Omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt...
Ha; the iPad coven says that we are experiencing flurries; it's only a light rainfall in fact-- I suppose at ten more feet of elevation it might be snow. The wristband app (or, coven, to be consistent) says that it's 33° F. Today is the Tuesday after the second Sunday in Lent and the feast of Saint Thomas Aquinas, Confessor and Doctor of the Church. It is the feast already in the 1570 Calendar; on the other hand, in that of Ioannes XXIII it is the Lenten feria with a commemoration of Saint Thomas: Terce is drawing to a close in the recording of the monks at Barroux so will soon see which Mass they sing; at Saint-Eugène I reckon that Redime me Tibi dixit cor meum will be said with commemoration of the Holy Doctor-- Saint Thomas's Mass in the Missale Romanum is In medio Ecclesiae, however, and it's possible that it will be celebrated.
At Barroux, they sang In medio Ecclesiae. One can purchase an ordo although I haven't done so (the shipping is >$20, nearly three times the cost of the ordo itself) but I wonder why their online calendar simply notes the feria; Saint Joseph, Saint Benedict, and then the Annunciation are the only feasts marked for the remainder of March. Hmm. The monks keep Lent strictly so far as the Hours go, only departing from its observance in the celebration of the Mass, perhaps.
The priest at Barroux is delivering his homily in Latin today, or it is an extract from someone else's encomium of Saint Thomas perhaps? These last five minutes he has been describing the Saint's last days and hours, and his deathbed. I wasn't paying attention as he began so missed whatever explanatory matter he may have mentioned. It does seem to be Dom N.'s own sermon.
Lectio 4
Præclarum Christiani orbis decus et Ecclesiæ lumen, beatissimus vir Thomas, Landulpho comite Aquinate et Theodora Neapolitana, nobilibus parentibus natus, futuras in Deiparam devotionis affectum adhuc infantulus ostendit. Nam chartulam ab eo inventam, in qua salutatio Angelica scripta erat, frustra adnitente nutrice, compressa manu valide retinuit, et a matre per vim abreptam, ploratu et gestu repetiit, ac mox redditam deglutivit. Quintum annum agens, monachis sancti Benedicti Cassinatibus custodiendus traditur. Inde Neapolim studiorum causa missus, jam adolescens fratrum Prædicatorum ordinem suscepit. Sed matre ac fratribus id indigne ferentibus, Lutétiam Parisiorum mittitur. Quem fratres in itinere per vim raptum, in arcem castri sancti Joannis perducunt: ubi varie exagitatus, ut sanctum propositum mutaret, mulierem etiam, quæ ad labefactandam ejus constantiam introducta fuerat, titione fugavit. Mox beatus juvenis, flexis genibus ante signum crucis orans, ibique somno correptus, per quietem sentire visus est sibi ab Angelis constringi lumbos: quo ex tempore omni postea libidinis sensu caruit. Sororibus, quæ, ut eum a pio consilio removerent, in castrum venerant, persuasit, ut, contemptis curis sæcularibus ad exercitationem cælestis vitæ se conferrent.
R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
Lectio 5
Emissus e castro per fenestram, Neapolim reducitur: unde Romam, postea Parisium a fratre Joanne Theutonico, ordinis Prædicatorum generali Magistro, ductus, Alberto Magno doctore, philosophiæ ac theologiæ operam dedit. Viginti quinque annos natus, magister est appellatus, publiceque philosophos ac theologos summa cum laude est interpretatus. Numquam se lectioni aut scriptioni dedit, nisi post orationem. In difficultatibus locorum sacræ Scripturæ, ad orationem jejunium adhibebat. Quin étiam sodali suo fratri Reginaldo dicere solebat, quidquid sciret non tam studio aut labore suo peperisse, quam divinitus traditum accepisse. Neapoli cum ad imaginem Crucifixi vehementius oraret, hanc vocem audivit: Bene scripsisti de me Thoma: quam ergo mercedem accipies? Cui ille: Non aliam Domine, nisi teipsum. Collationes Patrum assidue pervolutabat; et nullum fuit scriptorum genus in quo non esset diligentissime versatus. Scripta ejus et multitudine, et varietate, et facilitate explicandi res difficiles adeo excellunt, ut uberrima atque incorrupta illius doctrina, cum revelatis veritatibus mire consentiens, aptissima sit ad omnium temporum errores pervincendos.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
Lectio 6
A Summo Pontifice Urbano quarto Romam vocatus, ejus jussu ecclesiasticum lucubravit officium in Corporis Christi solemnitate celebrandum: oblatos vero honores et Neapolitanum archiepiscopatum, étiam deferente Clemente quarto, recusavit. A prædicatione divini verbi non desistebat; quod cum faceret per octavam Paschæ in basilica sancti Petri, mulierem, quæ ejus fimbriam tetigerat, a fluxu sanguinis liberavit. Missus a beato Gregorio decimo ad concilium Lugdunense, in monasterio Fossæ Novæ in morbum incidit, ubi ægrotus Cantica canticorum explanavit. Ibidem obiit quinquagenarius, anno salutis millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, Nonis Martii. Miraculis étiam mortuus claruit; quibus probatis, a Joanne vigesimo secundo in Sanctorum numerum relatus est, anno millesimo tercentesimo vigesimo tertio; translato postea ejus corpore Tolosam, ex mandato beati Urbani quinti. Cum sanctis angelicis spiritibus non minus innocentia quam ingenio comparatus, Doctoris Angelici nomen jure est adeptus, eidem auctoritate sancti Pii quinti confirmatum.
R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
Lectio 9Commemoratio FeriaeLéctio sancti Evangélii secúndum MatthǽumMatt 23:1-12In illo témpore: Locútus est Jesus ad turbas, et ad discípulos suos, dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi. Omnia ergo quæcúmque díxerint vobis, serváte, et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere. Et réliqua.
Homilía sancti Hierónymi PresbýteriLib. 4 Comment. in cap. 23 MatthæiQuid mansuétius, quid benígnius Dómino? Tentátur a pharisǽis, confringúntur insídiæ eórum, et secúndum Psalmístam: Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: et nihilóminus propter sacerdótii et nóminis dignitátem hortátur pópulos, ut subiciántur eis, non ópera, sed doctrínam consíderantes. Quod autem ait, Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi: per cáthedram, doctrínam Legis osténdit. Ergo et illud quod dícitur in Psalmo: In cáthedra pestiléntiæ non sedit: et, Cáthedras vendéntium colúmbas evértit: doctrínam debémus accípere.
Léctio libri Regum.
3 Reg. 17, 8-16.
In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: Surge et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: præcépi enim ibi mulíeri víduæ, ut pascat te. Surréxit et ábiit in Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquæ in vase, ut bibam. Cumque illa pérgeret, ut afférret, clamávit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua. Quæ respóndit: Vivit Dóminus, Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en, collige duo ligna, ut ingrédiar, et fáciam illum mihi et fílio meo, ut comedámus et moriámur. Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac, sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea. Hæc autem dicit Dóminus, Deus Israël: Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem, in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terræ. Quæ ábiit, et fecit juxta verbum Elíæ: et comédit ipse et illa et domus ejus: et ex illa die hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus, juxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Elíæ.
Matth. 23, 1-12.
In illo témpore: Locútus est Jesus ad turbas et ad discípulos suos, dicens: Super cáthedram Moysi sedérunt scribæ et pharisǽi. Omnia ergo, quæcúmque díxerint vobis, serváte et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim, et non fáciunt. Alligant enim ónera grávia et importabília, et impónunt in húmeros hóminum: dígito autem suo nolunt ea movére. Omnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias. Amant autem primos recúbitus in cenis, et primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi. Vos autem nolíte vocári Rabbi: unus est enim Magíster vester, omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus est enim Pater vester, qui in cœlis est. Nec vocémini magístri: quia Magíster vester unus est, Christus. Qui major est vestrum, erit miníster vester. Qui autem se exaltáverit, humiliábitur: et qui se humiliáverit, exaltábitur.
Communio. Ps. 9, 2-3. Narrábo ómnia mirabília tua: lætábor, et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.
Postcommunio. Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos tuis, quǽsumus, semper obœdíre mandátis. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et animárum nostrárum medére languóribus: ut, remissióne percépta, in tua semper benedictióne lætámur. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 7, 7-14.
Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
Matth. 5, 13-19.
Comments
Post a Comment