Audíte, et intellégite: non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem...

Today is Wednesday, feria IVa post Dominicam IIIam Quadragesimae; the Mass was sung at Barroux and will be said at Saint-Eugène, Ego autem in Domino sperabo. Damp and mid-30s here; I will be going out once I post this, or its first version at least, and will see then if yesterday's fogginess has recurred. It is either still quite overcast (as it was last evening, I mean) or else foggy, based on the evidence of the blackness outside the window. Or both, I suppose.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 15:1-20
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Lib. 2 Comment. in cap. 15 Matthæi
Mira pharisæórum scribarúmque stultítia. Dei Fílium árguunt, quare hóminum traditiónes et præcépta non servet: Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Manus, id est ópera, non córporis útique, sed ánimæ lavándæ sunt, ut fiat in illis verbum Dei. Ipse autem respóndens ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Falsam calúmniam vera responsióne confútat. Cum, inquit, vos propter traditiónem hóminum præcépta Dómini negligátis: quare discípulos meos arguéndos putátis, quod seniórum jussa parvipéndant, ut Dei scita custódiant?

R. Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústias ánimæ ejus, dum deprecarétur nos, et non audívimus:
* Idcírco venit super nos tribulátio.
V. Dixit Ruben frátribus suis: Numquid non dixi vobis, Nolíte peccáre in púerum; et non audístis me?
R. Idcírco venit super nos tribulatio.


Lectio 2
Nam Deus dixit: Honóra patrem et matrem; et, Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri, vel matri: Munus quodcúmque est ex me, tibi próderit: et non honorificábit patrem suum, aut matrem suam. Honor in Scriptúris non tantum in salutatiónibus et offíciis deferéndis, quantum in eleemósynis, ac múnerum oblatióne sentítur. Honóra, inquit Apóstolus, víduas, quæ vere víduæ sunt. Hic honor donum intellégitur. Et in álio loco: Presbýteri dúplici honóre honorándi sunt, máxime qui labórant in verbo et doctrína Dei. Et per hoc mandátum jubémur bovi trituránti os non cláudere: et dignus sit operárius mercéde sua.

R. Dixit Ruben frátribus suis: Numquid non dixi vobis, Nolíte peccáre in púerum, et non audístis me?
* En sanguis ejus exquíritur.
V. Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústias ánimæ ejus, dum deprecarétur nos, et non audívimus.
R. En sanguis ejus exquíritur.


Lectio 3
Præcéperat Dóminus, vel imbecillitátes, vel ætátes, vel penúrias paréntum consíderans, ut fílii honorárent, étiam in vitæ necessáriis ministrándis, paréntes suos. Hanc providentíssimam Dei legem voléntes scribæ et pharisǽi subvértere, ut impietátem sub nómine pietátis indúcerent, docuérunt péssimos fílios, ut si quis ea, quæ paréntibus offerénda sunt, Deo vovére volúerit, qui verus est pater, oblátio Dómini præponátur paréntum munéribus: vel certe ipsi paréntes, quæ Deo consecráta cernébant, ne sacrilégii crimen incúrrerent, declinántes, egestáte conficiebántur. Atque ita fiébat, ut oblátio liberórum sub occasióne templi et Dei, in sacerdótum lucra céderet.

R. Lamentabátur Jacob de duóbus fíliis suis: Heu me, dolens sum de Joseph pérdito, et tristis nimis de Bénjamin ducto pro alimóniis:
* Precor cæléstem Regem, ut me doléntem nímium fáciat eos cérnere.
V. Prostérnens se Jacob veheménter cum lácrimis pronus in terram, et adórans ait.
R. Precor cæléstem Regem, ut me doléntem nímium fáciat eos cérnere.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Precor cæléstem Regem, ut me doléntem nímium fáciat eos cérnere.


Statio ad S. Xystum


M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass this morning. (It is at 1100 Pacific this week, presumably because France's time change doesn't happen until the 19th; I believe that only a week of difference separates the two countries.)

Introitus. Ps. 30, 7-8. Ego autem in Dómino sperábo: exsultábo et lætábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam. Ps. ib., 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me. ℣. Glória Patri.




Oratio. Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: ut salutáribus ieiuniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 20, 12-24.

Hæc dicit Dóminus Deus: Hónora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus, Deus tuus, dabit tibi. Non occídes. Non mœcháberis. Non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui: nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum nec ómnia, quæ illíus sunt. Cunctus autem pópulus vidébat voces, et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque tumántem: et, pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiámus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur. Et ait Móyses ad pópulum: Nolite timére: ut enim probáret vos, venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus. Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis, quod de cœlo locútus sim vobis. Non faciétis deos argénteos, nec deos áureo s faciétis vobis. Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco, in quo memória fúerit nóminis mei.

Graduale. Ps. 6, 3-4. Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine, ℣. Conturbáta sunt ómnia ossa mea: et ánima mea turbáta est valde.




Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. [Hic genuflectitur] ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth 15, 1-20.

In illo témpore: Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Ipse autem respóndens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem. Et: Qui male díxerit patri vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri vel matri: munus quodcúmque est ex me, tibi próderit: et non honorificábit patrem suum aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellégite. Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. Tunc accedéntes discípuli eius, dixérunt ei: Scis, quia pharisǽi, audíto verbo hoc, scandalizáti sunt? At ille respóndens, ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cœléstis, eradicábitur. Sínite illos: cæci sunt et duces cæcórum. Cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt. Respóndens autem Petrus, dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis? Non intellégitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur ? Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: de corde enim exeunt cogitatiónes malæ, homicidia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ. Hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.

Offertorium. Ps. 108, 21. Dómine, fac mecum misericórdiam tuam, propter nomen tuum: quia suávis est misericórdia tua.




Secreta. Suscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: et tua mystéria celebrántes, ab ómnibus nos defénde perículis. Per Dóminum.

Communio. Ps. 15, 10. Notas mihi fecísti vias vitæ: adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.




Postcommunio. Sanctíficet nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa cœléstis: et a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. Per Dóminum.


LDVM




Comments