Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum LucamLuc 18:31-43In illo témpore: Assúmpsit autem Jesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hóminis. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii PapæHomilia 2 in EvangeliaRedémptor noster, prævídens ex passióne sua discipulórum ánimos perturbándos, eis longe ante et ejúsdem passiónis pœnam, et resurrectiónis suæ glóriam prædíxit: ut cum eum moriéntem, sicut prædíctum est, cérnerent; étiam resurrectúrum non dubitárent. Sed quia carnáles adhuc discípuli nullo modo valébant cápere verba mystérii, venítur ad miráculum. Ante eórum óculos cæcus lumen recépit: ut qui cæléstis mystérii verba non cáperent, eos ad fidem cæléstia facta solidárent.
R. Veni hódie ad fontem aquæ, et orávi Dóminum, dicens:
* Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum.
V. Igitur puélla, cui díxero, Da mihi aquam de hýdria tua, ut bibam: et illa díxerit, Bibe, dómine, et camélis tuis potum tríbuam: ipsa est, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei.
R. Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum.
Lectio 8Sed mirácula Dómini et Salvatóris nostri sic accipiénda sunt, fratres caríssimi, ut et in veritáte credántur facta, et tamen per significatiónem nobis aliquid ínnuant. Opera quippe ejus et per poténtiam áliud osténdunt, et per mystérium áliud loquúntur. Ecce enim, quis juxta históriam cæcus iste fúerit, ignorámus: sed tamen quid per mystérium signíficet, nóvimus. Cæcum quippe est genus humánum, quod in parénte primo a paradísi gáudiis expúlsum, claritátem supérnæ lucis ignórans, damnatiónis suæ ténebras pátitur. Sed tamen per Redemptóris sui præséntiam illuminátur: ut intérnæ lucis gáudia jam per desidérium vídeat, atque in via vitæ boni óperis gressus ponat.
R. Factus est sermo Dómini ad Abram, dicens:
* Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
V. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de Ur Chaldæórum.
R. Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
Lectio 9Notándum vero est, quod cum Jesus Jéricho appropinquáre dícitur, cæcus illuminátur. Jéricho quippe luna interpretátur: luna autem in sacro elóquio pro deféctu carnis pónitur: quia dum ménstruis moméntis decréscit, deféctum nostræ mortalitátis desígnat. Dum ígitur Cónditor noster appropínquat Jéricho, cæcus ad lumen redit: quia dum divínitas deféctum nostræ carnis suscépit, humánum genus lumen, quod amíserat, recépit. Unde enim Deus humána pátitur, inde homo ad divína sublevátur. Qui vidélicet cæcus recte et juxta viam sedére, et mendícans esse descríbitur. Ipsa enim Véritas dicit: Ego sum via.
R. Cæcus sedébat secus viam, transeúnte Dómino, et clamávit ad eum: et ait illi Dóminus:
* Quid vis ut fáciam tibi?
* Dómine, ut vídeam lumen.
V. Stans autem Jesus, jussit illum duci ad se, et cum appropinquásset, interrogávit eum, dicens.
R. Quid vis ut fáciam tibi?
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dómine, ut vídeam lumen.
Today is the final Sunday before Lent, Quinquagesima, the Mass being Esto mihi in Deum protectorem. Dawn is come, still in purple and the deepest of blue; sunrise is officially some half an hour distant. The Gradual Tu es Deus and the Tract Jubilate Deo are truly beautiful this morning-- I managed to get up early enough to hear the Mass at Barroux before having to leave.
But I guess I didn't publish this before leaving, tsk. At Saint-Eugène, the first of Fr de Blignières's Lenten conferences was live-streamed, and I will give it a listen, an attempt at a listen, later on. In any case, the page for today at Liturgia is here. I must say Terce; it didn't happen before Mass downtown.
Father Zuhlsdorf on today's Mass, here. These weekly articles at One Peter Five are always excellent.
A 'teaser' for the recital by Dr Ratovondrahety and M Augustin D'Oliveira, which happens after Vespers; no idea whether it will be streamed or not. Alas, no. Perhaps someone will have recorded it for M D'Oliveira's page on YouTube. The streaming of the Solemn Mass to begin the Quarante Heures begins (or is scheduled to begin) at 1000. The Gloria Patri of the Magnificat is about to be sung. Stans autem Jesus iussit caecum adduci ad se....
Statio ad S. Petrum
Introitus. Ps. 30, 3-4. Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me. Ps. ibid., 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me. ℣. Glória Patri.
Oratio. Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque, a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1 Cor. 13, 1-13.
Fratres: Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans aut cýmbalum tínniens. Et si habúero prophétiam, et nóverim mystéria ómnia et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habuero, nihil mihi prodest. Cáritas patiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. Cáritas numquam éxcidit: sive prophétiæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam, sicut et cógnitus sum. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
Graduale. Ps. 76, 15 et 16. Tu es Deus qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam. ℣. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israel et Joseph.
Tractus. Ps. 99, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia, ℣. Intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: scitóte, quod Dóminus ipse est Deus. ℣. Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 18, 31-43.
In illo témpore: Assúmpsit Jesus duódecim, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia, quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hominis. Tradátur enim Géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intellegébant quæ dicebántur. Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat, quid hoc esset. Dixérunt autem ei, quod Jesus Nazarénus transíret. Et clamávit, dicens: Jesu, fili David, miserére mei. Et qui præíbant, increpábant eum, ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Stans autem Jesus, jussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. Et Jesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur illum, magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Offertorium. Ps. 118, 12-13. Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: in lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.
Communio. Ps. 77, 29-30. Manducavérunt, et saturári sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desidério suo.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, per hæc contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.
At the Mass in Expositione of the Quarante-Heures, the Schola is singing the Mass Ad maiorem Dei gloriam (1699) of André Campra (1660-1744), maître de chapelle of Notre-Dame and of Louis XV at Versailles. The priest is unknown to me. At the entrance of the clerks (and continued during the incensing of the altar at the Offertory), the great prose of Saint Thomas was sung, in the setting of Father Francisco Correa de Arauxo de Acebedo (1584-1654), organist of the Cathedral of Segovia.
Lauda, Sion, Salvatórem,
Lauda ducem et pastórem
In hymnis et cánticis.
Quantum potes, tantum aude :
Quia major omni laude,
Nec laudáre súfficis.
Laudis thema speciális,
Panis vivus et vitális
Hódie propónitur.
Quem in sacræ mensa cœnæ,
Turbæ fratrum duodénæ
Datum non ambígitur.
Sit laus plena sit sonóra,
Sit jucúnda, sit decóra
Mentis jubilátio.
Dies enim solémnis ágitur,
In qua mensæ prima recólitur
Hujus institútio.
In hac mensa novi Regis,
Novum Pascha novæ legis,
Phase vetus términat.
Vetustátem nóvitas,
Umbram fugat véritas,
Noctem lux elíminat.
Quod in cœna Christus gessit,
Faciéndum hoc expréssit
In sui memóriam.
Docti sacris institútis,
Panem, vinum in salútis
Consecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides,
Animósa firmat fides,
Præter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res exímiæ.
Caro cibus, sanguis potus :
Manet tamen Christus totus,
Sub utráque spécie.
A suménte non concísus,
Non confráctus, non divísus :
Integer accípitur.
Sumit unus, sumunt mille :
Quantum isti, tantum ille :
Nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali :
Sorte tamen inæquáli,
Vitæ, vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptiónis
Quam sit dispar éxitus.
Fracto demum sacraménto,
Ne vacílles, sed meménto,
Tantum esse sub fragménto,
Quantum toto tégitur.
Nulla rei fit scissúra :
Signi tantum fit fractúra :
Qua nec status, nec statúra
Signáti minúitur.
Ecce panis Angelórum,
Factus cibus viatórum,
Vere panis filiórum,
Non mitténdus cánibus.
In figúris præsignátur,
Cum Isaac immolátur :
Agnus paschæ deputátur :
Datur manna pátribus.
Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserére :
Tu nos pasce, nos tuére :
Tu nos bona fac vidére
In terra vivéntium.
Tu, qui cuncta scis et vales :
Qui nos pascis hic mortáles :
Tuos ibi commensáles,
Coherédes et sodáles
Fac sanctórum cívium.
Amen.
And at the Communion. The violoncelle is back; I think circumstances justify identifying the cellist as M D'Oliveira.
Father N. is not an experienced singer of the plainchant, perhaps. I'm going to guess that the procession, given the lateness of the hour in Paris, will be entirely within the church; I would otherwise have noticed here or there some mention of candlelight or torches. The altar is being prepared to receive the Host in its... ostensorium (it is the usual monstrance) by the removal of the large cross and its replacement with what is called a throne, and the server is fussing with the small canopy, the ombrellino, I guess.
Pange lingua gloriósi
Córporis mystérium,
Sanguinísque pretiosi,
Quem in mundi prétium
Fructum ventris generosi
Rex effúdit géntium.
Nobis datus, nobis natus
Ex intácta Vírgine,
Et in mundo conversátus,
Sparso verbi sémine,
Sui moras incolátus
Miro clausit órdine.
In suprémæ nocte cœnæ,
Recúmbens cum frátribus,
Observáta lege plene
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodénæ
Se dat suis mánibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem éfficit :
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus déficit,
Ad firmándum cor sincérum
Sola fides súfficit.
Tantum ergo Sacraméntum
Venerémur cérnui :
Et antíquum documéntum
Novo cedat rítui :
Præstet fides suppleméntum
Sénsuum deféctui.
Genitóri, Genitóque
Laus et jubilátio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedíctio :
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio.
Amen.
And now the Litany of the Saints and the proper orations.
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirabíli passiónis tuæ memóriam reliquísti : tríbue, quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári ; ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiámus.
Concede nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére : et gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsenti liberári tristítia, et ætérna pérfruit lætítia.
Omnipotens sempitérne Deus, miserére fámulo tuo Pontífici nostro Francísco, et dírige eum secúndum tuam cleméntiam in viam salútis ætérnæ ; ut, te donánte, tibi plácita cúpiat et tota virtúte perfíciat.
Deus, refúgium nostrum et virtus : adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta ; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur.
Omnipotens sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque miseréris, quos tuos fide et ópere futúros esse prænóscis : te súpplices exorámus ; ut pro quibus effúndere preces decrévimus, quosque vel præsens sǽculum adhuc in carne rétinet, vel futúrum jam exútos córpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ cleméntia, ómnium delictórum suórum véniam consequántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia sǽcula sæculórum.
R/. Amen.
V/. Dómine, exáudi orátionem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
V/. Exáudiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R/. Et custódiat nos semper. Amen.
V/. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R/. Amen.
The Mass of Reposition of the Most Blessed Sacrament will be celebrated Tuesday morning at 10 o'clock my time.
LDVM
Comments
Post a Comment