Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit...

Pange, lingua, gloriósi
Prœlium certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nóbilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
Morsu in mortem córruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.

Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et manus, pedésque, et crura
Stricta cingit fáscia.

Lustris sex qui jam peráctis,
Tempus implens córporis,
Se volénte natus ad hoc,
Passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur
Immolándus stípite.

Hic acétum, fel, arúndo,
Sputa, clavi, láncea:
Mite corpus perforátur,
Sanguis, unda prófluit:
Terra, pontus, astra, mundus,
Quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
Arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert
Fronde, flore, gérmine:
Dulce lignum, dulces clavos,
Dulce pondus sústinet.

Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa víscera,
Et rigor lentéscat ille,
Quem dedit natívitas:
Ut supérni membra Regis
Miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
Ferre sæcli prétium,
Atque portum præparáre
Nauta mundo náufrago,
Quem sacer cruor perúnxit,
Fusus Agni córpore.

Glória, et honor Deo
Usqueqáque Altíssimo,
Una Patri, Filióque;
Inclyto Paráclito:
Cui laus est et potéstas,
Per ætérna sǽcula.
Amen.


Today is the Saturday of Passion Week; the Mass is Miserere mihi Domine quoniam tribulor... again. In the Christian centuries past, ahem, there wasn't a professional class of academic liturgists who volleyed articles back and forth in an attempt to win the award for innovation in accord with the ecclesiastical Zeitgeist. 

I escaped a rain shower during the return leg of my morning walk by approximately three minutes. Spring....

Ah, yet again I forgot the First Saturday i.e. at Saint-Eugène Fr Durodié said the Mass Adeamus in honor of the Immaculate Heart of Our Lady. Quite how that squares with the rubrics, I don't know but, eh. The texts are here; the first page that the search box returned. M le Curé commemorated the Lenten feria. 

And I had intended (well, I thought about it yesterday: the significance of the date had, until this hour of eight o'clock this morning, entirely escaped me) to remark the announcement at Rome that the Pope has issued a bull suppressing the Pauline Rite but at this point nobody would be deceived by that April fool's trick. This does remind me, however, that Rumor had at some point last month threatened a papal act of wrecking on the Monday of Holy Week. Spes contra spem.




Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 12:10-36
In illo témpore: Cogitavérunt príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent: quia multi propter illum abíbant ex Judǽis, et credébant in Jesum. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 50 in Joannem, in fine
Viso Lázaro resuscitáto, quia tantum miráculum Dómini tanta erat evidéntia diffamátum, tanta manifestatióne declarátum, ut non possent vel occultáre quod factum est, vel negáre: quid invenérunt, vidéte. Cogitavérunt autem príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent. O stulta cogitátio, et cæca sævítia! Dóminus Christus, qui suscitáre pótuit mórtuum, non posset occísum! Quando Lázaro inferebátis necem, numquid auferebátis Dómino potestátem? Si áliud vobis vidétur mórtuus, áliud occísus: ecce Dóminus utrúmque fecit, et Lázarum mórtuum, et seípsum suscitávit occísum.

R. Tota die contristátus ingrediébar, Dómine: quóniam ánima mea compléta est illusiónibus:
* Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
V. Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt et stetérunt: et qui juxta me erant, de longe stetérunt.
R. Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.

Lectio 2
In crástinum autem turba multa, quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent quia venit Jesus Jerosólymam: accepérunt ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus qui venit in nómine Dómini, Rex Israël. Rami palmárum laudes sunt, significántes victóriam: quia erat Dóminus mortem moriéndo superatúrus, et trophǽo crucis de diábolo mortis príncipe triumphatúrus. Vox autem obsecrántis est Hosánna, sicut nonnúlli dicunt, qui Hebrǽam linguam novérunt, magis afféctum índicans, quam rem áliquam signíficans, sicut sunt in lingua Latína, quas interjectiónes vocant: velut cum doléntes dícimus, heu; vel cum delectámur, vah dícimus.

R. Ne avértas fáciem tuam a púero tuo, Dómine:
* Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
V. Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: propter inimícos meos éripe me.
R. Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.

Lectio 3
Has ei laudes turba dicébat: Hosánna, benedíctus, qui venit in nómine Dómini, Rex Israël. Quam crucem mentis invidéntia príncipum Judæórum pérpeti potúerat, quando Regem suum Christum tanta multitúdo clamábat? Sed quid fuit Dómino Regem esse Israël? Quid magnum fuit Regi sæculórum, Regem fíeri hóminum? Non enim Rex Israël Christus ad exigéndum tribútum, vel exércitum ferro armándum, hostésque visibíliter debellándos: sed Rex Israël, quod mentes regat, quod in ætérnum cónsulat, quod in regnum cælórum credéntes, sperántes, amantésque perdúcat.

R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me,
* Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.
V. Fiant viæ eórum ténebræ et lúbricum: et Angelus Dómini pérsequens eos.
R. Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.
Gloria omittitur
R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me, et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.

Statio ad S. Joannem ante Portam Latinam


In the early Middle Ages, this Saturday preceding Holy Week in which the great ceremonies began, was aliturgical: sabbatum vacat...
In course of time both these ceremonies became obsolete, and in their place a new station was instituted at the Church of St John before the Latin Gate, which was first connected by Ado in his Martyrology with the martyrdom suffered at Rome by the Apostle under Diocletian. The tradition which relates that St John was miraculously preserved from death when plunged into a caldron of boiling oil is very ancient, as it is vouched for by Tertullian; but that this scene took place before the Latin Gate precisely on the spot where the Church of St John now stands, is a conjecture of Ado sine idoneis tabulis [i.e. without any concrete evidence]... 
The Mass has no Proper except the Collects and the Lessons, for in the early Middle Ages so great was the respect for the Antiphonary of St Gregory, that no one would have dared to insert in it any new musical compositions. Hence the chants for today’s Mass are all borrowed from that of yesterday. (Liber Sacramentorum)

Introitus. Ps. 30, 10,16 et 18. 19:00 Miserére mihi, Dómine, quóniam tríbulor: libera me, et éripe me de mánibus inimicórum meórum et a persequéntibus me: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te. Ps. ibid., 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me. Miserére mihi.




Oratio. Profíciat, quǽsumus, Dómine, plebs tibi dicáta piæ devotiónis afféctu: ut sacris actiónibus erudíta, quanto majestáti tuæ fit grátior, tanto donis potióribus augeátur. Per Dóminum.

Léctio Jeremíæ Prophétæ.
Jer. 18, 18-23.
In diébus illis: Dixérunt ímpii Judǽi ad ínvicem: Veníte, et cogitémus contra justum cogitatiónes: non enim períbit lex a sacerdóte, neque consílium a sapiénte, nec sermo a prophéta: veníte, et percutiámus eum lingua, et non attendámus ad univérsos sermónes ejus. Atténde, Dómine, ad me, et audi vocem adversariórum meórum. Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? Recordáre, quod stéterim in conspéctu tuo, ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis. Proptérea da fílios eórum in famem, et deduc eos in manus gládii: fiant uxóres eórum absque líberis, et víduæ: et viri eárum interficiántur morte: júvenes eórum confodiántur gládio in prǽlio. Audiátur clamor de dómibus eórum: addúces enim super eos latrónem repénte: quia fodérunt foveam, ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis. Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem: ne propitiéris iniquitáti eórum, et peccátum eórum a fácie tua non deleátur. Fiant corruéntes in conspéctu tuo, in témpore furóris tui ab útere eis, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 34, 20 et 22. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei: et in ira molésti erant mihi. ℣. Vidísti, Dómine, ne síleas: ne discédas a me.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 12, 10-36.
In illo témpore: Cogitavérunt príncipes sacerdótum, ut et Lázarum interfícerent: quia multi propter illum abíbant ex Judǽis, et credébant in Jesum. In crastínum autem turba multa, quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent, quia venit Jesus Jerosólymam, accepérunt
ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus, qui venit in nómine Dómini, Rex Israël. Et invénit Jesus aséllum, et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timére, fília Sion: ecce, Rex tuus venit sedens super pullum ásinæ. Hæc non cognovérunt discípuli ejus primum: sed quando glorificátus est Jesus, tunc recordáti sunt, quia hæc erant scripta de eo: et hæc fecérunt ei. Testimónium ergo perhibébat turba, quæ erat cum eo, quando Lázarum vocávit de monuménto, et suscitávit eum a mórtuis. Proptérea et óbviam venit ei turba: quia audiérunt eum fecísse hoc signum. Pharisǽi ergo dixérunt ad semetípsos: Vidétis, quia nihil profícimus? Ecce, mundus totus post eum ábiit. Erant autem quidam gentíles ex his, qui ascénderant, ut adorárent in die festo. Hi ergo accessérunt ad Philíppum, qui erat a Bethsáida Galilǽæ: et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Jesum vidére. Venit Philíppus, et dicit Andréæ: Andréas rursum et Philíppus dixérunt Jesu. Jesus autem respóndit eis, dicens: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis. Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus. Nunc anima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hac hora. Sed proptérea veni in horam hanc. Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cœlo: Et clarificávi, et íterum clarificábo. Turba ergo, quæ stabat et audíerat, dicebat tonítruum esse factum. Alii dicébant: Angelus ei locútus est. Respóndit Jesus et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. Nunc judícium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum. (Hoc autem dicebat, signíficans, qua morte esset moritúrus.) Respóndit ei turba: Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum, et quómodo tu dicis: Oportet exaltári Fílium hominis? Quis est iste Fílius hominis? Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte, dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit, quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem: ut fílii lucis sitis. Hæc locútus est Jesus: et ábiit, et abscóndit se ab eis.

Offertorium. Ps. 118, 12, 121 et 42. 38:35 Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: et non tradas calumniántibus me supérbis: et respondébo exprobrántibus mihi verbum.




Secreta. Acunctis nos, quǽsumus, Dómine, reátibus et perículis propitiátus absólve: quos tanti mystérii tríbuis esse consórtes. Per Dóminum.

Communio. Ps. 26, 12. 59:50 Ne tradíderis me, Dómine, in ánimas persequéntium me: quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.




Postcommunio. Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut hujus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Tueátur, quǽsumus, Dómine, déxtera tua pópulum deprecántem: et purificátum dignánter erúdiat; ut, consolatióne præsénti, ad futúra bona profíciat. Per Dóminum.


LDVM





Comments