Quis ítaque iste homo est qui péregre proficíscitur, nisi Redémptor noster...

Today is the feast of Saint Andrew Corsini, Bishop and Confessor; a Carmelite friar who was famed for his ministry at Fiesole and in Tuscany generally in (I think) the 14th century. The Mass is Statuit ei Dominus testamentum pacis but at Barroux the First Saturday in honor of Our Lady was kept, with the Mass Adeamus being sung, as is customarily done also at Saint-Eugène in Paris-- I am listening at Barroux now. 




Lectio 4
Andream, Floréntiæ ex nobili Corsinórum família natum, paréntes precibus a Deo impetrarunt et beátæ Virgini spopondérunt. Qualis autem futurus esset, divino præsagio, antequam nascerétur, ostensum est: nam mater gravida sibi visa est per quietem lupum edidisse, qui ad Carmelitárum ædem pergens, in ipso templi vestibulo statim in agnum convérsus est. Adoléscens pie et ingenue educatus, cum sensim ad vítia declináret, sæpe a matre increpátus fuit. Ubi autem cognóvit se paréntum voto Deíparæ Virgini dicátum fuísse, Dei amóre succénsus, dique visu matris admónitus, Carmelitárum institutum amplexus est; in quo variis tentatiónibus a dæmone vexatus, numquam tamen pótuit a religiónis proposito dimoveri. Mox Lutétiam missus, emenso studiórum curriculo, et laurea donatus, in pátriam revocátur, suique ordinis regímini in Etruria præfícitur.

R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.


Lectio 5
Intérea Fesulana ecclésia, suo viduáta pastore, eum sibi episcopum elégit: quo munere se indignum æstimans, diu látuit ignotus, donec púeri voce mirabíliter loquentis próditus et extra urbem invéntus, ne divinæ contradíceret voluntati, episcopátum suscépit. Ea dignitate auctus, humilitati, quam semper colúerat, impensius incúbuit; et pastorali solicitudini misericórdiam in páuperes, liberalitátem, oratiónis assiduitátem, vigílias, aliasque virtútes adjunxit, et spíritu étiam prophetico clarus fuit; adeo ut ejus sanctitas ab ómnibus celebrarétur.

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.


Lectio 6
His permotus, Urbanus quintus, ad sedandas Bononiæ turbas, Andream legátum misit. Quo in munere multa perpéssus, civium odia, quæ ad interneciónem exárserant, summa prudéntia restinxit; tum restituta tranquillitate, ad propria reversus est. Nec multo post assiduis labóribus et voluntária carnis maceratióne confectus, óbitus die a beáta Vírgine sibi prædicto, ad cæléstia regna migrávit, anno Dómini millesimo tercentésimo septuagesimo tertio, ætátis suæ septuagesimo primo. Quem Urbanus octavus, multis magnisque miraculis clarum, Sanctórum número adscripsit. Ejus corpus Floréntiæ in ecclésia sui ordinis quiescit, et maxima civium veneratióne cólitur, quibus non semel in præsénti discrimine præsidio fuit.

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.






Yes, Adeamus cum fiducia at Saint-E., celebrated by M. le Curé.

Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.

Oratio. Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum: da pópulo tuo beáti Andréæ Confessóris tui atque Pontíficis ita sequi vestígia; ut assequátur et prǽmia. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 14-23.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque
secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos úbique lætíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Andréa Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.


LDVM




Comments