Allelúja, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: veníte, adorémus, allelúja.
Lectio 1Léctio sancti Evangélii secúndum JoánnemJoannes 14:23-31In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii PapæHomilia 30 in EvangeliaLibet, fratres caríssimi, evangélicæ verba lectiónis sub brevitáte transcúrrere, ut post diútius líceat in contemplatióne tantæ solemnitátis immorári. Hódie namque Spíritus Sanctus repentíno sónitu super discípulos venit, mentésque carnálium in sui amórem permutávit, et foris apparéntibus linguis ígneis, intus facta sunt corda flammántia; quia dum Deum in ignis visióne suscepérunt, per amórem suáviter arsérunt. Ipse namque Spíritus Sanctus amor est: unde et Joánnes dicit Deus cáritas est. Qui ergo mente íntegra Deum desíderat, profécto jam habet, quem amat. Neque enim quisquam posset Deum dilígere, si eum quem díligit, non habéret.
R. Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco, allelúja: et súbito factus est sonus de cælo, allelúja,
* Tamquam spíritus veheméntis, et replévit totam domum, allelúja, allelúja.
V. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Judæórum, sonus repénte de cælo, venit super eos.
R. Tamquam spíritus veheméntis, et replévit totam domum, allelúja, allelúja.
Lectio 2
Sed ecce, si unusquísque vestrum requirátur an díligat Deum: tota fidúcia et secúra mente respóndet, Díligo. In ipso autem lectiónis exórdio audístis quid Véritas dicit: Si quis díligit me, sermónem meum servábit. Probátio ergo dilectiónis, exhibítio est óperis. Hinc in epístola sua idem Joánnes dicit: Qui dicit: Díligo Deum, et mandáta ejus non custódit, mendax est. Vere étenim Deum dilígimus et mandáta ejus custodímus, si nos a nostris voluptátibus coarctámus. Nam qui adhuc per illícita desidéria díffluit, profécto Deum non amat: quia ei in sua voluntáte contradícit.
R. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto: et cœpérunt loqui, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis:
* Et convénit multitúdo dicéntium, allelúja.
V. Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei.
R. Et convénit multitúdo dicéntium, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et convénit multitúdo dicéntium, allelúja.
Lectio 3Et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. Pensáte, fratres caríssimi, quanta sit ista dígnitas, habére in cordis hospítio advéntum Dei. Certe, si domum nostram quisquam dives aut prǽpotens amícus intráret, omni festinántia domus tota mundarétur, ne quid fortásse esset, quod óculos amíci intrántis offénderet. Tergat ergo sordes pravi óperis, qui Deo prǽparat domum mentis. Sed vidéte quid Véritas dicat: Veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. In quorúmdam étenim corda venit, et mansiónem non facit: quia, per compunctiónem quidem, Dei respéctum percípiunt, sed tentatiónis témpore hoc ipsum quo compúncti fúerant, obliviscúntur; sicque ad perpetránda peccáta rédeunt, ac si hæc mínime planxíssent.
Te Deum.
The monks at Barroux are singing Veni Creator Spiritus 12:35, the proper hymn at Terce today also, and throughout the Octave, in the Roman Office.
Veni Creátor Spíritus,
Mentes tuórum vísita,
Imple supérna grátia,
Quæ tu creásti péctora.
Qui Paráclitus díceris,
Donum Dei altíssimi,
Fons vivus, ignis, cáritas,
Et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere,
Dextræ Dei tu dígitus,
Tu rite promíssum Patris,
Sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus:
Infúnde amórem córdibus:
Infírma nostri córporis
Virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius,
Pacémque dones prótinus:
Ductóre sic te prǽvio
Vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem,
Noscámus atque Fílium,
Te utriúsque Spíritum
Credámus omni témpore.
Glória Patri Domino,
Natóque, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.
Statio ad Sanctum Petrum
Introitus. Sap. 1, 7. 34:44. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. ℣. Glória Patri.
At Barroux, the Kyrie was begun at 38:09 and the Gloria at 40:38.
Oratio. Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spiritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus.
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 2, 1-11. 44:54.
Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes discípuli pariter in eódem loco: et factus est repéente de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis: et replévit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne, quæ sub cœlo est. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. Stupébant autem omnes et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti, qui loquúntur, Galilǽi sunt? Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Ælamítæ et qui hábitant Mesopotámiam, Judǽam et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam et Pamphýliam, Ægýptum et partes Líbyæ, quæ est circa Cyrénen, et ádvenæ Románi, Judǽi quoque et Prosélyti, Cretes et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 103, 30. 49:43. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ.
Allelúja. ℣. (Hic genuflectitur) 51:13. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Saint-Eugène is renowned, or ought to be, for its continued use of many of the sequences or proses in the possession of the great liturgical patrimony, among which of course are those of the blessed and venerable Adam of Saint-Victor; ordinarily the strophes are alternated between the organ and the Schola. This morning, M D'Olivera with his violoncello joined Dr Ratovondrahety at the organ-- quite unexpected, and very beautiful.
The cello decorated the time after the homily, and accompanied the d'Ambleville Veni Creator Spiritus at the incensing of the altar-- at this point, I'm wondering if I just missed it's presence prior to the sequence, ha. The French have traditionally liked-- this seems to be a proposition widely believed-- every moment at Mass to be 'decorated with music' ('walking around music', as someone put it); I'm used to it now but I can see how it might seem to an unfamiliar or unsympathetic observer that the place of silence in the sacred rites is sometimes ignored. But I suspect that in large part this has to do with the fact that in most places parish Masses have never had scholas and are heavily influenced these days by the Pauline Rite nonsense. The O Salutaris Hostia after the Consecration is an example that does (I'm quite sure) drive any observing partisans of the Pauline ethos to distraction. Eh; I can hear the tsks, tsks.
Sequéntia. 53:09.
Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum; veni, dator rnúnerum; veni, lumen córdium.
Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium.
In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solácium.
O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium.
Sine tuo númine nihil est in hómine, nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est saucium.
Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium.
Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 14, 23-31. 55:38.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbátur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem:
quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.
Fr Durodié, before M l'Abbé Grodziski's sermon, invited prayers for the ongoing Pèlerinage à Chartres-- he delivered the sermon at Saint-Sulpice yesterday morning at the Mass before the pilgrims set off. The Dominican friar's sermon for today, and Father Zuhlsdorf's.
At Barroux, the Credo was begun at 1:18:43.
Offertorium. Ps. 67, 29-30. 1:23:25. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges munera, allelúja.
Secreta. Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum... in unitáte ejusdem Spíritus.
At Barroux, the Sanctus was begun at 1:33:05 and the Agnus Dei at 1:43:35.
Communio. Act. 2, 2 et 4. 1:49:01. Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
Communio. Act. 2, 2 et 4. 1:49:01. Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
The Schola sang Charpentier's Veni Creator Spiritus (it is doubtless H 54) at the Communion, and then MM Ratovondrahety and D'Oliveira improvised on themes of the Veni Creator Spiritus, before the proper Communion.
Postcommunio. Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.
Tomorrow's Mass Cibavit eos, of the Monday of Pentecost, is scheduled also at 0200, eh.
The antiphon of the Magnificat at Vespers, which I'll add here when it becomes available.
Hódie compléti sunt dies Pentecóstes, allelúja: hódie Spíritus Sanctus in igne discípulis appáruit, et tríbuit eis charísmatum dona: misit eos in univérsum mundum prædicáre, et testificári: Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit, allelúja.
LDVM
Comments
Post a Comment