Today is the 5th Sunday post Pascha with the commemoration (except in the liturgical nonsense of Ioannes XXIII) of the Martyr Saint Boniface and am going to presume that at Barroux the Mass Vocem iucunditatis annuntiate was sung sine commemoratione. It is also the second Sunday in May, the date fixed for the feast of Saint Jeanne d'Arc in France. That Mass, Cantemus Domino glorióse enim magnificátus est, will be sung at Saint-Eugène (it was celebrated earlier this week at Barroux, as those with memories, ahem, will recall-- I did, at about the moment I typed enim). The page at the Schola's web site is here; the libellum is here.
Oratio. Deus, qui beátam Ioánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuendam mirabíliter suscitásti : da, quæsumus, eius intercessióne ; ut Ecclesia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Bonifatii Mártyris tui sollémnia cólimus, ejus apud te intercessionibus adjuvémur. Per Dóminum.
Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
Unfortunately, I miscalculated in my shopping and have to walk out to the supermarket before beginning the Saint-E. Mass. It is predicted to be over 90° F. later on, tsk.
Hmm. I guess I will put Cantemus Domino (from Saint-E.) here.
Oratio. Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.
Lectio libri Sapientiae.
Sap. 8, 9-15.
Propósui sapiéntiam addúcere mihi ad convivéndum ; sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tædii mei. Habébo, propter hanc, claritátem ad turbas, et honórem apud senióres iúvenis : et acútus inveniar in iudício, et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me. Tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Prætérea habébo, per hanc, immortalitátem, et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ. Timébunt me audiéntes reges horréndi. In multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis.+Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matth. 16, 24-27. 36:46.
In illo témpore : Dixit Iesus discípulis suis : Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam : qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur ? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua ? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis : et tunc reddet unicuíque secúndum ópera eius.
Will link here to a Dominican Friar's sermon for this Sunday and to Father Zuhlsdorf's.
The Incarnatus est of the Credo is from Marc-Antoine Charpentier's Messe Rouge H 11, as is the Agnus Dei.
Secreta. Hæc hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cuius beáta Ioánna, sub tanta discríminum varietáte, tam insígnia prǽbuit exémpla : ut, ad inimícos repelléndos, étiam belli perícula subíre non dubitáverit. Per Dóminum.
Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
Charpentier's Regina caeli H 16 was also sung at the Communion.
Postcommunio. Cælésti pane reféctos, qui tóties beátam Ioánnam áluit ad victóriam : præsta, quǽsumus, omnípotens Deus ; ut hoc salútis aliméntum de inimícis nostris victóres nos effíciat. Per Dóminum.
Postcommunio. Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
When the Mass is ended, the procession to the statue of Sainte Jeanne d'Arc is made; it is incensed, and the oration Deus, qui beatam Ioannam Virginem is chanted.
At the conclusion, the song A l'étandard, composed by Canon Marcel Laurent to a text of Mons Gustave Vié, bishop of Monaco, to accompany the annual ceremony, each May 7 at Orléans, when the mayor gives Saint Joan's standard into the hands of the bishop.
+ + +
Lectio 4Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de fide resurrectiónisPost mediumQuóniam Dei mori non póterat Sapiéntia, resúrgere autem non póterat quod mórtuum non erat; assúmitur caro, quæ mori posset: ut dum móritur quod solet, quod mórtuum fúerat, hoc resúrgeret. Neque enim póterat esse, nisi per hóminem, resurréctio: quóniam sicut per hóminem mors, ita et per hóminem resurréctio mortuórum. Ergo resurréxit homo, quóniam homo mórtuus est: resuscitátus homo, sed resúscitans Deus. Tunc secúndum carnem homo, nunc per ómnia Deus. Nunc enim secúndum carnem jam nóvimus Christum, sed carnis grátiam tenémus, ut ipsum primítias quiescéntium, ipsum primogénitum ex mórtuis novérimus.
R. In ecclésiis benedícite Deo, allelúja:
* Dómino de fóntibus Israël, allelúja, allelúja.
V. Psalmum dícite nómini ejus, date glóriam laudi ejus.
R. Dómino de fóntibus Israël, allelúja, allelúja.
Lectio 5
Primítiæ útique ejúsdem sunt géneris atque natúræ, cujus et réliqui fructus: quorum pro lætióre provéntu primitíva Deo múnera deferúntur; sacrum munus pro ómnibus, et quasi reparátæ quædam liba natúræ. Primítiæ ergo quiescéntium Christus. Sed utrum suórum quiescéntium, qui quasi mortis exsórtes, dulci quodam sopóre tenéntur, an ómnium mortuórum? Sed sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. Itaque sicut primítiæ mortis in Adam, ita étiam primítiæ resurrectiónis in Christo omnes resúrgent. Sed nemo despéret, neque justus dóleat commúne consórtium resurgéndi, cum præcípuum fructum virtútis exspéctet. Omnes quidem resúrgent, sed unusquísque, ut ait Apóstolus, in suo órdine. Commúnis est divínæ fructus cleméntiæ, sed distínctus ordo meritórum.
R. In toto corde meo, allelúja, exquisívi te, allelúja:
* Ne repéllas me a mandátis tuis, allelúja, allelúja.
V. Benedíctus es tu, Dómine, doce me justificatiónes tuas.
R. Ne repéllas me a mandátis tuis, allelúja, allelúja.
Lectio 6Advértimus, quam grave sit sacrilégium, resurrectiónem non crédere. Si enim non resurgémus, ergo Christus gratis mórtuus est, ergo Christus non resurréxit. Si enim nobis non resurréxit, útique non resurréxit, qui sibi cur resúrgeret, non habébat. Resurréxit in eo mundus, resurréxit in eo cælum, resurréxit in eo terra. Erit enim cælum novum, et terra nova. Sibi autem non erat necessária resurréctio, quem mortis víncula non tenébant. Nam etsi secúndum hóminem mórtuus, in ipsis tamen erat liber inférnis. Vis scire quam liber? Factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber. Et bene liber, qui se póterat suscitáre, juxta quod scriptum est: Sólvite hoc templum, et in tríduo resuscitábo illud. Et bene liber, qui álios descénderat redemptúrus.
R. Hymnum cantáte nobis, allelúja:
* Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? allelúja, allelúja.
V. Illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum.
R. Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna? allelúja, allelúja.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum JoánnemJoannes 16:23-30In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni EpíscopiTractatus 102 in JoannemDómini verba nunc ista tractánda sunt: Amen, amen, dico vobis: Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superióribus hujus Domínici sermónis pártibus, propter eos, qui nonnúlla petunt a Patre in Christi nómine, nec accípiunt: non peti in nómine Salvatóris, quidquid pétitur contra ratiónem salútis. Non enim sonum litterárum ac syllabárum, sed quod sonus ipse signíficat, et quod eo sono recte ac veráciter intellégitur, hoc accipiéndus est dícere, cum dicit: In nómine meo.
R. Deus, cánticum novum cantábo tibi, allelúja:* In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúja, allelúja.V. Deus meus es tu, et confitébor tibi: Deus meus es tu, et exaltábo te.R. In psaltério decem chordárum psallam tibi, allelúja, allelúja.
Lectio 8Unde qui hoc sentit de Christo, quod non est de único Dei Fílio sentiéndum, non petit in ejus nómine, etiámsi non táceat lítteris ac sýllabis Christum: quóniam in ejus nómine petit, quem cógitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiéndum sentit, ipse in ejus nómine petit: et áccipit quod petit, si non contra suam salútem sempitérnam petit. Accipit autem quando debet accípere. Quædam enim non negántur: sed ut cóngruo dentur témpore differúntur. Ita sane intelligéndum est quod ait: Dabit vobis: ut ea benefícia significáta sciántur his verbis, quæ ad eos, qui petunt, próprie pértinent. Exaudiúntur quippe omnes Sancti pro seípsis, non autem pro ómnibus exaudiúntur vel amícis, vel inimícis suis, vel quibúslibet áliis: quia non utcúmque dictum est, Dabit; sed, Dabit vobis.
R. Bonum est confitéri Dómino, allelúja:
* Et psállere, allelúja.
V. In decachórdo psaltério, cum cántico et cíthara.
R. Et psállere, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et psállere, allelúja.
Lectio 9Usque modo, inquit, non petístis quidquam in nómine meo. Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit, gáudium plenum, profécto non carnále, sed spiritále gáudium est: et quando tantum erit, ut áliquid ei jam non sit addéndum, proculdúbio tunc erit plenum. Quidquid ergo pétitur, quod pertíneat ad hoc gáudium consequéndum, hoc est in nómine Christi peténdum, si divínam intellígimus grátiam, si vere beátam póscimus vitam. Quidquid autem áliud pétitur, nihil pétitur: non quia nulla omníno res est, sed quia in tantæ rei comparatióne quidquid áliud concupíscitur, nihil est.
Te Deum.
At Barroux, the Vidi aquam was begun at 20:39.
I began with the video recording at Barroux this morning. After the Vidi aquam, the celebrant et alii make a procession-- to where and for what purpose, I don't know, singing I'm not sure which chants. The Introit is begun only when the celebrant et alii approach their return to the sanctuary. In other words, seeing the video simply confirms what I'd already deduced from the simple audio, eh.
Introitus. Is. 48, 20. 33:49. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. ℣. Glória Patri.
At Barroux, the Kyrie was begun at 38:00 and the Gloria at 40:01.
Oratio. Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 1, 22-27. 44:12.
Caríssimi: Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. Quia si quis audítor est verbi et non factor: hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: considerávit enim se et ábiit, et statim oblítus est, qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in legem perfectam libertátis et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: Visitáre pupíllos et viduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.

Allelúja, allelúja. ℣. 48:01. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo.
Allelúja, ℣. Joann. 16, 28. 50:06. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 16, 23-30. 53:40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis. In illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis, quia ego rogábo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre et veni in mundum: íterum relínquo mundum et vado ad Patrem. Dicunt ei discípuli ejus: Ecce, nunc palam loquéris et provérbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis ómnia et non opus est tibi, ut quis te intérroget: in hoc crédimus, quia a Deo exísti.

At Barroux, the Credo was begun at 1:06:13.
Offertorium. Ps. 65, 8-9 et 20. 1:10:20. Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Offertorium. Ps. 65, 8-9 et 20. 1:10:20. Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.
Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exaudi. Per Dóminum.
At Barroux, the Sanctus was begun at 1:18:19 and the Agnus Dei at 1:28:25.
Communio. Ps. 95, 2. 1:33:35. Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
Communio. Ps. 95, 2. 1:33:35. Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
Postcommunio. Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Bonifátio Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment