Today is the Friday after the 3rd Sunday of Lent and the feast of Saint Patrick. At Barroux, the monks sang the Lenten feria Mass Fac mecum, Domine, signum in bonum without any commemoration. And at Saint-Eugène, too, the priest will say Fac mecum, adding the commemoration of the Holy Bishop-- this is what is prescribed in Ioannes XXIII's re-arrangement of the rites for the Roman Church.
Graduale. Ps. 27, 7 et 1. In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi. ℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me.
Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit et fílii ejus et pécora ejus? Respóndit Jesus et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: qui autem bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. Dicit ad eum mulier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam neque véniam huc hauríre. Dicit ei Jesus:
Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum: quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. Dicit ei múlier: Dómine, vídeo, quia Prophéta es tu. Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus, ubi adoráre opórtet. Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem. Vos adorátis, quod nescítis: nos adorámus, quod scimus, quia salus ex Judǽis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum. Spíritus est Deus: et eos, qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. Dicit ei mulier: Scio, quia Messías venit (qui dícitur Christus). Cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et contínuo venérunt discípuli ejus: et mirabántur, quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loquéris cum ea? Reliquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: Veníte, et vidéte hóminem, qui dixit mihi ómnia, quæcúmque feci: numquid ipse est Christus? Exiérunt ergo de civitáte, et veniébant ad eum. Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducáre, quem vos nescítis. Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut fáciam voluntátem ejus, qui misit me, ut perfíciam opus ejus. Nonne vos dícitis, quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce, dico vobis: Leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt jam ad messem. Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut, et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. Ego misi vos métere quod vos non laborástis: alii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia, quæcúmque feci. Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum, ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus. Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus, quia hic est vere Salvátor mundi.
Offertorium. Ps. 5, 3-4. Inténde voci oratiónis meæ, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.
I realise that because there are so many folks of Irish descent here in the US, and because the Church in the US in the 19th and the 20th centuries was governed in so many places by Irish prelates et cetera, Saint Patrick's Day is almost a national holiday. But, particularly in these days of widespread heterodoxy and moral laxity, while one says the Holy Bishop's Office of course one is otherwise disinclined to much celebration. I promise to say the votive Office when Mr Biden et alii publicly renounce their heresies and the advocacy of the culture of death which derives therefrom.
Lectio 1Léctio sancti Evangélii secúndum JoánnemJoannes 4:5-42In illo témpore: Venit Jesus in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar: juxta prǽdium, quod dedit Jacob Joseph fílio suo. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni EpíscopiTract. 15 in Joánnem, post init.Jam incípiunt mystéria. Non enim frustra fatigátur Jesus: non enim frustra fatigátur virtus Dei: non enim frustra fatigátur, per quem fatigáti recreántur: non enim frustra fatigátur, quo deserénte fatigámur, quo præsénte firmámur. Fatigátur tamen Jesus, et fatigátur ab itínere, et sedet, et juxta púteum sedet, et hora sexta fatigátus sedet. Omnia ista ínnuunt áliquid, indicáre volunt áliquid: ut pulsémus, hortántur. Ipse ergo apériat et nobis et vobis, qui dignátus est ita hortári, ut díceret: Pulsáte, et aperiétur vobis.
R. Videns Jacob vestiménta Joseph, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit:
* Fera péssima devorávit fílium meum Joseph.
V. Tulérunt autem fratres ejus túnicam illíus, mitténtes ad patrem: quam cum cognovísset pater, ait.
R. Fera péssima devorávit fílium meum Joseph.
Lectio 2Tibi fatigátus est ab itínere Jesus. Invenímus virtútem Jesum, et invenímus infírmum Jesum: fortem, et infírmum. Fortem, quia in princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in princípio apud Deum. Vis vidére quam iste Fílius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: et sine labóre facta sunt. Quid ergo illo fórtius, per quem sine labóre facta sunt ómnia? Infírmum vis nosse? Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Fortitúdo Christi te creávit: infírmitas Christi te recreávit. Fortitúdo Christi fecit, ut quod non erat, esset: infírmitas Christi fecit, ut quod erat, non períret. Cóndidit nos fortitúdine sua, quæsívit nos infirmitáte sua.
R. Joseph dum intráret in terram Ægýpti, linguam quam non nóverat, audívit: manus ejus in labóribus serviérunt:
* Et lingua ejus inter príncipes loquebátur sapiéntiam.
V. Humiliavérunt in compédibus pedes ejus: ferrum petránsiit ánimam ejus, donec veníret verbum ejus.
R. Et lingua ejus inter príncipes loquebátur sapiéntiam.
Lectio 3Nutrit ergo ipse infírmus infírmos, tamquam gallína pullos suos: huic enim se símilem fecit. Quóties vólui, inquit ad Jerúsalem, congregáre fílios tuos sub alas tamquam gallína pullos suos, et noluísti? Vidétis autem, fratres, quemádmodum gallína infirmétur cum pullis suis. Nulla enim ália avis, quod sit mater, agnóscitur. Vidémus nidificáre pásseres quóslibet ante óculos nostros: hirúndines, cicónias, colúmbas quotídie vidémus nidificáre: quos, nisi quando in nidis vidémus, paréntes esse non agnóscimus. Gallína vero sic infirmátur in pullis suis, ut étiam si ipsi pulli non sequántur, fílios non vídeas, matrem tamen intéllegas.
R. Meménto mei, dum bene tibi fúerit:
* Ut súggeras pharaóni, ut edúcat me de isto cárcere: * Quia furtim sublátus sum, et hic ínnocens in lacum missus sum.
V. Tres enim adhuc dies sunt, post quos recordábitur phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: tunc meménto mei.
R. Ut súggeras pharaóni, ut edúcat me de isto cárcere.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia furtim sublátus sum, et hic ínnocens in lacum missus sum.
St Mary ad Martyres is the name given to the beautiful Pantheon of Agrippa when it was turned into a Christian Church by Boniface IV (608-15). The Romans of the Middle Ages loved this majestic sanctuary, where among other relics was preserved in a casket locked with thirteen keys the Image of the Holy Face, and in the 13th century the Senator Urbis, when taking possession of his office, swore to defend and preserve for the Pope Mariam Rotundam.
The Basilica of St Lawrence in Lucina dates from the 4th century; but unfortunately the personality of Lucina has been so obscured by legends, which first relate that she took her part in the acta of St Peter and St Paul, and then afterwards mention her as a contemporary of St Lawrence, St Sebastian, and St Marcellus, that it is difficult to decide how much historical truth is contained therein. Most probably the subject of these legends was a matron living in the time of Pope Marcellus (304-9), who placed her houses in the Via Lata at the disposal of the ecclesiastical authorities; these erected there the titulus Marcelli, and, when the church was confiscated, built another not far off, in Lucina.
In the list of churches St Lawrence in Lucina is the first of the presbyteral titles; Pope Celestine III (1191-98), who consecrated it on May 26, 1196, placed under the altar a large piece of the gridiron on which St Lawrence was martyred. The most ancient document which guarantees the authenticity of this holy relic is a sermon by St Leo the Great, who, on the feast of St Lawrence, speaks of it as an object of veneration to all Romans. The martyrs of the Via Nomentana, Alexander, Eventius, and Theodulus, the Popes Pontian and Eusebius, with the saints Vincent, Peregrinus, Gordian, Felicola, and Sempronius, all rest in this venerable basilica. (Liber Sacramentorum)
Statio ad S. Laurentium in Lucina
M le Curé is celebrant of today's Holy Mass. And he has forgotten the commemoration of Saint Patrick (or else I have misunderstood the rubrics, ahem).
Introitus. Ps. 85, 17. Fac mecum, Dómine, signum in bonum: ut vídeant, qui me oderunt, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adjuvísti me et consolátus es me. Ps. ibid. 1. Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: quóniam inops et pauper sum ego. ℣. Glória Patri.
Oratio. Jejúnia nostra, quǽsumus, Dómine, benígno favóre proséquere: ut, sicut ab aliméntis abstinémus in córpore; ita a vítiis jejunémus in mente. Per Dóminum.
Oratio. Deus, qui ad prædicándam géntibus glóriam tuam beátum Patrícium Confessórem atque Pontíficem míttere dignátus es: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, quæ nobis agénda prǽcipis, te miseránte adimplére póssimus. Per Dóminum.
Léctio libri Numeri.
Num 20, 1, 3 et 6-13.
In diébus illis: Convenérunt fílii Israël adversum Móysen et Aaron: et versi in seditiónem, dixérunt: Date nobis aquam, ut bibámus. Ingressúsque Móyses et Aaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum foederis, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum, fontem aquæ vivæ, ut, satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Aaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et juménta ejus. Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei, congregáta multitúdine ante petram, dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: Num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere? Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet, et juménta. Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis. Hæc est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Gregory DiPippo earlier today posted a splendid essay describing this lesson about the Samaritana in the Roman, Ambrosian, and Byzantine Rites. Her feast evidently appears in the Martyrology in a couple of days. A brief excerpt.
... On the [Friday following the 3rd Sunday in Lent], the station is kept at another church of Rome’s most venerated martyr, St Lawrence in Lucina, nicknamed, like so many sacred places in the city, for the woman upon whose property it was originally built. Here, they would hear Christ speaking to the Samaritan woman of the “living water … springing up unto life everlasting”, and understand His words as a clear reference to baptism.
In his treatise on the Gospel of St John (Tract 15, 10), St Augustine explains the woman as a type of the Church, “not yet justified, but waiting to be justified”, like the catechumens themselves. He also reminds us that the Samaritans were not part of the Jewish people; indeed, the Bible itself says that they were a mixed nation of Jews and pagans, observing the customs of both. (4 Kings 17, 24-41) So too, the early Church was a mixture of Jews and pagans, now united in Christ in whom “there is neither Jew nor Greek … for you are all one in Christ Jesus.” (Galatians 3, 28) Augustine continues by saying, “Therefore, in her, let us hear ourselves (spoken of), and in her, let us recognize ourselves, and in her, let us give thanks to God for ourselves.” (i.e. for what He has done for us)....
Father John Hunwicke also made some observations about today's Gospel lesson.
✠ Sequéntia sancti Evangéliisecúndum Joánnem.
Joann 4, 5-42.
In illo témpore: Venit Jesus in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar: juxta prǽdium, quod dedit Jacob Joseph, fílio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bíbere. (Discípuli enim ejus abíerant in civitátem, ut cibos émerent.) Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Judǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? non enim coutúntur Judǽi Samaritánis. Respóndit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus alius est: unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit et fílii ejus et pécora ejus? Respóndit Jesus et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: qui autem bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. Dicit ad eum mulier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam neque véniam huc hauríre. Dicit ei Jesus:
Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum: quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. Dicit ei múlier: Dómine, vídeo, quia Prophéta es tu. Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus, ubi adoráre opórtet. Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem. Vos adorátis, quod nescítis: nos adorámus, quod scimus, quia salus ex Judǽis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum. Spíritus est Deus: et eos, qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. Dicit ei mulier: Scio, quia Messías venit (qui dícitur Christus). Cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et contínuo venérunt discípuli ejus: et mirabántur, quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loquéris cum ea? Reliquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: Veníte, et vidéte hóminem, qui dixit mihi ómnia, quæcúmque feci: numquid ipse est Christus? Exiérunt ergo de civitáte, et veniébant ad eum. Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducáre, quem vos nescítis. Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut fáciam voluntátem ejus, qui misit me, ut perfíciam opus ejus. Nonne vos dícitis, quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce, dico vobis: Leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt jam ad messem. Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut, et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. Ego misi vos métere quod vos non laborástis: alii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia, quæcúmque feci. Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum, ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus. Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus, quia hic est vere Salvátor mundi.
Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, propítius ad múnera, quæ sacrámus: ut tibi grata sint, et nobis salutária semper exsístant. Per Dóminum.
Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubique lætíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Communio. Joann. 4, 13 et 14. Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
Postcommunio. Hujus nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crimine: et ad cœléstia regna perdúcat. Per Dóminum.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Patrício Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in tua protectióne confídimus, cuncta nobis adversántia, te adjuvánte, vincámus. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment