Non potest mundus odísse vos: me autem odit: quia ego testimónium perhíbeo de illo, quod ópera ejus mala sunt...

Today is the Tuesday in Passion Week and, in the Roman Rite (i.e. not at Barroux), the feast of the Confessor Saint John of Capistrano commemorated. This is the last feast celebrated until after the Octave of the Pasch. 

 

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 7:1-13
In illo témpore: Ambulábat Jesus in Galilǽam: non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 28 in Joannem
In isto Evangélii capítulo, fratres, Dóminus noster Jesus Christus secúndum hóminem se plúrimum commendávit fídei nostræ. Etenim semper hoc egit dictis et factis suis, ut Deus credátur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quæsívit: Deus cum Patre semper, homo nobíscum ex témpore. Non enim quæréret quem fécerat, nisi fíeret ipse quod fécerat. Verum hoc mementóte, et de córdibus vestris nolíte dimíttere: sic esse Christum hóminem factum, ut non destíterit Deus esse. Manens Deus accépit hóminem, qui fecit hóminem.

R. Adjútor et suscéptor meus es tu, Dómine: et in verbum tuum sperávi:
* Declináte a me, malígni: et scrutábor mandáta Dei mei.
V. Iníquos ódio hábui: et legem tuam diléxi.
R. Declináte a me, malígni: et scrutábor mandáta Dei mei.

Lectio 2
Quando ergo látuit ut homo, non poténtiam perdidísse putándus est, sed exémplum infirmitáti præbuísse. Ille enim quando vóluit, deténtus est: quando vóluit, occísus est. Sed quóniam futúra erant membra ejus, id est, fidéles ejus, qui non habérent illam potestátem, quam habébat ipse Deus noster: quod latébat, quod se tamquam ne occiderétur, occultábat, hoc indicábat factúra esse membra sua, in quibus útique membris suis ipse erat.

 

R. Docébo iníquos vias tuas: et ímpii ad te converténtur:
* Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ.
V. Dómine, lábia mea apéries: et os meum annuntiábit laudem tuam.
R. Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ.

 

Lectio 3
Non enim Christus in cápite, et non in córpore: sed Christus totus in cápite, et in córpore. Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non contínuo membra ejus. Nam si non ipsi essent membra ejus, non díceret Saulo: Quid me perséqueris? Non enim Saulus ipsum, sed membra ejus, id est, fidéles ejus, in terra persequebátur. Nóluit tamen dícere sanctos meos, servos meos, postrémo honorabílius, fratres meos: sed me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.

 

R. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam:
* Rédime me, Dómine.
V. Eripe me, Dómine, ab hómine malo, a viro iníquo líbera me.
R. Rédime me, Dómine.
Gloria omittitur
R. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: * Rédime me, Dómine.


Statio ad S. Cyriacum


M le Curé is
celebrating Holy Mass today.

Introitus. Ps. 26, 14. 19:05 Exspécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. Ps. ibid., 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timebo? Exspécta Dóminum.





Oratio. Nostra tibi, Dómine, quǽsumus, sint accepta jejúnia: quæ nos et expiándo grátia tua dignos effíciant; et ad remédia perdúcant ætérna. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui per beátum Ioánnem fidéles tuos in virtúte sanctíssimi nóminis Iesu de Crucis inimícis triumpháre fecísti : præsta, quǽsumus ; ut, spirituálium hóstium, eius intercessióne, superátis insídiis, corónam iustítiæ a te accípere mereámur. Per eúndem Dóminum.

Léctio Daniélis Prophétæ.
Dan. 14, 27 et 28-42.

In diébus illis: Congregáti sunt Babylónii ad regem, et dixérunt ei: Trade nobis Daniélem, qui Bel destrúxit et dracónem interfecit, alioquin interficiémus te et domum tuam. Vidit ergo rex, quod irrúerent in eum veheménter: et necessitáte compúlsus trádidit eis Daniélem. Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex. Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora cotídie et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem. Erat autem Hábacuc prophéta in Judǽa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo: et ibat in campum, ut ferret messóribus. Dixítque Angelus Dómini ad Hábacuc: Fer prándium, quod habes, in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum. Et dixit Hábacuc: Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio. Et apprehéndit eum Angelus Dómini in vértice ejus, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui. Et clamávit Hábacuc, dicens: Dániel, serve Dei, tolle prándium, quod misit tibi Deus. Et ait Dániel: Recordátus es mei, Deus, et non dereliquísti diligéntes te. Surgénsque Daniel comédit. Porro Angelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo. Venit ergo rex die séptimo, ut lugéret Daniélem: et venit ad lacum et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum. Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es, Dómine, Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum. Porro illos, qui perditiónis ejus causa fuerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo. Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum.

Graduale. Ps. 42, 1 et 3. 28:00 Discérne causam meam, Dómine: ab homine iníquo et dolóso éripe me. ℣. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum. 




Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 7, 1-13.

In illo témpore: Ambulábat Jesus in Galilǽam, non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere. Erat autem in próximo dies festus Judæórum, Scenopégia. Dixérunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judǽam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis. Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credébant in eum. Dixit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advénit: tempus autem vestrum semper est parátum. Non potest mundus odísse vos: me autem odit: quia ego testimónium perhíbeo de illo, quod ópera ejus mala sunt. Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascénde ad diem festum istum: quia meum tempus nondum implétum est. Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilǽa. Ut autem ascendérunt fratres ejus, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto. Judǽi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant: Ubi est ille? Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant: Quia bonus est. Alii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. Nemo tamen palam loquebátur de illo, propter metum Judæórum.

Offertorium. Ps. 9, 11-12 et 13. 34:50 Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quæréntes te: psállite Dómino, qui habitat in Sion: quóniam non est oblítus oratiónes páuperum.




Secreta. Hóstias tibi, Dómine, deférimus immolándas: quæ temporálem consolatiónem signíficent; ut promíssa non desperémus ætérna. Per Dóminum.

Secreta. Sacrifícium, Dómine, quod immolámus, placátus inténde : ut, intercedénte beáto Ioánne Confessóre tuo, ad conteréndas inimicórum insídias nos in tuæ protectiónis securitáte constítuat. Per Dóminum.

Communio. Ps. 24, 22. 58:35 Rédime me, Deus Israël, ex omnibus angústiis meis.





Postcommunio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ divína sunt, jugiter exsequéntes, donis mereámur cœléstibus propinquáre. Per Dóminum.

Postcommunio. Repléti alimónia cælésti et spirituáli póculo recreáti, quǽsumus, omnípotens Deus : ut, intercedénte beáto Ioánne Confessóre tuo, nos ab hoste malígno deféndas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Da nobis, quǽsumus, Dómine: perseverántem in tua voluntáte famulátum; ut in diébus nostris, et mérito et número, pópulus tibi sérviens augeátur.
Per Dóminum.



LDVM

Comments