Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére...

Today is the feast of Saint Anselm, Bishop, Confessor, and Doctor of the Church; the Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius in the Roman Missal and it was the Mass sung at Barroux. 





A lovely damp walk earlier. The turkeys were chattering away, and a group walked out just ahead of me, from the driveway to the road: I stopped of course. There were tail feathers ruffled about and a certain amount of to-ing and fro-ing but three cars with their horns blaring at last provoked the silly birds into completing the crossing. What looked to be the entire flock performed the same bit of nonsense the other morning-- I crossed the road and re-crossed it to stay out of their way. It is the season for mating bravado, I believe. 


Lectio 4
Ansélmus, Augustæ Prætoriæ in finibus Itáliæ, Gundulpho et Ermemberga, nobílibus et catholicis parentibus natus, a teneris annis assiduo litterarum studio, atque perfectióris vitæ desiderio, non obscurum futuræ sanctitatis et doctrinæ specimen dedit. Et licet juvenili ardore aliquando ad sæculi illecebras traheretur, brevi tamen in pristinam viam revocatus, patria et bonis omnibus derelictis, ad monasterium Beccense ordinis sancti Benedicti se contulit: ubi emissa regulari professione sub Herluino abbate observantissimo, et Lanfranco viro doctissimo, tanto animi fervore, et jugi studio in litteris et virtutibus assequendis profecit, ut mirum in modum tamquam sanctitatis et doctrinæ exemplar ab omnibus haberetur.

R. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.


Lectio 5
Abstinentiæ et continentiæ tantæ fuit, ut assiduitate jejunii omnis pene ciborum sensus in eo videretur exstinctus. Diurno enim tempore in exercitiis monasticis docendo, et respondendo variis de religione quæsitis, emenso, quod reliquum erat noctis, somno subtrahebat, ut divinis meditationibus, quas perenni lacrimarum imbre fovebat, mentem recrearet Electus in priorem monasterii invidos fratres ita caritate, humilitate, et prudentia lenivit, ut quos æmulos acceperat, sibi et Deo amicos, maximo cum regularis observantiæ emolumento redderet Mortuo abbate, et in ejus locum (licet invitus) suffectus, tanta doctrinæ et sanctitatis fama ubique refulsit, ut non modo regibus et episcopis venerationi esset, sed sancto Gregorio septimo étiam acceptus, qui tunc magnis persecutionibus agitatus, litteras amoris plenas ad eum dedit, quibus se et Ecclesiam catholicam ejus orationibus commendabat.

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.
V. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.


Lectio 6
Defuncto Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi, ejus olim præceptore, Anselmus, urgente Willelmo Angliæ rege, et instantibus clero ac populo, ipso tamen repugnante, ad ejusdem ecclesiæ regimen vocatus, statim (ut corruptos populi mores reformaret) verbo et exemplo prius, dein scriptis, et conciliis celebratis, pristinam pietatem, et ecclesiasticam disciplinam reduxit. Sed cum mox idem Willelmus rex vi et minis Ecclesiæ jura usurpare tentasset, ipse sacerdotali constantia restitit; bonorumque direptionem, et exsilium passus, Romam ad Urbanum secundum se contulit: a quo honorifice exceptus, et summis laudibus ornatus est, cum in Barensi concilio Spiritum Sanctum étiam a Filio procedentem contra Græcorum errorem innumeris Scripturarum, et sanctorum Patrum testimoniis propugnasset. E vivis Willelmo sublato, ab Henrico rege ejus fratre in Angliam revocatus, obdormivit in Domino, famam non solum miraculorum, et sanctitatis (præcipue ob insignem devotionem erga Domini nostri passionem, et beatam Virginem ejus Matrem) assecutus, sed étiam doctrinæ, quam ad defensionem christianæ religionis, animarum profectum, et omnium theologorum, qui sacras litteras scholastica methodo tradiderunt, normam cælitus hausisse ex ejus libris omnibus apparet.

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.
V. Iste est, qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.


M le Curé is celebrating Holy Mass today at Saint-Eugène. I realised a while ago that I had written Ambrose instead of Anselm throughout, tsk.

Introitus. Eccli. 15, 5. 19:58 In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 91,2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.





At Barroux, the Kyrie was begun at 23:02 and the Gloria at 25:24.

Oratio. Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Anselmum minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8. 29:30.

Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros,  pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Fr D. said the Gradual Os iusti meditabitur sapientiam instead of the first Alleluia as is appointed in Paschaltide, tsk. Ambrose, tsk.

Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. 32:10. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum.




Allelúja. ℣. Osee 14, 6. 34:29. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19. 37:47.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Offertorium. Ps. 91, 13. 41:15. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur. (T.P.Allelúja.)




Secreta. Sancti Anselmi Pontíficis tui at que Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

At Barroux, the Sanctus begins at 49:20 and the Agnus Dei at 1:00:01.   

Communio. Luc. 12, 42. 1:05:12. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T. P. Allelúja.)




Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus
Anselmus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.








LDVM





Comments