Today is the Ember Friday in the first week of Lent; the Mass is De necessitatibus meis. Unfortunately, I have to make a trip to the late-opening pharmacy (nine o'clock! tsk) later on so will miss the beginning of Holy Mass at Saint-Eugène: I haven't got the other laptop open yet so don't know which Mass they sang at Barroux. To my mind, the Ember Day Masses ought not to admit substitution by others (even though their rank is only simplex) but I know that they do so we shall see: am thinking of the First Friday. Ordinarily, the Mass Cogitationes Cordis eius, of Our Lord's Most Sacred Heart, would be said at Saint-E. It is also the Feast of the Holy Lance and Holy Nails of Our Lord's Passion, which Mass Foderunt manus meas is in the Missale Romanum for use in particular places and for particular groups of religious et cetera.
At Barroux, the monks sang the De necessitatibus meis of the Ember Day.
Introitus Ps. 21, 17-18. Foderunt manus meas et pedes meos: inumeraverunt omnia ossa mea: et sicut aqua effusus sum. Ibid. 15. V./ Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. V./ Gloria Patri.
Lectio 1Léctio sancti Evangélii secúndum JoánnemJoannes 5:1-15In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni EpíscopiTractatus 17 in Joannem, post initiumVideámus quid volúerit significáre in illo uno, quem étiam ipse servans unitátis mystérium, de tot languéntibus unum sanáre dignátus est. Invénit in annis ejus númerum quemdam languóris: trigínta et octo annos habébat in infirmitáte. Hic númerus quómodo magis ad languórem pertíneat, quam ad sanitátem, paulo diligéntius exponéndum est. Inténtos vos volo: áderit Dóminus, ut cóngrue loquar, et sufficiénter audiátis. Quadragenárius númerus sacrátus nobis in quadam perfectióne commendátur; notum esse árbitror caritáti vestræ: testántur sæpíssime divínæ Scriptúræ: jejúnium hoc número consecrátum esse, bene nostis. Nam et Móyses quadragínta diébus jejunávit, et Elías tótidem: et ipse Dóminus noster et Salvátor Jesus Christus hunc jejúnii númerum implévit. Per Móysen significátur Lex, per Elíam significántur Prophétæ, per Dóminum significátur Evangélium. Ideo in illo monte tres apparuérunt, ubi se discípulis osténdit in claritáte vultus et vestis suæ: appáruit enim médius inter Móysen et Elíam, tamquam Evangélium testimónium habéret a Lege et Prophétis.
R. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne súbito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pœniténtiæ, et inveníre non possímus:* Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.V. Adjuva nos, Deus salutáris noster, et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.R. Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
Lectio 2Sive ergo in Lege, sive in Prophétis, sive in Evangélio, quadragenárius númerus nobis in jejúnio commendátur. Jejúnium autem magnum et generále est, abstinére ab iniquitátibus et illícitis voluptátibus sǽculi, quod est perféctum jejúnium: Ut abnegántes impietátem et sæculáres cupiditátes, temperánter et juste et pie vivámus in hoc sǽculo. Huic jejúnio quam mercédem addit Apóstolus? Séquitur et dicit: Exspectántes illam beátam spem, et manifestatiónem glóriæ beáti Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi. In hoc ergo sǽculo quasi quadragésimam abstinéntiæ celebrámus, cum bene vívimus, cum ab iniquitátibus et ab illícitis voluptátibus abstinémus: sed quia hæc abstinéntia sine mercéde non erit, exspectámus beátam illam spem, et revelatiónem glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi. In illa spe, cum fúerit de spe facta res, acceptúri sumus mercédem denárium. Ipsa enim merces rédditur operáriis in vínea laborántibus, secúndum Evangélium, quod vos credo reminísci: neque enim ómnia commemoránda sunt tamquam rúdibus et imperítis. Denárius ergo, qui accépit nomen a número decem, rédditur, et conjúnctus quadragenário fit quinquagenárius: unde cum labóre celebrámus Quadragésimam ante Pascha; cum lætítia vero, tamquam accépta mercéde, Quinquagésimam post Pascha.
R. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus:* Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia Dóminus Deus noster.V. Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat.R. Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia Dóminus Deus noster.
Lectio 3Mementóte quod proposúerim númerum trigínta ócto annórum in illo lánguido. Volo expónere, quare númerus ille trigésimus et octávus, languóris sit pótius quam sanitátis. Ergo, ut dicébam, cáritas implet Legem: ad plenitúdinem Legis in ómnibus opéribus pértinet quadragenárius númerus. In caritáte autem duo præcépta nobis commendántur: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua: et díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus præcéptis tota Lex pendet, et Prophétæ. Mérito et illa vídua omnes facultátes suas, duo minúta misit in dona Dei: mérito et pro illo lánguido a latrónibus sauciáto stabulárius duos nummos accépit, unde sanarétur: mérito apud Samaritános bíduum fecit Jesus, ut eos caritáte firmáret. Binário ergo isto número cum áliquid boni significátur, máxime bipertíta cáritas commendátur. Si ergo quadragenárius númerus habet perfectiónem Legis, et Lex non implétur nisi in gémino præcépto caritátis: quid miráris, quia languébat, qui ad quadragínta, duo minus habébat?
R. Paradísi portas apéruit nobis jejúnii tempus: suscipiámus illud orántes, et deprecántes:* Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.V. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia.R. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
Introitus. Ps. 24, 17 et 18. De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea. Ps. ibid., 1-2. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. ℣. Glória Patri.
Oratio. Esto, Dómine, propítius plebi tuæ: et, quam tibi facis esse devótam, benígno réfove miserátus auxílio. Per Dóminum.
Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Ezech. 18, 20-28.
Graduale. Ps. 85, 2 et 6. Salvum fac servum tuum. Deus meus, sperántem in te. ℣. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam.
Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. [Hic genuflectitur] ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Secreta. Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera nostris obláta servítiis: et tua propítius dona sanctífica. Per Dóminum.
Communio. Ps. 6, 11. Erubéscant et conturbéntur omnes inimíci mei: avertántur retrórsum, et erubéscant valde velóciter.
Postcommunio. Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.
Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Exáudi nos, miséricors Deus: et méntibus nostris grátiæ tuæ lumen osténde. Per Dóminum.
Comments
Post a Comment