Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt...

Today is the feast of Saint Scholastica, the sister of Saint Benedict; in the 1910 Roman Missal and succeeding editions. The Mass in the Roman Missal and at Jouques is Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; at Barroux, Surge propera amica mea, which is, so far as I can tell, a responsorium from the Common of Virgins (Cantus ID 602630) that has been re-purposed as the Introit for Saint Scholastica's Mass (although it is not a responsory at Matins as they are given at Divinum Officium for 'the monastic rite' nor in the Roman Offices there for 1910 or 1954). It is certainly beautiful.




Good heavens, at Barroux they are singing a sequence before the Gospel. Wonderful! although I have no idea of course which it is. 



Lectio 4
Ex libro Dialogórum sancti Gregórii Papæ
Lib. 2, Cap. 33.
Scholástica, venerábilis patris Benedícti soror, omnipoténti Dómino ab ipso infántiæ témpore dedicáta, ad eum semel per annum veníre consuevérat; ad quam vir Dei non longe extra jánuam in possessióne monastérii descendébat. Quadam vero die venit ex more, atque ad eam, cum discípulis venerábilis ejus descéndit frater; qui totum diem in Dei láudibus sacrísque collóquiis ducéntes, incumbéntibus jam noctis ténebris, simul accepérunt cibum. Cumque adhuc ad mensam sedérent, et inter sacra collóquia tárdior se hora protráheret, éadem sanctimoniális fémina soror ejus eum rogávit, dicens: Quæso te, ut ista nocte me non déseras, ut usque mane de cæléstis vitæ gáudiis loquámur. Cui ille respóndit: Quid est quod lóqueris, soror? manére extra cellam nullátenus possum. Tanta vero erat cæli serénitas, ut nulla in áëre nubes apparéret. Sanctimoniális autem fémina, cum verba fratris negántis pósuit, et caput in mánibus omnipoténtem Dóminum rogatúra declinávit. Cumque leváret de mensa caput, tanta coruscatiónis et tonítrui virtus, tántaque inundátio plúviæ erúpit, ut neque venerábilis Benedíctus, neque fratres, qui cum eo áderant, extra loci limen, quo conséderant, pedem movére potúerint.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.


Lectio 5
Sanctimoniális quippe fémina caput in mánibus declínans, lacrimárum flúvium in mensam fúderat, per quas serenitátem áëris ad plúviam traxit. Nec paulo tárdius post oratiónem inundátio illa secúta est; sed tanta fuit conveniéntia oratiónis et inundatiónis, ut de mensa caput jam cum tonítruo leváret; quátenus unum idémque esset moméntum, et leváre caput, et plúviam depónere. Tunc vir Dei inter corúscos et tonítruos atque ingéntis plúviæ inundatiónem, videns se ad monastérium non posse remeáre, cœpit cónqueri contristátus, dicens: Parcat tibi omnípotens Deus, soror: quid est quod fecísti? Cui illa respóndit: Ecce rogávi te et audíre me noluísti; rogávi Deum meum, et audívit me: modo ergo, si potes, egrédere et, me dimíssa, ad monastérium recéde. Ipse autem exíre extra tectum non valens, qui remanére sponte nóluit in loco, mansit invítus. Sicque factum est, ut totam noctem pervígilem dúcerent, atque per sacra spiritális vitæ collóquia, sese vicária relatióne satiárent.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Lectio 6
Cumque die áltero éadem venerábilis fémina ad cellam própriam recessísset, vir Dei ad monastérium rédiit. Cum ecce post tríduum, in cella consístens, elevátis in áëra óculis vidit ejúsdem soróris suæ ánimam de córpore egréssam in colúmbæ spécie cæli secréta penetráre. Qui, tantæ ejus glóriæ congáudens, omnipoténti Deo in hymnis et láudibus grátias réddidit, ejúsque óbitum frátribus denuntiávit. Quos étiam prótinus misit, ut ejus corpus ad monastérium deférrent, atque in sepúlcro, quod sibi ipsi paráverat, pónerent. Quo facto cóntigit, ut, quorum mens una semper in Deo fúerat, eórum quoque córpora nec sepultúra separáret.

 

R. Afferéntur Regi vírgines post eam, próximæ ejus;
* Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua; inténde, próspere procéde, et regna.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.

 



Introitus. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiae præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.

Oratio. Deus, qui ánimam beátæ Vírginis tuæ Scholásticæ ad ostendéndam innocéntiæ viam in colúmbæ spécie cœlum penetráre fecísti: da nobis ejus méritis et précibus ita innocénter vívere; ut ad ætérna mereámur gáudia perveníre. Per Dóminum.


Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
IIa. Cor. 10, 17-18; 11, 1-2.

Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale. Ps. 44, 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. ℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.




Tractus. Ps. 44, 11 et 12. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. ℣. Ibid. 13 et 10. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo. ℣. Ibid., 15-16. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. ℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducántur in templum Regis.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 1-13.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile erit regnum cœlórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Horam autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, aperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.

Offertorium. Ps. 44, 10. Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietate.




Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.


Communio. Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exite óbviam Christo Dómino.




Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.



LDVM





Comments