Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia...

Today is the feast of Saint Gregory Nazianzen, Bishop, Confessor, and Doctor of the Church. Like yesterday's feast of Saint John Apostle ante Portam Latinam, it has been in the Roman Calendar since at least 1570 but, unlike that beautiful feast, it was left untouched (so far as I can tell) by Ioannes XXIII's nonsense. 

Lectio 4
Gregórius, nobilis Cappadox, ex singulari divinárum Litterárum sciéntia Theólogi cognomen consecutus, Nazianzi in Cappadocia natus, Athenis in omni disciplinárum genere una cum sancto Basilío eruditus, ad stúdia sacrárum Litterárum se convértit; in quibus se in cœnobio per aliquot annos exercuérunt, illárum senténtiam non ex proprio ingenio, sed ex majórum ratióne et auctoritate interpretantes. Qui cum doctrina et vitæ sanctitáte florérent, vocáti ad munus prædicandæ evangelicæ veritátis, plurimos Jesu Christo fílios peperérunt.

R. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.

Lectio 5
Gregórius ígitur, aliquándo domum reversus, primum Sasimórum epíscopus creátus est, deínde Nazianzenam ecclésiam administrávit. Tum Constantinopolim ad eam regéndam ecclésiam accersítus, cum civitátem hæresum purgatam erróribus ad catholicam fidem reduxísset, quod ei summum ómnium amórem conciliare debebat, multórum parávit invidiam. Itaque, cum inter episcopos magna proptérea esset facta seditio, sponte cédens episcopatu, illud prophetæ dictum usurpávit: Si propter me commóta est ista tempéstas, dejicite me in mare, ut vos jactari desinatis. Quare Nazianzum reversus, cum illi ecclésiæ Eulálium præficiéndum curasset, totum se ad contemplatiónem et scriptiónem divinárum rerum cóntulit.

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.
V. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.

Lectio 6
Scripsit autem multa, et soluta oratióne et versibus, mirábili pietáte et eloquéntia; quibus doctórum hóminum sanctorúmque judício id assecutus est, ut nihil in illis, nisi ex veræ pietátis et catholicæ religiónis regula, reperiátur, nemo quidquam jure vocare possit in dubium. Consubstantialitátis Fílii fuit acerrimus propugnator. Ut autem vitæ laude nemo ei præpositus est; sic et oratiónis gravitáte omnes facile superávit. In iis scribéndi ac legéndi stúdiis ruri vitam monachi exercens, imperatóre Theodosio ad cælestem vitam senio confectus migrávit.

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.
V. Iste est, qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Lib. 1 de Sermone Domini in monte, cap. 6
Osténdit Dóminus fátuos esse judicándos, qui temporálium bonórum vel cópiam sectántes vel inópiam metuéntes, amíttunt ætérna, quæ nec dari possunt ab homínibus nec auférri. Itaque, si sal infatuátum fúerit, in quo saliétur? Id est, si vos, per quos condiéndi sunt quodámmodo pópuli, metu persecutiónum temporálium amiséritis regna cælórum; qui erunt hómines, per quos a vobis error auferátur, cum vos elégerit Deus, per quos errórem áuferat ceterórum? Ergo ad níhilum valet sal infatuátum, nisi ut mittátur foras et calcétur ab homínibus. Non ítaque calcátur ab homínibus qui pátitur persecutiónem; sed qui, persecutiónem timéndo, infatuátur. Calcári enim non potest nisi inférior; sed inférior non est, qui, quamvis córpore multa in terra sustíneat, corde tamen fixus in cælo est.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ induit eum,
* Et ad portas paradisi coronávit eum, allelúja.
V. Induit eum Dóminus lorícam fidei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradisi coronávit eum, allelúja.

Lectio 8
Vos estis lumen mundi. Quómodo dixit supérius sal terræ, sic nunc dicit lumen mundi. Nam, neque supérius ista terra accipiénda est, quam pédibus corpóreis calcámus; sed hómines, qui in terra hábitant, vel étiam peccatóres, quorum condiéndis et exstinguéndis putóribus apostólicum salem Dóminus misit. Et hic mundum non cælum et terram, sed hómines qui sunt in mundo vel díligunt mundum, opórtet intélligi; quibus illuminándis Apóstoli missi sunt. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita; id est, fundáta super insígnem magnámque justítiam, quam signíficat étiam ipse mons, in quo dísputat Dóminus.

R. In medio Ecclésiae apéruit os ejus
* Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus, allelúja.
V. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus, allelúja.

Lectio 9
Vos estis lumen mundi. Quómodo dixit supérius sal terræ, sic nunc dicit lumen mundi. Nam, neque supérius ista terra accipiénda est, quam pédibus corpóreis calcámus; sed hómines, qui in terra hábitant, vel étiam peccatóres, quorum condiéndis et exstinguéndis putóribus apostólicum salem Dóminus misit. Et hic mundum non cælum et terram, sed hómines qui sunt in mundo vel díligunt mundum, opórtet intélligi; quibus illuminándis Apóstoli missi sunt. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita; id est, fundáta super insígnem magnámque justítiam, quam signíficat étiam ipse mons, in quo dísputat Dóminus.


Te Deum.


Am having to go out to the supermarket in a while but it looks to be, according to the mages, a bright, sunny day with a pleasantly high temperature in the mid-60s. I myself cannot tell if Dawn seems likely to give way to such mildness or not-- it looks quite cloudy at the moment. 

I had been intending, tentatively, to ride the Superpedestrian scooter back from the shopping but began to think about the shopping bag and the cane and my negotiating a new machine, ahem, and so had more or less argued myself into abandoning the undertaking; when I arrived, it turned out that the scooter available was the sort with a seat. That ended whatever intending still lingered: I would have had to check to see how the seat comported with my hip, have had probably to attempt raising it et cetera. One of these days, a standing model is going to be somewhere I can give it a try. Did send the Superpedestrian people an email asking if I am meant to be able to adjust the seat height. 

M le Curé is celebrating Holy Mass today at Saint-Eugène.

Introitus. Eccli. 15, 5. 19:26. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum, allelúja, allelúja. Ps. 91,2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.




At Barroux, the Kyrie was begun at 22:29 and the Gloria at 24:25.

Oratio. Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Gregorium minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 39, 6-14. 28:30.

Justus cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia. 

Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. 31:02. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. 




Allelúja. ℣. Osee 14, 6. 33:15. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19. 36:25.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt 
lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur 
in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum. 

Offertorium. Ps. 91, 13. 39:57. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur, allelúja.




Secreta. Sancti Gregorii Pontíficis tui at que Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

At Barroux, the Sanctus was begun at 48:00 and the Agnus Dei at 59:15.

Communio. Luc. 12, 42. 1:03:56. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram, allelúja.




Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Gregorius Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.


LDVM






Comments