Vos autem genus eléctum, regale sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis...







Today is the Saturday of Easter Week, Sabbato in Albis, Sabbato infra Octavam Paschae. I did give the livestream of Holy Mass from Saint-Eugène a pass this morning i.e. I slept through the midnight hour; the video recording is infra and I'll run it once I get back from the supermarket. 



Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 20:1-9
In illo témpore: Una sabbáti María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 22 in Evangelia
Léctio sancti Evangélii, quam modo, fratres, audístis, valde in superfície histórica est apérta: sed ejus nobis sunt mystéria sub brevitáte requirénda. María Magdaléne, cum adhuc ténebræ essent, venit ad monuméntum. Juxta históriam notátur hora: juxta intelléctum vero mýsticum, requiréntis signátur intellegéntia. María étenim auctórem ómnium, quem in carne víderat mórtuum, quærébat in monuménto; et quia hunc mínime invénit, furátum crédidit. Adhuc ergo erant ténebræ, cum venit ad monuméntum. Cucúrrit cítius, discípulis nuntiávit: sed illi præ céteris cucurrérunt, qui præ céteris amavérunt, vidélicet Petrus et Joánnes.

R. Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur: quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel:
* Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.
V. Mórtuus est semel propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram.
R. Quod autem vivit, vivit Deo, allelúja, allelúja.

Lectio 2
Currébant autem duo simul: sed Joánnes præcucúrrit cítius Petro. Venit prior ad monuméntum, et íngredi non præsúmpsit. Venit ergo postérior Petrus, et intrávit. Quid, fratres, quid cursus signíficat? Numquid hæc tam subtílis Evangelístæ descríptio a mystériis vacáre credénda est? Mínime. Neque enim se Joánnes et præísse, et non intrásse díceret, si in ipsa sui trepidatióne mystérium defuísse credidísset. Quid ergo per Joánnem, nisi synagóga: quid per Petrum, nisi Ecclésia designátur?

R. Isti sunt agni novélli, qui annuntiavérunt, allelúja: modo venérunt ad fontes,
* Repléti sunt claritáte, allelúja, allelúja.
V. In conspéctu Agni amícti sunt stolis albis, et palmæ in mánibus eórum.
R. Repléti sunt claritáte, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Repléti sunt claritáte, allelúja, allelúja.

Lectio 3
Nec mirum esse videátur, quod per juniórem synagóga, per seniórem vero Ecclésia signári perhibétur: quia etsi ad Dei cultum prior est synagóga, quam Ecclésia géntium, ad usum tamen sǽculi prior est multitúdo géntium, quam synagóga, Paulo attestánte, qui ait: Quia non prius quod spiritále est, sed quod animále. Per seniórem ergo Petrum significátur Ecclésia géntium: per juniórem vero Joánnem synagóga Judæórum. Currunt ambo simul: quia ab ortus sui témpore usque ad occásum, pari et commúni via, etsi non pari et commúni sensu, gentílitas cum synagóga cucúrrit. Venit synagóga prior ad monuméntum, sed mínime intrávit: quia legis quidem mandáta percépit, prophetías de incarnatióne ac passióne Domínica audívit, sed crédere in mórtuum nóluit.

Te Deum


Statio ad S. Joannem in Laterano






M le Curé celebrated Holy Mass this morning.

Introitus. Ps. 104, 43. 20:07 Eduxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja: et eléctos suos in lætítia, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. V. Glória Patri.





At Barroux the Kyrie was begun at 23:05 and the Gloria at 25:04.

Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui festa
paschália venerándo égimus, per hæc contíngere ad gaudia ætérna mereámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 2, 1-10. 29:06.

Caríssimi: Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: si tamen gustástis, quóniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundátur. Vobis igitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regale sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus, qui de ténebris vos vocavit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

In the time between today and Pentecost, the Gradual disappears and is replaced by a second Alleluia; but I will admit to not having read the entire blur of red so, Pentecost itself or the Octave thereof, am not sure. 

Allelúja, allelúja. V. Ps. 117, 24. 32:36 Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.




Allelúja, V. Ps. 112. 1. 34:43 Laudáte, pueri, Dóminum, laudáte nomen Dómini.





The Sequence at Barroux began at 36:03.

Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves : Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo : dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via ?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea : præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere : tu nobis, victor Rex, miserére.
Amen. Allelúia.

 



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 1-9. 37:41.

In illo témpore: Una sábbati, Maria Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto. Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum. Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, et sudárium, quod fúerat super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit et crédidit: nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere.

At Barroux the Credo is begun at 41:10. 

The monks sang a Credo that I don't recall having heard before although I think I must have done; on the other hand, the Carthusians have a less extensive repertory and so maybe I haven't-- and it's been more than 30 years, in any case.  Of course by the time I got the Kyriale open and began searching about they were on to the Offertory.

Offertorium. Ps. 117, 26-27. 44:58. Benedíctus, qui venit in nómine
Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis, allelúja, allelúja.




Secreta. Concéde, quǽsumus, Dómine, semper nos per hæc mystéria paschália gratulári: ut contínua nostræ reparatiónis operátio perpétuæ nobis fiat causa lætítiæ. Per Dóminum.

At Barroux the Sanctus was begun at 53:09 and the Agnus Dei at 1:05:20.

Communio. Gal. 3, 27. 1:10:40. Omnes, qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúja.




Postcommunio. Redemptiónis nostræ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine: ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera profíciat. Per Dóminum.






LDVM






Comments