Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum...


Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.

Surrexit Christus qui creavit omnia et misertus est humano generi.






Today is Easter Thursday, the fifth day within the Paschal Octave. Chillier here than it has been, thus foggy when I was out.  


Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 20:11-18
In illo témpore: María stábat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 25 in Evangelia
María Magdaléne, quæ fúerat in civitáte peccátrix, amándo veritátem, lavit lácrimis máculas críminis: et vox Veritátis implétur, qua dícitur: Dimíssa sunt ei peccáta multa, quia diléxit multum. Quæ enim prius frígida peccándo remánserat, póstmodum amándo fórtiter ardébat. Nam postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus Domínicum non invénit, sublátum crédidit, atque discípulis nuntiávit: qui veniéntes vidérunt, atque ita esse, ut múlier díxerat, credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos: ac deínde subjúngitur: María autem stábat ad monuméntum foris, plorans.

R. Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum. Dicunt ei Angeli: Múlier, quid ploras? surréxit sicut dixit:
* Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, allelúja, allelúja.
V. Cum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, qui dicunt ei.
R. Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, allelúja, allelúja.

Lectio 2
Qua in re pensándum est, hujus mulíeris méntem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat: flebat inquírendo, et amóris sui igne succénsa, ejus, quem ablátum crédidit, ardébat desidério. Unde cóntigit, ut eum sola tunc vidéret, quæ remánserat ut quǽreret: quia nimírum virtus boni óperis, perseverántia est: et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

R. Congratulámini mihi omnes qui dilígitis Dóminum, quia quem quærébam, appáruit mihi:
* Et dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum, allelúja, allelúja.
V. Recedéntibus discípulis, non recedébam, et amóris ejus igne succénsa, ardébam desidério.
R. Et dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum, allelúja, allelúja.

Lectio 3
María ergo cum fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum. Certe jam monuméntum vácuum víderat, jam sublátum Dóminum nuntiáverat: quid est, quod se íterum inclínat, íterum vidére desíderat? Sed amánti semel aspexísse non súfficit: quia vis amóris intentiónem multíplicat inquisitiónis. Quæsívit ergo prius, et mínime invénit: perseverávit ut quǽreret, unde et cóntigit, ut inveníret: actúmque est, ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent.


Te Deum... 


Statio ad Ss. duodecim Apostolos


It is M l'Abbé celebrating Holy Mass today. The lector ought to have a lesson or two in lesson-chanting; perhaps it was his first time. The numbers of singers is, ah, reduced today. 
 
Introitus. Sap. 10, 20-21. 20:12. Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, allelúja: quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas,allelúja, allelúja. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. ℣. Glória Patri.




The Kyrie at Barroux begins at 23:30 and the Gloria at 25:29.

Oratio. 28:33. Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti: da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium, et píetas actiónum. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum.
Act. 8, 26-40.

In diébus illis: Angelus Dómini locútus est ad Philíppum, dicens: Surge et vade contra meridiánum ad viam, quæ descéndit ab Jerúsalem in Gazam: hæc est desérta. Et surgens ábiit. Et ecce, vir Æthiops eunúchus, potens Candácis regínæ Æthíopum, qui erat super omnes gazas ejus, vénerat adoráre in Jerúsalem: et revertebátur sedens super currum suum, legénsque Isaíam Prophétam. Dixit autem Spíritus Philíppo: Accéde et adjúnge te ad currum istum. Accúrrens autem Philíppus, audívit eum legéntem Isaíam Prophétam, et dixit: Putásne, intéllegis, quæ legis? Qui ait: Et quómodo possum, si non áliquis osténderít mihi? Rogavítque Philíppum, ut ascénderet et sedéret secum. Locus autem Scriptúræ, quam legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est: et sicut agnus coram tondénte se, sine voce, sic non apéruit os suum. In humilitáte judícium ejus sublátum est. Generatiónem ejus quis enarrábit, quóniam tollétur de terra vita ejus? Respóndens autem eunúchus Philíppo, dixit: Obsecro te, de quo Prophéta dicit hoc? de se, an de álio áliquo? Apériens autem Philíppus os suum, et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Jesum. Et dum irent per viam, venérunt ad quandam aquam: et ait eunúchus: Ecce aqua, quid próhibet me baptizári? Dixit autem Philíppus: Si credis ex toto corde, licet. Et respóndens, ait: Credo, Fílium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum: et descendérunt utérque in aquam. Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum. Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philippum, et ámplius non vidit eum eunúchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philíppus autem invéntus est in Azóto, et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis (donec veniret Cæsaréam) nomen Dómini Jesu Christi.

Graduale. Ps. 117, 24 et 22-23. 34:41. Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. ℣. Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.





Allelúja, allelúja, ℣. 38:12. Surréxit Christus, qui creávit ómnia: et misértus est humáno géneri.




The Sequentia at Barroux begins at 39:37.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 11-18. 41:17.

In illo témpore: María stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulérunt Dóminum meum: et néscio, ubi posuérunt eum. Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Jesum stantem: et non sciébat, quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa exístimans, quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum: et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: María. Convérsa illa, dicit ei: Rabbóni (quod dícitur Magíster). Dicit ei Jesus: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit María Magdaléne annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, et hæc dixit mihi. 

The Credo at Barroux is begun at 45:06.

Offertorium. Exodi 13, 5. 49:18. In die solemnitátis vestræ, dicit Dóminus, indúcam vos in terram fluéntem lac et mel, allelúja.




Secreta. Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera populórum tuórum propítius: ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti,sempitérnam beatitúdinem consequántur. Per Dóminum.

The Sanctus at Barroux begins at 57:05 and the Agnus Dei at 1:08:59.

Communio. 1. Petri 2, 9. 1:14:14. Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes ejus, allelúja: qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúja.




Postcommunio. Exáudi, Dómine, preces nostras: ut redemptiónis nostræ sacrosáncta commércia, et vitæ nobis cónferant præséntis auxílium, et gáudia sempitérna concílient. Per Dóminum.

This is the simple tone of the Regina caeli i.e. the one I can sing. I believe that I've put the 'real' one here thus far this Easter. Which I can plow my way through but cannot really sing. 







LDVM

Comments