicam discípuli tarde credidérunt, non tam illórum infírmitas, quam nostra, ut ita dicam, futúra fírmitas fuit. Ipsa namque resurréctio illis dubitántibus per multa arguménta monstráta est: quæ dum nos legéntes agnóscimus, quid áliud quam de illórum dubitatióne solidámur? Minus enim mihi María Magdaléne prǽstitit, quæ cítius crédidit, quam Thomas, qui diu dubitávit. Ille étenim dubitándo, vúlnerum cicatríces tétigit, et de nostro péctore dubitatiónis vulnus amputávit.

R. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis,
* Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.
V. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos.
R. Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.

Lectio 8
Ad insinuándam quoque veritátem Domínicæ resurrectiónis, notándum nobis est quid Lucas réferat, dicens: Convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent. Et post pauca: Vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Notáte verba, signáte mystéria. Convéscens elevátus est. Comédit, et ascéndit: ut vidélicet per efféctum comestiónis, véritas patésceret carnis. Marcus vero, priúsquam cælum Dóminus ascéndat, eum de cordis atque infidelitátis durítia increpásse discípulos mémorat. Qua in re quid considerándum est, nisi quod idcírco Dóminus tunc discípulos increpávit, cum eos corporáliter relíquit, ut verba, quæ recédens díceret, in corde audiéntium árctius impréssa remanérent?

R. Ponis nubem ascénsum tuum, Dómine:
* Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúja.
V. Confessiónem et decórem induísti, amíctus lumen sicut vestiméntum.
R. Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui ámbulas super pennas ventórum, allelúja.

Lectio 9
Increpáta ígitur eórum durítia, quid admonéndo dicat, audiámus: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Numquid, fratres mei, sanctum Evangélium vel insensátis rebus, vel brutis animálibus fúerat prædicándum, ut de eo discípulis dicátur: Prædicáte omni creatúræ? Sed omnis creatúræ nómine signátur homo. Omnis autem creatúræ áliquid habet homo. Habet namque commúne esse cum lapídibus, vívere cum arbóribus, sentíre cum animálibus, intellégere cum Angelis. Si ergo commúne habet áliquid cum omni creatúra homo, juxta áliquid omnis creatúra est homo. Omni ergo creatúræ prædicátur Evangélium, cum soli hómini prædicátur.


Te Deum


At Barroux, after Terce, the Abbot made a procession before returning to the sanctuary to begin the Mass. This represents the restoration of an ancient liturgical custom on this feast, I believe, but perhaps it wasn't ever lost in some of the the monasteries; I don't know.

At Saint-Eugène, the troped Introit (reprised in Maestro Maxime Kovalevsky's setting) was sung with verses from Psalm 46. The livret is here, and the page at the Schola's web site is here.

Celsa potestas, qui præsidet superis, cum ascendendo cælos penetraret eum, discipulis intuentibus ecce viri splendidi duo consona voce dixerunt:

Introitus. Act. 1, 11. 26:20. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 46, 2. Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. ℣. Glória Patri.




At Barroux, the Kyrie was begun at 29:36 and the Gloria at 32:12.

Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.

Léctio Actuum Apostólorum.
Act. 1, 1-11. 38:20.

Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intuerétur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cœlum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 46, 6. 44:22. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.




Allelúja. ℣. Ps. 67, 18-19. 45:56. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.




The Sequentia was sung at Saint-Eugène. The Schola and the organ (and cello, in this happy instance) alternate strophes, with the people invited to sing together with the Schola. 


Solemnis hæc festivitas
Novum instaurat gaudium,
Qua perennis felicitas
Proponitur in præmium.

Christus, scandens in æthera,
Mortis fregit potentiam,
Sedens Patris in dextera
Jugem parat lætitiam.

Dies per multos sæpius
Suis vivus apparuit
Et comitum cor durius
Mittis magister arguit.

Suos per gentes imperat
Ferre salutis nuntium;
Sed non priusquam afferat
Dei virtus auxilium.

Discipulis mirantibus,
Cælo triumphans redditur;
Et subductus aspectibus
Nube clara suscipitur.

Qui penetravit in feras
Domos redemptor pacifer
Se fert in nubes superat,
Mundi supremus arbiter.

Ab ascendente ducitur
Regnatura captivitas,
Palma victis asseritur,
Mortuis immortalitas.

Ut ascendit, sic veniet
Sedens in nubis solio ;
Pœna malos afficiet
Judex ponosque præmio.

Patri monstrat assidue
Quæ dura tullit vulnera,
Et sic pacis perpetuæ
Nobis exorat fœdera.

Nunc animis accipite
Paratum cælo premium,
Ut membrorum cum capite
Arctius sit consortium.

Quos hic orphanos deseris,
Jesu, respice cælitus:
Mitte nobis e superis
Promissi dona Spiritus.

Tibi devotis mentibus
Per te lucescat veritas:
Per te succencis cordibus
Divina flagret caritas. 
Amen. Alleluia.


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 14-20. 48:16.

In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquantur novis: serpentes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis, nec ulterius accenditur, nisi in Sabbato Pentecostes ad benedictionem Fontis.

At Barroux, the Credo was begun at 1:07:10.

At Saint-Eugène, the Et Incarnatus est and the Agnus Dei from Marc-Antoine Charpentier's Messe Rouge H 11 were sung.

Offertorium. Ps. 46, 6. 1:12:05.
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.






Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriosa censióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam per veniámus ætérnam. Per eúndem Dóminum.

Præfatio et Communicantes propria per totam Octavam.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit, et ipsis cernéntibus est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriae tuæ cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...

At Barroux, the Sanctus was begun at 1:22:15 and the Agnus Dei at 1:32:43.

Communio. Ps. 67, 33-34. 1:38:14. Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.




The Schola sang the motet Omnes gentes of Jean-Baptiste de Lully (1633-1687) at the Communion; the text is from Psalm 46.




The Communion antiphon Data est mihi from the Easter Octave has been repurposed-- there was an awful lot of repurposing nonsense that went on-- in the Pauline Rite for today. Quite why it occurred to me to note this is to do with the coincidence of going through the morning's emails and seeing the one from Neumz, which features this Data est mihi. It is a lovely antiphon. 





Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisibili consequámur efféctu. Per Dóminum.

At the procession de sortie, the Schola sang the version in French of the sequence or prose Solemnis haec festivitas from the traduction versifiée that appeared in the Toulouse Paroissien (i.e., a Latin-French hand missal for the use of the laity) of 1804.

Qu’en cette fête solennelle
La joie anime nos esprits,
Puisque de la gloire éternelle
Elle nous propose le prix...

Ses glorieuses cicatrices
Fléchissent le Père éternel,
Et rendent ses bontés propices
Aux vœux de l’homme criminel.

De l’éternelle récompense,
Les trésors seront infinis,
Et pleine sera l’alliance
Du chef aux membres réunis.

Regardez d’un œil favorable
Les orphelins que vous quittez :
Versez sur eux, Sauveur aimable,
Les dons que vous leur promettez.

Que votre Esprit entre en nos âmes,
Qu’il y porte la vérité,
Qu’il y vienne allumer les flammes
D’une parfaite charité. Amen.



LDVM








Maxime Kovalevski, Charles de Courbes, Marc-Antoine Charpentier, Henri Adam de Villiers, Jean-Baptiste Lully, Dmitri Bortniansky

Comments