Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es: omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum...

Today is the Monday in Quinquagesima, a feria on which at Barroux the Mass Esto mihi was sung. Am going to guess that the same Mass will be said at Saint-Eugène. 



Lectio 1
De libro Génesis
Gen 13:1-6
1 Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor ejus, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam.
2 Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti.
3 Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai,
4 In loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini.
5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula.
6 Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter.

R. Movens Abram tabernáculum suum, venit et habitávit juxta convállem Mambre:
* Ædificavítque ibi altáre Dómino.
V. Dixit autem Dóminus ad eum: Leva óculos tuos, et vide: omnem terram, quam cónspicis tibi dabo, et sémini tuo in sempitérnum.
R. Ædificavítque ibi altáre Dómino.


Lectio 2
Gen 13:7-11
7 Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa.
8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iúrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus.
9 Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam.
10 Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Jordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor.
11 Elegítque sibi Lot regiónem circa Jordánem, et recéssit ab oriénte.

R. Crédidit Abram Deo, et reputátum est ei ad justítiam:
* Et ídeo amícus Dei factus est.
V. Fuit autem justus coram Dómino, et ambulávit in viis ejus.
R. Et ídeo amícus Dei factus est.


Lectio 3
Gen 13:11-16
11 Divisíque sunt altérutrum a fratre suo.
12 Abram habitávit in terra Chánaan; Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis.
13 Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis.
14 Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem.
15 Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum.
16 Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ.

R. Tentávit Dóminus Abraham, et dixit ad eum:
* Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi.
V. Vocátus quoque a Dómino, respóndit, Adsum: et ait ei Dóminus.
R. Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Tolle fílium tuum, quem díligis, Isaac, et offer illum ibi in holocáustum super unum móntium, quem díxero tibi.

The Mass at Saint-Eugène is being celebrated at the altar of Saint Eugène because the Most Blessed Sacrament is exposed on the high altar. Someone has neglected to alter the camera's angle... there we go. M. le Curé is vested in white and gold; a vague recollection is that there is a proper 'Mass celebrated within the Quarante-Heures'-- the votive Mass pro pacem, evidently, Da pacem, Domine.

Introitus. Eccli. 36, 18. Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui, et plebis tuæ Israël. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. ℣. Glória Patri.




Oratio. Deus, a quo sancta desidéria, recta consília et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et, hóstium subláta formídine, témpora sint, tua protectióne, tranquílla. Per Dóminum.

Léctio libri Machabæórum.
2. Mach. 1, 1-5.

Frátribus, qui sunt per Ægýptum, Judǽis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Jerosólymis, Judǽi et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam. Benefáciat vobis Deus et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Abraham et Isaac et Jacob, servórum suórum fidélium; et det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis ejus voluntátem corde magno et ánimo volénti. Adapériat cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis et fáciat pacem. Exáudiat oratiónes vestras et reconciliétur vobis nec vos déserat in témpore malo, Dóminus, Deus noster.

Graduale. Ps. 121, 6-7. Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: et abundántia diligéntibus te. ℣. Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis.




Tractus. Ps. 75, 2-4. Notus in Judǽa Deus, in Israël magnum nomen ejus. ℣. Et factus est in pace locus ejus, et habitátio ejus in Sion. ℣. Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium, et bellum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 19-23.

In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt.

Offertorium. Ps. 134, 3 et 6. Laudáte Dóminum, quia benígnus est: psállite nómini ejus, quóniam suávis est: ómnia quæcúmque vóluit, fecit in cœlo et in terra.




Secreta. Deus, qui credéntes in te pópulos nullis sinis cóncuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátæ tibi plebis suscípere; ut pax, a tua pietáte concéssa, Christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros. Per Dóminum.
.
Communio. Joann. 14, 27. Pacem relínquo vobis: pacem meam do vobis, dicit Dóminus.




Postcommunio. Deus, auctor pacis et amátor, quem nosse vívere, cui servíre regnáre est: prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos; ut, qui in defensióne tua confídimus, nullíus hostilitátis arma timeámus. Per Dóminum.


+ + +


Introitus. Ps. 30, 3-4. Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me. Ps. ibid., 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me. ℣. Glória Patri.

Oratio. Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque, a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1 Cor. 13, 1-13.
Fratres: Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans aut cýmbalum tínniens. Et si habúero prophétiam, et nóverim mystéria ómnia et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habuero, nihil mihi prodest. Cáritas patiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. Cáritas numquam éxcidit: sive prophétiæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam, sicut et cógnitus sum. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.

Graduale. Ps. 76, 15 et 16. Tu es Deus qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam. ℣. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israel et Joseph.




But Tract is omitted when Sunday's Mass is 'resumed', repeated, on ferial days, alas; at Barroux, too, so it seems not to be a custom only of the Roman Missal.

Tractus. Ps. 99, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia, ℣. Intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: scitóte, quod Dóminus ipse est Deus. ℣. Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 18, 31-43.
In illo témpore: Assúmpsit Jesus duódecim, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia, quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hominis. Tradátur enim Géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intellegébant quæ dicebántur. Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat, quid hoc esset. Dixérunt autem ei, quod Jesus Nazarénus transíret. Et clamávit, dicens: Jesu, fili David, miserére mei. Et qui præíbant, increpábant eum, ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Stans autem Jesus, jussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. Et Jesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur illum, magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Offertorium. Ps. 118, 12-13. Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: in lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui.

Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Communio. Ps. 77, 29-30. Manducavérunt, et saturári sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desidério suo.

Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, per hæc contra ómnia adversa muniámur. Per Dóminum.

Thought to post the Of Quinquagesima from the Golden Legend. Have been negligent in keeping up with it so haven't read the Septuagesima and Sexagesima entries for years if ever. The Legenda affirms that Quinquagesima lasts from yesterday until... Easter, which seems a strange way of putting it although the explanation makes sense; I wonder if Blessed Jacopo writes about Septuagesima and Sexagesima in the same way. 


LDVM




Comments