Ego Dóminus, Deus vester: díliges amícum tuum sicut teípsum, leges meas custodíte: ego enim sum Dóminus, Deus vester...

Today is Wednesday in Passion Week; the Mass Liberator meus de gentibus iracundis. I wonder how rainy it is this morning... not at all; it is overcast and chilly. Eh. 

 

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 10:22-38
In illo témpore: Facta sunt encǽnia in Jerosólymis: et hiems erat. Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 48 in Joannem, circa init.
Encǽnia festívitas erat dedicatiónis templi. Græce enim cænon dícitur novum. Quandocúmque novum áliquid fúerit dedicátum, encǽnia vocántur. Jam et usus habet hoc verbum. Si quis nova túnica induátur, encæniáre dícitur. Illum enim diem, quo templum dedicátum est, Judǽi solémniter celebrábant: ipse dies festus agebátur, cum ea quæ lecta sunt, locútus est Dóminus.

R. Tota die contristátus ingrediébar, Dómine: quóniam ánima mea compléta est illusiónibus:
* Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
V. Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt et stetérunt: et qui juxta me erant, de longe stetérunt.
R. Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.


Lectio 2
Hiems erat, et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritátem desiderábant, sed calúmniam præparábant. Hiems erat, et frígidi erant: ad illum enim divínum ignem accédere pigri erant. Si accédere est crédere: qui credit, accédit: qui negat, recédit. Non movétur ánima pédibus, sed afféctibus.

R. Ne avértas fáciem tuam a púero tuo, Dómine:
* Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
V. Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: propter inimícos meos éripe me.
R. Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.


Lectio 3
Frigúerant diligéndi caritáte, et ardébant nocéndi cupiditáte. Longe áberant, et ibi erant: non accedébant credéndo, et premébant persequéndo. Quærébant audíre a Dómino, Ego sum Christus: et fortásse de Christo secúndum hóminem sapiébant. Prædicavérunt enim prophétæ Christum: sed divinitátem Christi et in prophétis et in ipso Evangélio nec hærétici intéllegunt: quanto minus Judǽi, quámdiu velámen est super cor eórum?

R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me,
* Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.
V. Fiant viæ eórum ténebræ et lúbricum: et Angelus Dómini pérsequens eos.
R. Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.
Gloria omittitur
R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me, et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.

Statio ad S. Marcellum


M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass today.

Introitus. Ps. 17, 48-49. 20:35 Liberátor meus de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me, Dómine. Ps. ib., 2-3. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Liberátor meus.




Oratio. Sanctificáto hoc jejúnio, Deus, tuórum corda fidélium miserátor illústra: et quibus devotiónis præstas afféctum, præbe supplicántibus pium benígnus audítum. Per Dóminum.

Léctio libri Levítici.
Levit. 19, 1-2, 11-19 et 25.

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus, Deus vester. Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. Non fácies calúmniam próximo tuo: nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercennárii tui apud te usque mane. Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum, Deum tuum, quia ego sum Dóminus. Non fácies quod iníquum est, nec injúste judicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo. Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus. Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriae cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus. Leges meas custodíte. Ego enim sum Dóminus, Deus vester.

Graduale. Ps. 29, 2-4. 28:57 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Dómine, Deus meus, clamávi ad te, et sanásti me: Dómine, abstraxísti ab ínferis ánimam meam, salvásti me a descendéntibus in lacum.




Tractus. Ps. 102, 10. 34:29 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 10, 22-38.
In illo témpore: Facta sunt Encǽnia in Jerosólymis: et hiems erat. Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Respóndit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: Opera, quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me: sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Oves meæ vocem meam áudiunt: et ego cognósco eas, et sequúntur me: et ego vitam ætérnam do eis: et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Sustulérunt ergo lápides Judǽi, ut lapidárent eum. Respóndit eis Jesus: Multa bona ópera osténdi vobis ex Patre meo, propter quod eórum opus me lapidátis? Respondérunt ei Judǽi: De bono ópere non lapidámus te, sed de blasphémia: et quia tu, homo cum sis, facis teípsum Deum. Respóndit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra: quem Pater sanctificávit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphémas: quia dixi, Fílius Dei sum? Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi. Si autem fácio, et si mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis et credátis, quia Pater in me est et ego in Patre.

Offertorium. Ps. 58, 2. 44:38 Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me, Dómine.




Secreta. Annue, miséricors Deus: ut hóstias placatiónis et laudis sincéro tibi deferámus obséquio. Per Dóminum.

Communio. Ps. 25, 6-7. 1:08:01 Lavábo inter innocéntes manus meas, et circuíbo altáre tuum, Dómine: ut áudiam vocem laudis tuæ, et enárrem univérsa mirabília tua.




Postcommunio. Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges; consuétæ misericórdiæ tríbue benígnus efféctum. Per Dóminum.

I see on Twitter that the Sovereign Pontiff has been admitted to the hospital. 

Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo Pontifici nostro Francisco, et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae: ut, te donante, tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.





LDVM



Comments