Dixit eis Jesus: Amen, amen, dico vobis, antequam Abraham fíeret, ego sum...

It is Dominica in Passione Domini Nostri, Passion Sunday; the Mass is Judica me Deus. In the Ioannes XXIII innovations, next Sunday, Palm Sunday that begins Holy Week, was re-named the Second Sunday of the Passion following today, the First, leading to all sorts of confusion. It may have been Pius XII who began this particular bit of nonsense. The libellum for today's Mass at Saint-Eugène is here.




 

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 8:46-59
In illo témpore: Dicébat Jesus turbis Judæórum: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 18 in Evangelia
Pensáte, fratres caríssimi, mansuetúdinem Dei. Relaxáre peccáta vénerat, et dicébat: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Non dedignátur ex ratióne osténdere se peccatórem non esse, qui ex virtúte divinitátis póterat peccatóres justificáre. Sed terríbile est valde, quod súbditur: Qui ex Deo est, verba Dei audit: proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audíre verba ejus non potest quisquis ex illo non est: intérroget se unusquísque, si verba Dei in aure cordis pércipit; et intélleget unde sit. Cæléstem pátriam desideráre Véritas jubet, carnis desidéria cónteri, mundi glóriam declináre, aliéna non appétere, própria largíri.

R. Tota die contristátus ingrediébar, Dómine: quóniam ánima mea compléta est illusiónibus:
* Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
V. Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt et stetérunt: et qui juxta me erant, de longe stetérunt.
R. Et vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.


Lectio 8
Penset ergo apud se unusquísque vestrum, si hæc vox Dei in cordis ejus aure conváluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscit. Nam sunt nonnulli, qui præcepta Dei nec aure corporis percípere dignántur. Et sunt nonnulli, qui hæc quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desidério complectúntur. Et sunt nonnulli, qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut étiam in fletibus compungántur, sed post lacrimárum tempus ad iniquitátem rédeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui hæc exercére in opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres caríssimi, ante mentis óculos revocate, et alta consideratióne pertiméscite hoc quod ex ore Veritátis sonat: Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis.

R. Ne avértas fáciem tuam a púero tuo, Dómine:
* Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
V. Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: propter inimícos meos éripe me.
R. Quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.


Lectio 9
Sed hoc quod de réprobis Véritas lóquitur, ipsi hoc de semetípsis réprobi iníquis suis opéribus ostendunt: nam séquitur: Respondérunt ígitur Judæi et dixérunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dóminus respondeat, audiámus: Ego dæmónium non habeo, sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Quia enim Samaritánus interpretátur custos: et ipse veráciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dóminus custodíerit civitátem, in vanum vigilant qui custódiunt eam: et cui per Isaíam dícitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? respondére nóluit Dóminus, Samaritánus non sum; sed, Ego dæmónium non habeo. Duo quippe ei illáta fuérunt: unum negávit, aliud tacéndo consénsit.

R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me,
* Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.
V. Fiant viæ eórum ténebræ et lúbricum: et Angelus Dómini pérsequens eos.
R. Et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.
Gloria omittitur
R. Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte? quia frater propínquus supplantávit me, et omnis amícus fraudulénter incéssit in me.

 



Every year I resolve to give Corneille's versified Imitation of Christ a try and haven't yet; perhaps this season. 

The liturgical cycle of the Passion begins with the Mass at the Vatican, where Nero crucified the first Vicar of Christ and where Symmachus had built an oratory named Sancta Hierusalem, as the Sessorian Basilica was originally called, in honour of the triumphant Standard of Redemption. It was from that oratory near St Peter’s that the following verses were introduced into the Liturgy:
Salva nos, Christe Salvator, per virtutem Crucis;
Qui salvasti Petrum in ma
ri, miserere nobis.
The Mass of this Sunday is entirely dominated by the memory of the Sacrifice on Golgotha, and is one of the most beautiful and pathetic in the whole Roman Antiphonary. During this fortnight, in which the Liturgy illustrates with dramatic force the ever-growing hate of the Sanhedrim against our Lord, the early Ordines Romani forbid the final doxology to be said after either the antiphonic or the responsorial psalmody. Psalm 42, Judica me, is also omitted at the beginning of the Mass, but this is not a very ancient custom, nor has it any special significance, for the prayers which the priest now recites at the foot of the altar before beginning the Introit were first introduced into Frankish countries about the 8th century. As in today’s Mass the Judica me is sung at the Introit, it is therefore omitted previous to the Confession before the priest goes up to the altar. (Liber Sacramentorum)

Introitus. Ps. 42, 1-2. 28:45 Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab homine iníquo et dolóso éripe me: quia tu es Deus meus et fortitúdo mea. Ps. ibid., 3. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me de duxérunt et adduxérunt in montem sanctum tuum et in tabernácula tua. Judica me.




Oratio. Quǽsumus, omnípotens Deus, familiam tuam propítius réspice: ut, te largiénte, regátur in córpore; et, te servánte, custodiátur in mente. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 9, 11-15.

Fratres: Christus assístens Pontifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis: neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus, inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? Et ideo novi Testaménti mediátor est: ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri Testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis, in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 142, 9 et 10. 38:50 Eripe me, Dómine, de inimícis meis: doce me fácere voluntátem tuam. ℣. Ps. 17, 48-49. Liberátor meus, Dómine, de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me.




Tractus. Ps. 128, 1-4. 42:52 Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea. ℣. Dicat nunc Israël: sæpe expugnavérunt me a juventúte mea. ℣. Etenim non potuérunt mihi: supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres. ℣. Prolongavérunt iniquitátes suas: Dóminus justus cóncidit cervíces peccatórum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 8, 46-59.
In illo témpore: Dicébat Jesus turbis Judæórum: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Qui ex Deo est, verba Dei audit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. Respondérunt ergo Judǽi et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos, quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? Respóndit Jesus: Ego dæmónium non hábeo, sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Ego autem non quæro glóriam meam: est, qui quærat et júdicet. Amen, amen, dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum. Dixérunt ergo Judǽi: Nunc cognóvimus, quia dæmónium habes. Abraham mórtuus est et Prophétæ; et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mórtuus est? et Prophétæ mórtui sunt. Quem teípsum facis? Respóndit Jesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis, quia Deus vester est, et non cognovístis eum: ego autem novi eum: et si díxero, quia non scio eum, ero símilis vobis, mendax. Sed scio eum et sermónem ejus servo. Abraham pater vester exsultávit, ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est. Dixérunt ergo Judǽi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Abraham vidísti? Dixit eis Jesus: Amen, amen, dico vobis, antequam Abraham fíeret, ego sum. Tulérunt ergo lápides, ut jácerent in eum: Jesus autem abscóndit se, et exívit de templo.





Offertorium. Ps.118, 17 et 107.1:13:57 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: retríbue servo tuo: vivam, et custódiam sermónes tuos: vivífica me secúndum verbum tuum, Dómine.




The Vexilla Regis prodeunt of Saint Venantius Fortunatus was sung at the incensing of the altar; this chant from the 6th century was composed for the reception of the relics of the True Cross at Poitiers by Saint Radegonde Queen of France and set in polyphony by Anthoine de Bertrand (1530-1581). The chant itself will be sung at Vespers. 





Secreta. Hæc múnera, quǽsumus Dómine, ei víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.

Communio. 1 Cor. 11, 24 et 25.1:39:55 Hoc corpus, quod pro vobis tradétur: hic calix novi Testaménti est in meo sánguine, dicit Dóminus: hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.





The Schola also sang at the Communion the Stabat Mater pour des religieuses H 15 of Marc-Antoine Charpentier (1643-1704). 







Postcommunio. Adésto nobis, Dómine, Deus noster: et, quos tuis mystériis recreásti, perpétuis defénde subsidiis. Per Dóminum.

At the procession de sortie, the cantique of François de Salignac de La Mothe-Fénelon (1651-1715) Au sang qu’un Dieu va répandre, set as a hymn by Amédée Gastoué; I do look forward to this in Passiontide. 



 
The video recording of Vespers.



 


LDVM








Saint Venantius Fortunatus, Anthoine de Bertrand, Pierre Corneille, Charles Gounod, Henri Adam de Villiers, Marc-Antoine Charpentier, François de Salignac de La Mothe-Fénelon, Amédée Gastoué

Comments